Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3797. 1638 oktober 11. Van Christina van ZwedenGa naar voetnoot10.Christina Dei gratia, Suecorum, Gothorum, Wandalorumque designata Regina et Princeps haereditaria. Magna Princeps Finlandiae, Dux Esthoniae et Careliae, Ingriaeque Domina etc. Gratiam et favorem Nostrum singularem. | |
Nobilis ac Magnifice sincere Nobis fidelis, Venit huc ante quinque dies a Dn. DavausioGa naar voetnoot1 Christianissimi regisGa naar voetnoot2 nuncius, postquam Lutetia huc iter, ut retulit, triginta diebus confecisset; qui cum literas notificatorias partus reginaeGa naar voetnoot3, pariter ac fiduciales pro Dn. Barone RorteoGa naar voetnoot4 attulit, hic cum nuncio illico ad nos admissus est, nova puerperii regii atque delphiniGa naar voetnoot5 Galliae natalem traditis juxta literis regiis Nobis exponens. Nos pro ea, quae Nobis cum Sua Serenitate intercedit necessitudine, hesterna die gaudium, quod concepimus, invitato et praesente dicto residente publico convivio et solemni tormentorum displosione prosecutae sumus. Etsi vero non dubitamus te gratulationis officium regi ac reginae prius peregisse quam ad te perlata fuerint haec mandata Nostra, etiam ante gravidae te gratulatum fuisse huc perscripsistiGa naar voetnoot6, nihil tamen impedit, quominus denuo tanquam ex novo mandato antegressorum actuum complementum superaddas. In quo singulare gaudium, et cupientissimum adfectum Nostrum in Suam Serenitatem adeoque totam regiam domum, cum caeteris constantiae in foedere et perseverantiaeGa naar voetnoot7 in sincera amicitia documentis ac debitis votis pro incolumitate regis, reginae, filii, pro ea, qua polles industria ac facundia, explicabis. Mittimus tibi apographa cum literarum christianissimi regis ad NosGa naar voetnoot8, tum earum, quas Suae Serenitati responsi loco rescripsimusGa naar voetnoot9. Atque hisce te gratia Nostra Regia compraehensum Divinae tuitioni commendamus. Sac:ae Reg:ae M:tis Regnique Sueciae respective
| |
Dabantur in Regia Nostra Stocholmensi, ipsis Calend. Octobris, Anno 1638. | |
Adres: Nobili et Magnifico nobis sincere fideli, nostro apud Christianissimum Galliarum Regem legato ordinario, Domino Hugoni Grotio. clementerGa naar voetnoot11. | |
In dorso: A Regina ad me 1/10 Oct. 1638. Boven aan het duplicaat schreef Grotius: Rec. 16 Ian. In dorso duplicaat: Regina S. mihi 1 oct. 1638. In dorso duplicaat: Nobilis ac Magnifice. |
|