Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3821. 1638 oktober 30. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Magna sunt, quae a Geneva nobis nuntiata certiorem auctoritatem exspectant ducem CarolumGa naar voetnoot2, cum Brissaci necessitatibus iterum subvenire vellet, ivisse eo cum alis equitum octo, peditum millibus duobus. Sed a duce VinariensiGa naar voetnoot3, ad quem profectionis istius fama manarat, missas septem equitum alas et musquettarios sexcentos obvium habuisse hostem ad Sennhemum Mulhusio non procul die mensis hujus 5/15. Disjectum facile equitatum hostilem: peditum egregiam apparuisse virtutem non sine equitatus Vinariensis damno. Sed machinarum Vinariensis vi disjectos illos receptum sibi quaesivisse in silvam propinquam. Ibi ab equite Vinariensi circumventos postero die venisse ad deditionem. Captas hostium machinas omnes, id est quinque cum impedimentis. Ipsum ducem Carolum cum iis, quos adferebat commeatibus subductum periculo. Mortuum ex primoribus Lotharingici exercitus MerciumGa naar voetnoot4; ex altera parte WittershemiumGa naar voetnoot5. Addebant literae GoetsiumGa naar voetnoot6 nihilominus appropinquare habentem secum decem ferme millia. Partem eorum Rhenum transgressam prope Laufenburgum. Aliae a Basilea literae significant 11/ 21 mensis hujus die captum a duce Vinariensi castellum, quod extra Brissacum est contra Libenspergam, Vettenum nomine. Id viam facere duci ad pontem Brissaci oppugnandum. Vidi apud me LautmariumGa naar voetnoot7, qui ab electore PalatinoGa naar voetnoot8 missus est. Roganti, ut negotia sibi commissa commendarem, prompte id pollicitus sum, sed monui Gallos pecuniam non daturos, nisi norint, quid quantumque AnglusGa naar voetnoot9 promittat ad juvandum consanguineum principem. Idem ut faciat, in Suedia exspectari. Initia ejus male procedunt; nam redditae ipsi sunt per ChavigniacumGa naar voetnoot10, quas attulerat ab electore, fidem ipsi facturas literas, quia more Germanico regiam non Majestatem, sed Dignitatem nominaverant. Post calendas Januarias anni quem | |
exspectamus, iis, qui sine legationis nomine a principibus ad regemGa naar voetnoot1 mittentur, carruca regis non dabitur. A Constantinopoli habemus vati illiGa naar voetnoot2, qui res novare coeperat, pellem detractam. Ipsum Turcarum imperatoremGa naar voetnoot3 Aleppi esse et multas ad eum e Graecia atque aliunde ire copias. Neque tamen hoc paratu territum PersamGa naar voetnoot4, quin ultro de bello inferendo cogitare. Fruges ab eo aquasque corrumpi. Redierat e Polonia Constantinopolim Chiausius quidamGa naar voetnoot5 PolonoGa naar voetnoot6 a regeGa naar voetnoot7 misso comitatus, qui Polonus late jactabat de Cosaccis partam victoriam. Sed gloriationi ejus multum detrahebat is Chiausius narrans nobilitatis Polonae cum civitatibus dissidia, paupertatem publicam et per totum biennium absque stipendio milites. Strangulatus et in mare abjectus fuit CyrillusGa naar voetnoot8 ex mandato, quod ab imperatore ex itinere venerat jesuitis, ut creditur, suasoribus emptisque in id bassis. Qui patriarchatum aulae gratia alterum nunc adeptus est Caraferiae antistesGa naar voetnoot9 pontificiGa naar voetnoot10 quam protestantibus propior esse creditur. HagaeGa naar voetnoot11 interpresGa naar voetnoot12 captus est; ipsi crimini datur, quod homo externus nimium se immiscuerit aulae Graecorumque factionibus. Periculum eum, nisi forte pecuniae, si quam adipisci poterunt Turcae juris gentium satis incuriosi, adire non puto. Sed Venetis ob violatum Dalmatico in solo Turcicum territorium, praeter quod injuriose bajulumGa naar voetnoot13 tractavere, etiam bellum Turcae minantur. Creduntur hanc procellam Veneti sparsis in bassas pecuniis redempturi. Reginae matriGa naar voetnoot14 in Anglia audio dari ducentos in diem sterlingos. In Italia nihil agitur, plane quasi induciae essent. Ad bellum jam pridem nihil confert MantuanaGa naar voetnoot15. Hispani Romae de delphino natoGa naar voetnoot16 non minus quam Galli ipsi gaudium solitis in id signis ostentarunt; reddiderunt etiam eandem ob causam captivos, quos Fontarabiae habebant, trecentos. Mitto acceptam a Veneto formulam diplomatis, quam cardinalis HispanusGa naar voetnoot17 misit, signatam pro Batavis non ipsorum expresso nomine, sed designatis sub vocabulo Galliae foederatorum. Sed credibile est ipsos alio diplomate contentos non fore quam quale olim legatis ipsorum datum est, qui Antwerpiam ivere finem imposituri indutiarum negotio. | |
Quanquam pridem ego nullas pecunias accepi sustinendis, quae hic sustineo, impendiis ideoque merito alienis negotiis abstinere poteram meo non expedito, tamen MariniGa naar voetnoot1 precibus ac necessitati hoc dedi, ut ei ab HeufdioGa naar voetnoot2 ducentos imperiales impetrarem. In Italia sermones sunt de permutando Cremonensi territorio cum Montisferratensi. Rhaeti, qui ab Hispania rediereGa naar voetnoot3, referunt inde firmatum Rhaetis in Vallem Telinam imperium vetus, sed sine protestantium sacris. Hujus decreti pars prior Vallitelinates offendit, Rhaetos altera. Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, varias has belli vices ad bonam pacem dirigat. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 20/30 Octobris 1638.
Pontem e navibus, qui ad Neoburgum erat, dux Vinariensis, ne quid in eum hostibus liceret, sustulit. Mitto epistolam ducis ad meGa naar voetnoot4, quam jam nunc e castris accipio, et alteram filiiGa naar voetnoot5. De peditatus deditione video inanem fuisse rumorem. Cetera satis praeclara sunt. Sunt aliae literae, quas non vidi. Nuntiant praeter id, de quo scripsi, castellum captum a Vinariensibus et alterum, quod pontem tegebat; pontis arcus quatuor incensos. Id hostibus ad commeatus ab Alsatica parte, nam praeclusa est altera, invehendos impedimento fore. Id factum nocte inter 19 et 20 hujus mensis. Eo tempore una erant Goetsius et LamboiusGa naar voetnoot6 aut castrorum aut Friburgi oppugnationem, ut dicitur, molientes. Nos hic pro duce Vinariensi omnia moliri non desinemus. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|