Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3898. 1638 december 25. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot2.Illustrissime Domine, Venit ad regemGa naar voetnoot3 cursor Brisacum benignis conditionibus duci VinariensiGa naar voetnoot4 deditum nuntians. Magnum id duci firmamentum erit ad retinenda quae ceperat alia famamque ei augebit virtutis, prudentiae, constantiae, ut qui copiis exiguis maxima a se pericula depulerit et rem maximam confecerit. A Gallis hanc urbem non minus duci quam hosti extorquere volentibus diuGa naar voetnoot5 ita fuit adjutus tenuiter, ut prope desertus videri posset. Sero qualia ante oportuerat auxilia venerunt in partem propinquae jam gloriae. De GotziiGa naar voetnoot6 reatu et successore ejus MansfeldioGa naar voetnoot7 literae huc multis ex partibus adventant. Adjiciunt eae Laufenburgi partem transrhenanam ab hoste derelictam. Gotzii periculo commotos qui sub eo fuerant duces minari atrocia. Mansfeldium esse ad Gutenbergam arcem nuper captam a caesarianisGa naar voetnoot8, ubi alimentorum nonnihil repererit. Ad Sennas itinera sua divisisse ducem CarolumGa naar voetnoot9 et HorstiumGa naar voetnoot10, hunc in Burgundiae comitatum, illum ad Drusenhemum. Ducem Vinariensem commeatibus bonis acceptis ex Helvetico solo Laufenburgi in Alsatica ripa praesidio collocasse musquettarios sexcentos, equites quingentos. In eadem ripa novum ab eo structum castellum Henningam contra. Partem equitatus missam in vallem Wesendaliam refovendis equitum equorumque corporibus. Fugis exhaustos caesarianos exercitus, vix ut eorum, qui sub Gotzio fuere partes duae tertiae, aliorum dimidia restet. Mortuus hic est pater JosephusGa naar voetnoot11 nihil minus quam quod dicebatur cappucinus ideoque cappucinis odiosus semper non minus quam proceribus plebique. Ostendunt id quae ad lacerandam ejus memoriam scribuntur quotidie. Is per | |
iniquissimam spem de BavaroGa naar voetnoot1 susceptam multum nocuit rebus protestantium. Est tamen nonnihil damni in ejus morte, quia aliquos se pejores reliquit in negotiis. Gliscit Venetorum [a] TurcaGa naar voetnoot2 metus eoque illi se magis ad imperatoremGa naar voetnoot3 et PolonumGa naar voetnoot4 vertunt, quod et ego signis quibusdam hic experior. De pace Turcae cum PersaGa naar voetnoot5 Italorum literae ultra dubitare nos vetant adduntque ducentis navibus Cretam a Turca peti. At Veneti ajunt se exspectare a Persa legatos. Augustae Taurinorum Valerius quidamGa naar voetnoot6 et alter hospitiorum comitatus aulici designatorGa naar voetnoot7 supplicio affecti sunt; historia criminum nondum ad nos pervenit. Exspectantur novi cardinales a pontificeGa naar voetnoot8, cui non parum molestiae decessit mortuo patre Josepho, assiduo ejus purpurae flagitatore. ViquefordiusGa naar voetnoot9 brevi hic aderit ducis Vinariensis missu, quantum audio, in Angliam iturusGa naar voetnoot10. Grata fuere, quae literae Excellentiae vestrae scriptae 13 DecembrisGa naar voetnoot11 nuntiant de D. BaneriiGa naar voetnoot12 rebus gestis ejusdemque consiliis. Est nonnihil diem de die sine damno ducere, donec dissipetur illa Dano-Saxonica nubes. Super veteres causas novam dedit satis gravem LunemburgicusGa naar voetnoot13, cur hostiliter a Suedis haberi debeat, cum Albis transitum permisit GallassioGa naar voetnoot14. Et qui eum hostem Suediae tuendum susceperint, etiam illi eo sunt in loco, ut pro hostibus haberi possint, si modo id expediat. Conspicitur nunc passim apud Germanos illa, ut SymmachusGa naar voetnoot15 loquitur, validior omnibus vacationis remediis exhausta fortunaGa naar voetnoot16. Possitne aut infelicium populorum miseratio aut certe defectus rerum, per quas bellum alitur dominantium, animos ad pacem aut flectere aut cogere, videbimus. Sive autem daturus est id bonum Deus sive obstitura Germaniae peccata, rectores SuediaeGa naar voetnoot17 in propinquo esse e re erit. Ut autem mare transeat magnus D. cancellariusGa naar voetnoot18 neque regni dignitas hoc negotiorum statu neque tempus anni permittit. Elector PalatinusGa naar voetnoot19 Hamburgi promovere poterit res et suas et communes. Quod si Anglia in foedus nobiscum veniat et stet promissis, non dubito, quin regis | |
GalliaeGa naar voetnoot1 liberalitatem expertura sit domus nimis diu non sine seculi opprobrio in adversis jacens. Quae de Frisia transamasiana prudenter monet Excellentia vestra, eorum participes legatos AnglosGa naar voetnoot2 feci, quod ad ejus quoque regni sollicitudinem pertinere arbitror amnis illius et maris adjacentis bona ac mala. Sperant Angli Gallos effecturos, ut qui ibi est Hassicus miles, in Gallicam aut sociorum Galliae militiam transeat. Sed exposui illis argumenta, cur id mihi minus certum videatur. De Portugallensis classis infortunio nihil hic habemus. Caeterum nova, ni fallor, belli arena erit posthac Brasilia. Ita longa catena res Europae cum Americanis et Indicanis connectit. Nam et pacis Persicae cum Turca causa fuit Mogorensis resGa naar voetnoot3 in Persis possessa irruens. PiccolominaeusGa naar voetnoot4 venturus credo ad Rhenum fuerat, si duci Lotharingo et Horstio sui conatus bene successissent. Nunc amissa de servando Brisaco spe superest, ut in ver nova serat consilia. In Moscovia si quid novi geritur, pertinebit id quoque per consequentias ad res harum terrarum. Dicuntur Cosacci Polono exhibere negotium et cum Cosaccis Tartari. De principe CasimiroGa naar voetnoot5 nihil intellexi post ea, quae scripsi antehacGa naar voetnoot6. Sed dicitur exspectari hic e Polonia legatio; interim VenetoGa naar voetnoot7 tentante, si quid possit. RadziviliusGa naar voetnoot8 sua tantum agit. Det Deus Excellentiae vestrae et omnibus ejus charitatibus res prosperrimas. Excellentiae Vestrae perpetuo cultu observantissimus
| |
Lutetiae, 15/25 Decembris a. 1638. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. In de copie te Uppsala boven aan de brief in margine: R. 1 januarij st. n. Ao 1638 (sic). |
|