Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3804. 1638 oktober 16. Aan S. AndreaeGa naar voetnoot4.Clarissime Domine. Omnes mihi Claritudinis vestrae literae pergratae sunt neque deero in respondendi vice. 20 Iulii veteris CalendariiGa naar voetnoot5 scriptae erant, quas postremas accepi, cum chartis. Earum chartarum nonnullae jam ad me pervenerant, CurtiiGa naar voetnoot6 ad regem DaniaeGa naar voetnoot7 epistola et scriptum illud Polonicum pro vectigaliGa naar voetnoot8, quod ei oppositum est, non videram; sed acceperam ab amico legeramque ea, quae pro jure suo Dantiscani publice edidereGa naar voetnoot9 egregiis sane suffulta documentis. Habeo amicos Dantisci; ad eos scripsi aliquoties placere mihi, quod injustitiae exutique obsequii non ferenda bonis crimina a se abstergant. Sed frustra jus ostentari, nisi vires adsint juri tuendo, quas cum vix illi a se solis habere possint, circumspectandas ipsis fidas societates. Classem vestram, quae militem Germaniae, terrorem maximum hostibus intulit, sospitem in patriam rediisse gaudeo. De captis a D. BannerioGa naar voetnoot10 locis deque prolusionibus et cum imperatoreGa naar voetnoot11 pacis et cum AngloGa naar voetnoot12 federis Hamburgo quaedam accepimus speroque D. | |
MulleroGa naar voetnoot1 jam in Suediam profecto D. SalviumGa naar voetnoot2 memorem nostri fore, ut ea sciamus, quae scire nos publice interest. Si quid posthac attulerint dignum cognitu qui regis Daniae res apud vos aguntGa naar voetnoot3, id vestro beneficio discere gaudebimus. Menses prope duo sunt, quod me non vidit D. SchmalchiusGa naar voetnoot4, ne tunc quidem cum aegrotarem. Causam nec scio nec inquiro gnarus a me nullam ei factam injuriam, cum ego et mei multa habeamus, quae de eo possemus queri Redibit ad vos opimior. Ego ei pecuniam quam a Gallis magnam jam ante menses duos accepisse dicitur, non invideo legem interim abstinentiae, quam egomet mihi dixi, et servans et servaturus. Quo justius arbitror, ut ad solvenda, quae mihi debentur quorumque tempus diu effluxit, magni cancellariiGa naar voetnoot5 cura pro me vigilet. Qua de re nolo saepius obtundere, cum verecundo homini monuisse satis sit. Valde caro hic vivitur et praerogationes longae multum mihi incommodant. Precor Claritudini vestrae felicissima omnia, ipsi. Ad cuncta officia paratissimus
| |
Lutetiae 6/16 Octobris 1638. |
|