Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3849. 1638 november 14. Van A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Magnifice et Generose Domine Legate, amice colende, Redeunte in Gallias Domino De la WalléeGa naar voetnoot2, qui auspicatissimam recens nati delphiniGa naar voetnoot3 et solii regii successoris nativitatem nunciavit, intermittere non potui, quin aliquid literarum tibi darem. Singulis septimanis literae tuae mihi redditae sunt; lubens quidem antea ad eas respondissem, si a curis publicis, quibus indies distentus, tantum otii ac temporis reliquum fuisset. Id vero officii, licet aliquandiu intermiserim, velim tamen ne suspiceris, id factum vel oblivione tui vel de amicitia ac affectu in te meo aliquid remissum esse. Privata tua, quorum mentionem in literis tuis saepius facis, quod attinet: iniunctum quidem fuit Petro SpiringioGa naar voetnoot4, ut salarium tuum tibi numeraret. Ego quidem existimabam id factum aut prima occasione futurum. Verum cum ipsi rationes non recte sint collocatae, erit mihi curae, ut sine mora tibi aliunde subveniatur tuisque necessitatibus fiat satis, sicut certo tibi persuadeas velim res ac salutem tuam mihi curae semper futuram. De publicis scribere differo in aliud commodius tempus. Hoc saltem te celare nolo: domi omnia pro voto quieta ac tranquilla esse; S.R.M.tem Dominam meam clementissimamGa naar voetnoot5 valere et in magnam regni spem adolescere; fieri novos apparatus bellicos, ut si minus alma et desiderata pax misere afflictae Germaniae et securitas regno nostro reddi queat; futuro vere ad exercitum militem pecunias annonam caeteraque necessaria transmittamus. De caetero te Divinae protectioni commendatum volo. Magnificentiae Tuae amicissimus
| |
Dabantur Stocholmiae, 4 novemb: A.o 1638.
Quod antehac aliquoties de re pecuniaria sollicite scripsi, feci praeter ingenium, re urgente, quod eos, qui mihi amicissimi esse debuerant, reperi parum fidos suis nitentes commodis, ad aliena damna immobiles. Ita huc intueri non nisi (?) cum ... cupidus (?) ita fuissem da .... cuius proxime qui adsit negligentiae culpa. | |
Adres: Sacrae Reg.ae Maiestatis Sueciae ad Christianissimum Galliarum Regem legato ordinario, Magnifico ac Generoso Domino Hugoni Grotio, amico meo colendo. Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 16 Ian. In dorso: 4 Nov. 1638 Canc. ad me. En: Per Valaeum. |
|