Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3870. 1638 december 2. Aan J. de la GardieGa naar voetnoot7.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Summis pro regni salute curis Sublimitatis Tuae datum est, quod praeter in | |
commune significata proprias ad ipsum literas non miserim, quibus significarem tum reverentiam, quam eximiis ejus virtutibus et in Suediam meritis debeo, tum animum ei per omnia, quae meae sunt facultatis, inservire paratissimum; quae interim duo apud omnis ordinis gentisque homines nunquam tacui. Quantopere Galliae rexGa naar voetnoot1 amet Tuam Sublimitatem quamque liberaliter laudes ejus praedicet, et ego testis esse possum ex multis ejus sermonibus et D. CrusiusGa naar voetnoot2 generosissimus juvenis. Gaudeo etiam eos, qui veteri sanguine Sublimitatem Tuam contingunt, interdum ad me accedere, ut illis quoque verbis et, si occasio se praebeat, factis possim ostendere, quam in ipsius cultu cedam nemini. Ex his intelligere ipsa potest, quam laetus acceperim literas ejus, per quas virum doctissimum Matthiam MijloniumGa naar voetnoot3 commendat. Efficiam, ne quod in me officium desideret. Quod cum et sine commendatione facturus libenter fuerim vel Suedici nominis vel literarum causa, nunc eo faciam promptius, quod primus mihi obtulit optatam diu materiam testandi, quam sim fide optima Tuae Sublimitatis venerator. Deum precor, Excellentissime et Illustrissime domine, ut tantam virtutem diu reginaeGa naar voetnoot4 regnoque incolumem servet. Lutetiae, postridie Calendas Decembris ex novo Calendario anni 1638. Tuae Sublimitatis devotissimus cultor
|