Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3850. 1638 november 15. Van Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Narrat LosecatiusGa naar voetnoot2, qui jam nobis ad expediendas rationes pro tempore adest, sororiGa naar voetnoot3 non tantum mentis ac linguae usum rediisse, verum etiam manui ac brachio paralysi percussis sensum et ex aliqua parte motum, quae omnia spem nobis faciunt fore, ut Deus Optimus Maximus er longiorem, ϰαὶ οῦϰ ἀβίωτον, vitam sit concessurus. Hic nihil bonarum rerum intelligimus, nisi quod quattuor Dunkerkanorum naves a nostris depressae dicuntur. Illud certum HautebeniumGa naar voetnoot4 in India Occidentali cum sexdecim navibus in classem, quae argentum in Hispaniam devehebat numero navium non majorem incidisse cumque jam ipse in praetoriam hostium impetum faceret, contumaci(a) reliquorum ducum pugnare nolentium ereptam e manibus victoriam. Adde quod ad Texeliam quanta vix unquam a tempestatibus clades est illata submersis aut corruptis triginta circiter navibus, in quibus homines plus minus mille, quae jactura quattuor florenorum millionibus aestimatur. Expectamus hic quotidie reliquias exercitus ad Calloam fugitivi; tandem enim inter nos hostesque convenit, ut milites ordinario lytro dimittantur, sed ita, ut in singulos quibus capti fuerunt, dies decem pendantur pro quolibet stuferi, cujus pecuniae pars diundia ab Ordinibus, altera a ducibus erogabitur. Sunt sane inter eos non pauci, qui bonam reipublicae operam navare possint, quippe quos tribunorum decretum et exinde secuta reliquorum desertio hosti tradiderit. De Brisaco nos omnes undique litterae bene faciunt sperare. Comitia Ordinum Hollandiae ad XXIII. hujus mensis indicta sunt; forte tunc de numero advocati fisciGa naar voetnoot5, quod etiamnum administrat KinschotiusGa naar voetnoot6, aliquod constituetur. Vale, frater optime, cum uxore et liberisGa naar voetnoot7 ac nos ama. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XV. Novembris 1638. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez le Roy Trèschrestien a Paris. In dorso schreef Grotius: 15 Nov. 1638 W. de Groot. En boven aan de brief: Rec. 29 Nov. |
|