Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3616. 1638 juni 5. Van S. AndreaeGa naar voetnoot2.Illustris ac Excellentissime Domine legate, Temerarium me forte Excellentia Vestra iudicaret, qui nullo nomine Excellentiae Vestrae cognitus nec praevia aliqua commendatione fultus viam mihi ad Excellentiam Vestram stravi, literis meis Excellentiam Vestram compellare non verear, nisi illustrissimi domini regni cancellariiGa naar voetnoot3, domini mei gratiosissimi, apud quem amanuensis munere fungor, iussu, qui has partes mihi in absentia domini secretarii SmaltziiGa naar voetnoot4, qui antehac ad Excellentiam Vestram de statu rerum nostrarum, quo in articulo is domi forisque versetur, perscribere solitus est, demandavit, et Excellentiae Vestrae humanitate, ut indubia fama percepi omnibus obvia, niterer. Nec dubito, quin Excellentia Vestra idipsum grata et benevola mente sit acceptura; quod, si intellexero, argumentum mihi erit ac stimulus eo in incepto pergere donec dominus Smaltzius in patriam redux munus hoc obire possit. Veniam dabit Excellentia Vestra, si nihil inveniam digni, quod Excellentiae Vestrae dare possim commodiora praestolaturus tempora, quae uberiorem mihi suppeditare possint materiam. Haec tamen e re esse putavi hac vice nunciare. Principes LavenburgensesGa naar voetnoot5 in hoc unice incumbunt, ut Germaniae, ipsorum patriae, optate pax redear, quae hoc tempore variis belli incendiis deformata est, et dissidia inter nos et CaesaremGa naar voetnoot6 orta in particulari tractatu sopiantur. Qui idcirco S.R.M.tem dominam nostram clementissimamGa naar voetnoot7 literis suis invitarunt et variis argumentis hac allicere pertentarunt, quibus S.R.M.tas respondit, adhibitis iis verborum formulis, quibus principes ac tanti momenti res digna fuit, omnia ad communes tractatus propter foedus cum christianissimo regeGa naar voetnoot8 sancitum referens. Idipsum responsi reportavit rex DaniaeGa naar voetnoot9, qui ad pacem condendam suasor est et inter nos er Caesarem mediatorem se pollicetur. | |
In eo quoque imperii vice-cancellarius CurtiusGa naar voetnoot1 laborat, qui hanc ob causam ab imperatore huc missus aequas, iustas, nobis proficuas nec ab honore et maiestate regni alienas conditiones ut ferunt ostentans. Sed dum hisce verborum lenociniis nos haud permoveri nec tam facile induci, ut hisce suis elusoriis artibus nobis diutius imponant, persenserit, regi Daniae ac toti orbi causam nostram exosam reddere occipit et animorum a pace alienorum nos insimulans, ut ex literis eius hic annexum exemplumGa naar voetnoot2 fusius Excellentiae Vestrae dictabit. Mentem dominorum regentumGa naar voetnoot3 quamvis ex dato S.R.M.tis responso rex Daniae sat abunde intellexit, conventum tamen urgere, tractatus particulares promovere, legatos suosGa naar voetnoot4 Lubecam destinare non destitit. Haec de pace quam omnes suspirant, nemo rationes et viam obtinendi monstrare potest. Sat esto; transeo ad propiora. Domini regentes circa expeditionem militarem sunt occupati ante aliquot dies militem copiosum, quem huc, Calmariam ad aliaque loca maritima ex provinciis convocaverant nec antea propter dissita loca se hic sistere poterat, in Germaniam ad campi-mareschallum dominum BaneriumGa naar voetnoot5 expedire animus est. Affulget spes ex milite caesareo fame, frigore aliisque cladibus, elapso hieme ac vere afflicto necdum satis reconvalescente, melioris fortunae et successus, de quo Deum Omnipotentem supplex invoco, in cuius tutela Excellentiam Vestram humiliter ac officiose commendo. Excellentiam Vestram officiose colens
| |
Stocholmiae 26 Maii Ao 1638. | |
Adres: Illustr. ac Ex. Domino S.R.M.tis ad Christianissimum Galliae regem legato ordinario. |
|