Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3961. 1639 februari 5. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot2.Excellentissime atque illustrissime domine, Est hic juvenis marchio JagerndorfiusGa naar voetnoot3 e Brandenburgica domo, electorisGa naar voetnoot4 post ejus filiumGa naar voetnoot5 haeres proximus, ab ipso electore neglectus jam ab aliquo tempore praevalente apud eum auctoritate illorum, quibus improbantur partes, quas pater hujus juvenisGa naar voetnoot6 constanter tutatus filio exemplum reliquit. Petit hic a regeGa naar voetnoot7 ut, si qua pax fiat, sibi vetera jura salva sint et interim aliquid, unde vivat, et ea discat, quae tanti sanguinis principem decent. Non omittam eum, qua potero, juvare commendationibus, memor et propinquitatis, quae ei cum regina, Domina nostra clementissimaGa naar voetnoot8, intercedit, et beneficiorum, quae in hunc juvenem contulit Sublimitas tua, cujus omnia facta mihi pro praeceptis sunt. Dixit mihi tribunus SoucheusGa naar voetnoot9 offerri sibi a Gallis eum locum, quem nunc implet BeauregardiusGa naar voetnoot10 apud D. BanneriumGa naar voetnoot11, cum annuo novem ferme millium florenorum. Eo munere putabat fungi se posse simul et tribunatu aliorum Gallorum, quos nominabat, exemplo. Sed meam ad hanc rem auctoritatem cum posceret, et testes ejus ad DavausiumGa naar voetnoot12 literas, excusavi ideo, quod cognitum non haberem, an placeret excellentissimis regni rectoribusGa naar voetnoot13 operas ejus cum Gallis partiri. Quod poteram, scripturum me dixi tuae Sublimitati. | |
Angli legatiGa naar voetnoot1, quorum Scutamorius jam regi valedixit in Angliam rediturus, manet hic Licestrius, probant Dani regisGa naar voetnoot2 actiones, ob id maxime, quod eis praescribat studium restituendi dejectos videnturque in eo tantum spei ponere, ut non facile induturi sint nostram societatem. Cum duce LotharingoGa naar voetnoot3 Galli serio agunt. Marchio VillaGa naar voetnoot4 gratiosus apud eum ducem antehac et captus Lunaevillae ex carcere liberatus est missusque ad ducem, sed ex itinere a cardinaliGa naar voetnoot5 revocatus ad accipienda propiora mandata statimque iterum missus. Res eo spectat, ut possessiones illi in penetralibus Galliae dentur. Uxor ducisGa naar voetnoot6 non quanti antehac hic fit, ex quo dux ad amores Cantecroiae principisGa naar voetnoot7 se transtulit eaque pro uxore utitur. Ereptus Brissaci bolus urit etiamnunc Gallos aitque NoyeriusGa naar voetnoot8 inciviliter a Vinariensi duceGa naar voetnoot9 factum, quod priusquam de praesidio ejus urbis quicquam constitueret, regem non ante consultasset. At dux, quantum ego judicare possum, caute ac provide se gerit. Sparsa fama ire se in aulam et comitem GuebrianumGa naar voetnoot10 et qui cum eo erant Gallos, simul etiam qui in praesidio erant Brissaci abduxit in Burgundiae comitatum ibique Pontarlerio oppido irrupto hiberna cepit Germanis peditibus, ut scribitur, ter mille quingentis, Gallis aliquanto paucioribus, draconariis trecentis, mille equitibus, qui equos habent, ter tantis qui non habentGa naar voetnoot11, machinis magnis duabus, sex minoribus. Pars horum ad Vesontionem usque excurrit, ubi aegrotat dux Carolus. Pars alia sub RosaGa naar voetnoot12 in valle Mortavia multum et frumenti et equorum reperit. Qui pro HispanoGa naar voetnoot13 comitatum Burgundiae tuentur parum inter se concordant. Populus ad Helvetios fugit. Thani obsidium interruptum repetitumque est. Hispani etiam Dolae et Graiae praemetuentes commeatus eo intulere. Caesariani a Constantiensibus expressere, ut quingentos reciperent milites. Exercitus maxime Suevis incumbit Nortlinga aliisque civitatibus praesidia recusantibus. Helvetii partim discordes, partim pavidi diu consultant Soloturni. Tigurini Stenum et alia Rheno adsita suis firmarunt praesidiis. Apud Rhaetos non minus quam apud Helvetios dissidetur. SmidsbergiusGa naar voetnoot14 missionem postulat. Existimant Germani non esse consilium Gallis bellum inferre in Germaniam, sed in Hispanum potius se vertere. Dicitur autem princeps CondaeusGa naar voetnoot15 Fontara- | |
biae obsidium repetiturus: in Belgas se injecturus MileraeiusGa naar voetnoot1, ipso cardinali futuro in propinquis locis, ut quae opus est affluant. Exspectaturque hic CnutiusGa naar voetnoot2 ad principis ArausionensisGa naar voetnoot3 destinata aperienda cardinali ipsiusque vicissim intelligenda. Sunt ad Rupellam naves centum aliquid mari acturae. Si vera sunt, quae ex longinquis adeo locis huc nuntiantur, Babylon, sive Bagdetum rectius dicitur, adhuc defenditur a militibus vicies et quinquies mille, obsidetur quingentis millibus Turcarum, machinis magnis centum. Reginam matremGa naar voetnoot4 parati sunt apud se retinere Angli, dum rex filius eam alat. Sed id impetratum nondum est. ChevreusiaGa naar voetnoot5 an commissura sit, ut huc veniat, dubitatur. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 5 Februarii 1639. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|