Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3873. 1638 december 4. Aan. Christina van ZwedenGa naar voetnoot4.Serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, Gratulationem de novo hic regni haeredeGa naar voetnoot5, non tantum postquam uterum ferre reginamGa naar voetnoot6 rexGa naar voetnoot7 legatis significaverat, spe futuri partus praesumpsi, sed eo jam edito regem reginamque adii orationibus laetitiamque, ut legati caeteri, testatus sum ignibus, conviviis vinoque viciniae praebito. Nunc vero accepto speciali imperio Augustae Majestatis Tuae regem heri et reginam puerperam rursus adii dixique tempori convenientia, quorum haec summa est. Apud regem pro tam amica gaudii sui significatione et verbis ipsius, quae literae ipsius ad Majestatem Tuam continent, repetitis dixi non frustra eum amicitiae Majestatis Tuae confidere, quae vicissim quam illa regi vult optime tam et regem sibi velle non dubitet. Dedisse Majestatem Tuam fidi gaudii signa epulo et machinarum sono, quibus insit praesagium fore magnum et in civili et militari re eum, qui bono Galliae amicorumque sit genitus. Quod si vera veterum sapientum sit sententia nomina non fortuito, sed fato quodam dari eminentis fortunae hominibus, tum vero terrestribus naturae cognitionem esse cum coelestibus ejusdem vocabuli, magna et hinc nobis ad spes egregia omina praeberi. Quippe delphini astrum nobile astris circumdari talibus, quae pulchra ferant, praesagia; esse circum id sidus Aquilam, Pegasum, Sagittam, Aquarium, Cygnum. Aquilam altivolantem et solem contra tueri audentem protendere nobis sublime pueri nati ingenium. Equitatu eum potentem fore Pegasum esse indicio, peditatu Sagittam, maritimis viribus Aquarium. Canorum autem Cygnum imaginem ferre poëtarum, oratorum historicorum, qui, ut paternum | |
nomen, ita et ipsius omni eloquentiae genere sint celebraturi. Novem in delphino stellas observari ab astrologis et ad novem Musas referri, omnium artium ac scientiarum, quae hunc principem ornaturae et ab ipso ornandae sint, praesides. Neque illud omittendum, quod delphinus tangat aequatorem, circulum, qui coelum in aequas portiones dividens dies noctesque adaequans. Justitiam designet, a qua virtute natum cognomen regi cum laudatissimo rege MelchisedecoGa naar voetnoot1 commune, justi scilicet regis, haereditario jure ad filium quoque sit perventurum. Quod si etiam eum, qui in mari excellit delphinum comtemplari liceat, tria in eo a physicis notari ad hanc rem pertinentia, esse id animans hominum amantissimum, crescere minimo tempore, celerrimum esse praeterea, ita ut malos supervolet, vela transvolet. Hinc non immerito omen posse capi principis, qui deliciae humani generis sit futurus, celerrima habiturus incrementa et in actu ostensurus se non esse impigrum. Peroratum rogavi regem, ut pro certo habeat Majestatem Augustam Tuam sanctissime impleturam fidem facti foederis nihilque gratius ei posse contingere quam perpetua ejus frui amicitia ac de eo audire prosperrima libenterque collaturam ad ejus magnitudinem quicquid vires sinerent. Excusavi etiam, quod non extra ordinem missus esset aliquis dicens causam esse tantam, ob quam nemo nisi ex proceribus mitti debuerit, eos autem bello partim gerendo partim disponendo ita esse occupatos, ut dubium nullum sit quin rex eos in ea cura quam in itinere versari malit. Hoc ultimum rex laeto plane vultu asseverabat mutuamque spondebat fidem in foedere et amicitiae constantiam, ut erga sororem optimam. Si Majestati Tuae bellum persequi esset animus, sibi eundem fore. Apud reginam dixi me e longinqua regione adferre nuncium a regina ad reginam concepti gaudii ex ipsius partu, valetudine et vegeto infante. Ex intervallo temporis, post quod haec ex speciali praecepto gratulatio adveniret, locorum intervalla possent intelligi. Et sicut in eo dolendum esset aliquid, quod tantis spatiis regna haec distarent, ita laetum illud, quod in Suedico regno esset Gothia, unde originem suam deducere longa serie magni Hispaniarum reges non erubescant. Aspicere me igitur magno cum gaudio in Francorum regno Gothici sanguinis reginam et in cunis maximae spei principem ad Gothos materna stirpe pertinentem. Fuisse antehac imperatores, qui se Deodatos aut quod idem Theodoros aut Theodosios vocarent. Verum nomen hoc nulli justius competisse quam huic infanti post expectationem tantam, quae spem prope omnem consumpserit, parentum populique precibus divinitusGa naar voetnoot2 donato. Natum eum Solis die qui ad Solis instar suo calore ac lumine beaturus sit Galliam et Galliae amicos, inter quos Tua Majestas, animi sui sibi optime conscia, eo jure locum sibi principem vindicaret. Natum fructifero autumno, qui fructus omnium virtutum speciosissimos ac suavis- | |
simos mundo sit editurus. Optare Majestatem Tuam, ut hic felicissimus infans quam citissime et corporis et animi dotibus crescat. Ipsi autem reginae Majestatem Tuam omnia benevolentiae amicitiaeque testimonia ex animo offerre precarique ei tum prosperrimas res tum perpetuum ex hoc puero ejusque actibus gaudium. Regina et vultu ostendit placere sibi gratulationem et fausta vota gratiasque agi Majestati Tuae voluit, quod in sensus suos ipsius gaudia admitteret animumque suum sincero affectu Majestati Tuae conjunctissimum significari addens quicquid a se proficisci posset expositum semper fore Tuae Majestati. Deus, serenissima regina, domina clementissima, sospitet Augustam Majestatem Tuam. Augustae Majestati Tuae obedientissimus subditus
| |
Lutetiae, 4 Decemb. n. st. Ao. 1638. |
|