Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3864. 1638 november 27. Aan G. MüllerGa naar voetnoot4.Nobilissime Domine, Pro literis Nobilitatis vestrae datis 11 NovembrisGa naar voetnoot5, quanto sunt uberiores meque de pluribus rebus edocent scitu dignis, tanto majores aequum est me agere gratias. Neque vero molestum mihi est, quod Germanice scriptae sunt, imo est in eo et commodi aliquid, quia gentis cujusque res facillime et clarissime proprio ejus sermone exprimuntur. Ducis Georgii LunemburgiciGa naar voetnoot6 aversum a rebus nostris animum in ea contra PalatinumGa naar voetnoot7 et D. BanneriumGa naar voetnoot8, quae videmus erupisse, mirum non est. Non difficilis forte in eum esset ultio, nisi nostros retineret fedus illud per Saxonicas regiones principum speciosum sua tutandi vocabulo et per DaniGa naar voetnoot9 accessionem non invalidum. Quid in tali rerum statu faciendum sit, de eo consilium dare longe positis non satis expeditum est. Jure quin possint nostri invadere quaecunque illorum sunt, qui paci PragensiGa naar voetnoot10 adversum nos factae subscripserunt, dubitationem nullam recipit. Sed an expediat in illam novam compagem arietare, merito quaeritur. Nescio, an fine gravi suo incommodo abstinere locis illo federe comprehensis Bannerii equites peditesque possint et alio cum bona aliqua spe transferre bellum, ita ut non nimis longe a sibi possessis abstrahantur. Si abstineri ad tempus potest, non dubito, quin brevi hostiles copiae licentiae aliquid in eadem loca sint usurpaturae, quod deinde nostris invidiam importatorum in illas partes armorum sit detracturum sequentibus hostium vestigia aut exempla. Sed spero brevi ex ipsa Suedia mandata adfore, quae expensis onmibus, quae aut sperari aut metui possunt, caliginem hanc dispellant. Videntur sane Bremensis antistitisGa naar voetnoot11 ferocia dicta factaque contra et beneficiorum memoriam et pactorum fidem aliquid mali nobis portendere a rege semper aemulo Suedis, nunc et invidente eis, quae per Germaniam tenent. Mecum cogito | |
an senatores et nobilitas Danica velint possintque dimovere regem, ne, quamvis sub Holsatici ducis titulo, citra necessitatem induat se rursum in pericula, quibus se ante annos aliquot non magna cum gloria extricavit. Ad ea, quae Illustrissimo D. SalvioGa naar voetnoot1 proposuere illi, qui Geluckstadio veniebant, non absurdum forte responsum foret aequum esse, ut ab imperatoreGa naar voetnoot2 primum impetretur perscripta cautio, qua promittat se militem extra illas terras habiturum; Suedos deinde omnia aequa facturos. Ita et tempus ad deliberandum extrahi posset et aut dissui fedus aut certe aequitatis species in nostras transduci partes; sed certe, ut dixi modo, de his videre illorum est, quibus et loca illa sunt propiora et res ipsae ac quotidianae earum mutationes notiores. Si bona pax sperari non potest, utile erit quantulumcunque offeret AnglusGa naar voetnoot3 arripi, ut causae illigetur. Bene curatae sunt ad marchionem BadensemGa naar voetnoot4 literae. Deus, Illustrissimum Dominum Salvium vestramque Nobilitatem propitius servet ac sospitet. Lutetiae, 17/27 Novembris 1638. Nobilissimae amplitudinis vestrae studiosissimus
|
|