Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3805. 1638 oktober 16. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot6.Illustrissime Domine, Ad literas Excellentiae vestrae mihi gratissimas datas 4 OctobrisGa naar voetnoot7 ut respondeam, Scoticos motus et durare et ingravescere et diffcilia repertu esse remedia ex Anglis, qui huc nuper venereGa naar voetnoot8, tristis intelligo. Movet me et gentis utriusque in bellum civile aut potius sociale magno, ut quidem adhuc videtur, gradu euntis miseratio et non obscurum inde in res nostri foederis malum. Libelli hic spargunturGa naar voetnoot9 oleum igni affundentes, qui parum regaliter Britanniarum regemGa naar voetnoot10 aiunt agere, quod cum subditis quasi cum paribus agat per legationes et pactiones. Det Deus, ut optima consilia praevaleantGa naar voetnoot11 et exstinguatur incendium nulli nisi Austriacis profuturum. Iter in Suediam D. MulleriGa naar voetnoot12 vetat me sperare magni cancellariiGa naar voetnoot13 cis mare | |
adventum. Spero D. SalviumGa naar voetnoot1 aut per se aut per alios facturum, ne ignoremus ea, quae ex usu sunt muneris nostri. Responsum a regina nostraGa naar voetnoot2 Danicis non video dari posse, nisi verbis honestis et indefinitis pacis aequae tutaeque desiderium testantibus. Specialia enim ad ipsum colloquium remittenda sunt, cujus unam moram video controversiam istam de diplomate pro Germanis. Ut aut Suedi aut Batavi in pacis negotio a Gallis se dividant post tam arcta foedera, nullam recipit honesti speciem. Itaque operam perdituros existimo, qui id sperant. DanumGa naar voetnoot3 ad imperatorisGa naar voetnoot4 partes transiturum non puto, sed, siquid irritetur, facile posset efficere, ut suae copiae ad imperatorem se transferrent multumque metuo, ne in arcano tale aliquid etiam in Hassica pace convenerit. Eam pacem ab imperatore, ut certe ejus intererat fieri, probatam huc scribitur. Certe in illo capite de religione quin facilis futurus sit imperator, ob causas ab Excellentia vestra expressas et quas ego in postrema epistola addidi, dubitari non debet. Sane est, cur nos Germanorum misereat, quanquam pars magna quae nunc sentiunt mala sibi ultro accersivere. Sed hominum est etiam culpis ignoscere atque is est bellorum pulcherrimus exitus. De Wolgasti arce nihildum audieram. Suspicio de colloquio regis PoloniGa naar voetnoot5 cum imperatore duriorem hic causam principis CasimiriGa naar voetnoot6 efficit. Itaque trahitur, qui hic est, DemskiusGa naar voetnoot7 sine spe profectus. Non dubito, quin multi e Polonica nobilitate in memoriam revocaturi sint ultima SamoskiiGa naar voetnoot8 monita exitialem Polonicae libertati fore regum cum Austriaca domo affinitatem. Et est gens suopte ingenio suspicax. Dantiscani causam suam faciunt scriptis favorabilem. Sed oportet, ut SolonGa naar voetnoot9 dicebat, ὁμοῦ δίϰην τε ϰαὶ βίαν συναϱμόσαι. Nisi in tempore validas societates sibi parent, inter quas praecipuo loco pono Batavicam, impares erunt conspirationi regis et Poloniae. Nihil hic ferme aliud quam in hiberna ducitur miles. KnutiusGa naar voetnoot10 quae agit satis clam habentur. Sed quantum intelligo pertendit rexGa naar voetnoot11, ut materGa naar voetnoot12, ali si velit, eo eat, unde olim non in has spes pedem extulit. At si alterutrum necesse sit, puto malle regem eam in Batavis esse quam apud Britannos. CoignaeusGa naar voetnoot13 et | |
MontsigotusGa naar voetnoot1 quin quovis modo in Galliam cupiant reverti, nemo est, qui dubitet. Metuitur ultionis cupio nec mirum in femina et Itala et Etrusca et Medicaea et diu regnatrice. De Cyrillo patriarchaGa naar voetnoot2 audieram, sed totius rei historia mihi necdum comperta est. D. HagaeGa naar voetnoot3 et felicem reditum et, nequid ei pereat de tam longi laboris fructu, opto. Literas mihi commendatas recte curavi et curabo, si quae mittentur posthac. Morte pueriGa naar voetnoot4 Sabaudiae ducisGa naar voetnoot5 pervenit jus illud ad puerum alterum quinquennemGa naar voetnoot6. Dati sunt a rege judices in ducem ValettamGa naar voetnoot7 ex inobedientiae et proditionis crimine MachautiusGa naar voetnoot8 et PotteriacusGa naar voetnoot9. Princeps CondaeusGa naar voetnoot10, qui pro tempore praefecturam Aquitaniae administrandam accepit, omnem culpam rei ad Fontarabiam male gestae in illum rejicit. Tanto indignius, est quod accidit, tam fuit patens valli oppidani ruina, ut per eam Hispani equis vecti oppidum intraverint. Comes Henricus NassaviusGa naar voetnoot11 nudiustertius demum a rege gratulationes peragens auditus est. Res Gallorum per Italiam adversae ita omnes, qui ibi sunt, addixere HispanoGa naar voetnoot12, ut pontifexGa naar voetnoot13 ejus militi ex Neapolitano regno Mediolanum ituro non iter tantum concesserit, sed et commeatus dederit liberaliter. Petunt Genuae Galli navem hostilem a se nuper captam tentamque per horas 24, quae se postea in Genuensi portu ab ipsis liberaverat; idque aut obtenturos aut jam obtinuisse arbitror. Dux VinariensisGa naar voetnoot14, pro quo merito sollicita est vestra Excellentia, jam septem, quae ad Brisacum struxerat, castella valida connexuit inter se perpetuo vallo castrensi. Et ego et qui hic res ejus aguntGa naar voetnoot15 multum interpellando effecimus, ut duci extra ordinem dentur centum millia florenorum, ad equos emendos aliasque necessitates; ut duo millia militumGa naar voetnoot16 e LongavillaniGa naar voetnoot17 exercitu jam transierint fauces, quae Exclusa dicuntur, Geneva non procul brevique in castris | |
Vinariensibus sint futura. Ex eodem Longavillani exercitu alii alia via per Lotharingiam ad eadem castra mittuntur numero adhuc incerto. Duo sunt mala, quae metuo: hostilium copiarum undique ingentium adventus et pabuli inopia in castris locisque vicinis nullo ejus provisuGa naar voetnoot1 facto. Pollicentur Galli etiam operam se daturos, ut Hassici militis bona pars ad ducem Vinariensem transducatur, qua in re Excellentiam vestram, si quid potest, fore adjutricem certus sum. GötziusGa naar voetnoot2 ad Willingam se tenet Blomberga nondum potitus. Deus, Illustrissime domine, Excellentiam vestram, familiamque ejus suae semper esse velit paternae tutelae. Excellentiae vestrae cum omni obsequio observantissimus
| |
Lutetiae, 6/16Ga naar voetnoot3 Octobris MDCXXXVIII.
Misit dux Vinariensis ad regios ministros interceptas hostium literas indices firmi hostium propositi de bello in viscera Galliae importando et pro Brisaco omnia eos tentaturos. De comite Henrico erravi. Speravit se a rege auditum iri ut et LutzmariusGa naar voetnoot4. Sed decrevit rex sine legati titulo missis, nisi a regibus veniant, carrucam suam non mittere, quod ipsis displicet. Et, puto, mandata exspectant. Navis illa, de qua scripsi modo, Alassium profugerat, portum juris Genuensium. Inde abducta est. Magistratus Alassiani damnati a senatu Genuensi parem navem Gallis reddere. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Suecia Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: A. 1638. Redd. Hagae, d. 5/25 Oct. |
|