Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3872. 1638 december 4. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot6.Illustrissime Domine, De Brisaco ita variae sunt famae, ut nihil asseverari possit et captivis et | |
transfugis diversa renuntiantibus ex affectu, opinione aut dolo. Equinae carnis aliquantum restare constat; farinae quantum fuerit, nunquam percognitum est. Dux interim VinariensisGa naar voetnoot1 famen, ut videtur, op[p]eriri adventante praesertim per Lutzemburgicum agrum PicolominaeoGa naar voetnoot2 nolens aggreditur eum montem, qui urbi ita superincumbit, ut arcis pene sit loco. GotziusGa naar voetnoot3 ad nuntium adventantis Piccolominai commovet se rursum sexdecim militum millibus. Blumberga et Gutemberga arces, in quibus dux Vinariensis commeatus posuit aliquid, praesidia autem levia, jam stunt, ut puto, in ejus potestate, nam quassare eas machinis caeperat et Schafhusianis poposcit transitum et creduntur id concessuri homines nec mali nec malevolentes, sed pertimidi et quovis modo medios se ostendere cupientes. Ex eo capitur conjectura aut Laufenburgii aut Rijnfeldii obsidium moliri hostes. At Helvetios, etiam pontificios, negare per fines suos transitum copiis, quae ex Italia in Germaniam ire parant, scribit legatus GallicusGa naar voetnoot4. Ex ducis LongovillaniGa naar voetnoot5 exercitu - sexcentos hostium vi capta Lunaevilla cedidisse is dicitur - missi pedites ferme ter mille, equites secxenti ad augendum ducis Vinariensis exercitum jam debent eo advenisse. Rumor ille de conspiratione Metensi evanuit. EspernonioGa naar voetnoot6 tamen minus minusque fiditur et ablata ei modo custodia arcis, quae Burdegalae est et Trompetta dicitur. Dolae in comitatu Burgundiae et vicinis locis misere vivitur ob famen et per eam accensas impunitasque militum rapinas. Sed non unius loci utrumque hoc malum est. Dux Vinariensis pontem e navibus insternit flumini infra Brisacum et literas intercepit RhinaceriGa naar voetnoot7 ad Gotzium, quae alimenta obsessis nondum deficere indicantGa naar voetnoot8. Ex literis Excellentiae vestrae datis 22 NovembrisGa naar voetnoot9 et res arctas D. BannerioGa naar voetnoot10 et consilia satis perplexa intelligo. Deo et prudentiae ipsius rem committemus. Gallia nunquam quiescit. Novi quotidie in aula motus et extra eam in ValettarumGa naar voetnoot11 domum gravis procella. Velim scire, quid PalatinoGa naar voetnoot12 dederit rex AngliaeGa naar voetnoot13, ut apud legatosGa naar voetnoot14 et Galliae ministros habeam, quo sermonem dirigam. | |
Reginam matremGa naar voetnoot1 aliquid pro HispanoGa naar voetnoot2 moliri quanquam infensa ei palam credi vult; sunt, qui suspicantur, multi. Et facile id credent Scoti, ut solent iritatis semel animis omnia in deterius conspiciGa naar voetnoot3. Omnium Magnae Britanniae bene volentium est aquas adferre restinguendo incendio ex cineribus resurgenti. Non puto autem reginae matri, dum in Britannia erit, quicquam ex Gallia venturum pecuniae. Causa negandi obtenditur, ne ex ea pecunia ipsa non se, sed in Gallia factiones, ad quas materia non deest, alat. De Hassicis rebus etiam hic nihil certi audio. De Batavis puto verum esse illud semper casuris similes nunquamque cadentes. Si inter eos minus conveniat, habent praesentem arbitrum. Dedecori quod ad Havanam acceptum est et a Dunquercanis quotidie accipitur mederi debent leges, praemia, poenae et ad publica munera dilectus ex virtute, non ex gratia et ambitu. Quibus moribus coepit respublica, iisdem tutanda est. Argenti Peruani potiri res non exigua praesertim his temporibusGa naar voetnoot4 fuerat, sive ad augendas Batavorum, sive ad accidendas hostium vires. Inter captos ad Calloam audio multos esse culpae exsortes et abs quibus bonam operam sperare patria debeat; itaque gratulor eis redditam libertatem. Lubecam magis placere imperatoriGa naar voetnoot5 puto, quod ibi majorem sui putet esse reverentiam, ut in civitate, quae imperio et imperatoribus debet multum, Hamburgensibus ob Danica vectigalia alienioribus. Ex responso peremtorio super diplomatis apparebit exspectandus sit, annon, conventus. Interea cum Anglo Palatinoque aliquid fieri e re sit, utrocunque, in bellum sive in pacem, ille se daturus est exitus. Magno D. cancellarioGa naar voetnoot6 tempus erit deliberandi, quid facere debeat usque dum appetat verGa naar voetnoot7. Moscoviae princepsGa naar voetnoot8 liberos an reliquerit et, si non liberos, an valde propinquos, cupiam edoceri. Jesuitae nusquam quiescunt. Et Turciam et Persidem nunc commovent, sed in Moscovia notiores puto quam ut fautores reperiant. Venit jam in Galliam Radzivilii fratris filiusGa naar voetnoot9, nescio an publico nomine. Est enim etiamnunc Rhotomagi. Si de principe CasimiroGa naar voetnoot10 locuturus venit, reperiet difficile negotium. Audio tamen id tentari, ut contentus sit rex GalliaeGa naar voetnoot11 sponsore Poloniae regeGa naar voetnoot12 ac republica nihil fratrem facturum adversum Galliae rebus. Sed ita Casimirus nudavit animum, ut etiamsi arma ejus nusquam appareant, consilia ejus formidare Gallia debeat. | |
De Holsatorum Persico mercatuGa naar voetnoot1, si res cum lucro ipsis succedat, mirabor. Et papaeGa naar voetnoot2 et Hispanis multum blandiuntur Veneti. Apud Turcas nisi blanditias argenteas admoverint, frustra erunt. Mire patent illius aulae sinus. Venetorum oratorGa naar voetnoot3 etiamnum Constantinopoli est et a centum Janizariis custoditur. Deus, Excellentiam vestram et omnes ad ipsum pertinentes sospitet. Excellentiae Vestrae singulari cultu addictissimus
| |
Lutetiae, 4 Decembris Novi Calendarii, anni 1638. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. In de copie te Uppsala boven aan de brief in margine: Redd. A.o 1638 Hagae 2/12 Decemb. |
|