Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3862. 1638 november 27. Aan S. AndreaeGa naar voetnoot6.Clarissime Domine, Laetum fore virilis stirpis enataeGa naar voetnoot7 nuntium apud reginam nostramGa naar voetnoot8 Suediamque omnem, sicut saepe hic regiGa naar voetnoot9 ac reginaeGa naar voetnoot10, ejus uxori, affirmavi, ita id ipsum rebus perspicuis comprobatum gaudeo. Neque in iis referendis et repetendo gratulationis officio ero cessator. Quid de diplomatis illis pro tuto Germanorum itinere postulatis factura sit aula Viennensis, attente exspectat orbis christianus ex eo judicaturus, penes quem stet quod tam diuturnis Germaniae calamitatibus non adfertur medicina. Ut pax reperiatur aut colloquiis, quod sane optandum est, aut, si hostium pertinacia eo nos compellit, armis, perutile erit excellentissimos D.D. regni rectoresGa naar voetnoot11 in proximis locis velut in specula esse atque inde lucem immittere rebus caliginosis. | |
Habeo gratiam pro chartis transmissis, e quibus cognosco PalatinumGa naar voetnoot1 ad avunculi suiGa naar voetnoot2 hactenus quidem exemplum tales expetere contractus, qualia judaeorum sunt conjugia, a quibus vir potest discedere, mulier non item. Eos contractus jurisconsulti claudicantes vocant. Multum effecerit, si quis cancros istos marinos doceat recta incedere. Ego apud vos quae geruntur discere maxime cupio, ut ad arcticorum siderum conspectum meos cursus regam. Vale, vir clarissime. Lutetiae, 17/27 Novembris anni 1638. Claritudini Vestrae optima volens animo amicissimo
|
|