Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3848. 1638 november 14. Van A. OxenstiernaGa naar voetnoot2.Magnifice et Generose Domine Legate, amice colende, Proficiscitur in Gallias tribuni locum tenens nobilis dominus Ludovicus SoucheGa naar voetnoot3, tum quod a patria iam aliquandiu abfuit, tum quod fratrem suumGa naar voetnoot4 e vivis excessisse nuper intellexit, ut de rebus suis privatis potissimum iis, quae ex morte fratris ipsi incumbunt expediunda, prospiciat. Qui ut hisce meis literis commendatitiis fulciretur, impetravit. Nec enim id officii ipsi denegandum putavi, quia aliquot iam annis sub signis Nostris meruit ac munus boni et fortis militis obiit, dum etiam S.R.M.tiGa naar voetnoot5 regno Nostro, communii causae servitia sua pro viribus impendere constituit. Itaque eum tibi de optima nota commendatum volo amice requirens, ut ipsi qua in re operam tuam imploravit, auxilio sis. Id officii S.R.M.tas grate agnoscet, praefatus etiam Souche hanc tuam humanitatem, debito honore et reverentia suspiciet et venerabitur. De caetero te divinae tutelae commendatum volo. Magnificentiae Tuae amicissimus
| |
Dabantur Stocholmiae, 4 Novemb: A.o 1638. Iuva hunc bonum virum quantum potes, ut sentiat hanc meam recommendationem sibi commodo fuisse. | |
Adres: Sacrae Regiae Maiestatis Sueciae, ad Christianissimum Galliarum Regem legato Ordinario, Magnifico ac Generoso Domino Hugoni Grotio, Amico meo colendo. Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 22 Ian. 1639. In dorso: 4 Nov. 1638 Cancellarius ad me. En: Pro Sucheo. |