Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3851. 1638 november 16. Aan Palsgraaf Karl LudwigGa naar voetnoot1.Serenissime Princeps, Sicut malis excellentissimae domus vestrae semper toto animo indolui, ita gavisus sum non leviter, cum ex literisGa naar voetnoot2, quibus me honestavit Celsitudo vestra electoralis et ex relatu Nobilissimi viri D. LuthmariiGa naar voetnoot3 cognovi non displicere Celsitudini vestrae electorali meos labores ad remedia iisdem malis reperienda. Non fuere quidem mei quam tot aliorum in ea re labores hactenus feliciores, sed tamen neque optimum propositum mihi defuisse neque diligentiam satis mihi sum conscius. Impulere me, ut ita facerem, summa a multis seculis eminentissimae domus in orbem christianum merita. Impulit magni Gustavi immortali memoria dignissimi regisGa naar voetnoot4 in ea sublevanda constans studium. Impulit ipsa reverentia fortunae principalis tot ac tam pertinacibus vexatae adversis non sine seculi nostri opprobrio. Ad quae adversa cum nova nuper facta sit accessio, merito nostrum dolorem cum dolore Celsitudinis vestrae electoralis Serenissimaeque matris, reginae BohemiaeGa naar voetnoot5, contribuimus non sine spe tamen futurum, ut sicut morbi multi medicinam non recipiunt, nisi postquam ad summum venerunt, ita impleto quantus maximus ad testandam patientiam requiri poterat malorum cumulo incipiat se reddere spes meliorum. Qua de re et cum christianissimo regeGa naar voetnoot6 ejusque ministris sum locutus et cum regis BritanniarumGa naar voetnoot7 legatisGa naar voetnoot8, scripsi itidem ad reginamGa naar voetnoot9 primoresque Suediae quaecunque ad eam promovendam facere existimavi. Neque vero dubito, quin praeeuntibus illis, quos per sanguinem res proxime spectat, et Suediae regina et Galliae rex ostensuri sint, quantopere ipsis cordi sit tantae domus restitutio in statum feliciorem. Faveat Deus, qui regum consilia quo vult derivat proque summo suo arbitratu alios de solio dejicit, alios dejectos reponit. Idemque, serenissime princeps, Celsitudinem vestram electoralem tueatur, foveat, prosperet. Electoralis Vestrae Celsitudinis cultor
| |
Lutetiae, 6/16 Novembris 1638. |
|