Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3618. 1638 juni 5. Aan Christina van ZwedenGa naar voetnoot3.Serenissima ac Potentissima Regina, Domina Clementissima, Die Saturni proxime exacto conveni regemGa naar voetnoot4 ad Sancti Germani incepique sermonem agendo gratias, quod significari mihi jussisset reginamGa naar voetnoot5 uxorem suam esse praegnantem. Flexi me inde ad laudes justitiae, a qua virtute virtutes cunctas, ut veteres dixerunt, suo complectente ambitu regi cognomen pulcherrimum consensu humani generis tributum esset. Apparuisse eam regis virtutem domi forisque: domi, cum praeclaris legibus et singulares dimicationes et malorum alia sustulisset; foris, cum arma toties objecisset adversus externas injurias. Gratam justitiae comitem esse bonitatem. Ejus quoque magnum documentum dedisse regem, cum principes alios prostratos erexisset, alios, ne ruerent, sustentasset. Sicut haec essent egregia, ita Dei justitiam ac bonitatem amantis in omnibus, in regibus autem maxime, beneficia in regem fuisse multa, magna et admirabilia, ut quod civilia dissidia, quae Galliam per tot annos foede laceraverant, disparuissent ac regimen regale, quantum fieri potest, compositum esset ad imaginem hoc universum gubernantis provinciae; quod mare alibi siccatum regi dedisset pedibus transitum, alibi ventis undisque obsequium praebuisset classes mittenti, alibi acceptis a rege claustris aditum hostibus pernegasset; quod aperuissent se Alpes adventanti regi; quod praelia ipsius fulminis modo horae momento confecissent ingentes hostium exercitus; quod prolati essent Galliae limites eorum damno, qui eos voluerant retro agere. Post tot Dei munera unum restitisse, quo nullum hujus vitae majus regibus dari potest, quod ex summa benevolentia Davidi promisisset Deus, futurum scilicet, ut in ipsius solio posteritas ipsius consideret. Hujus etiam nobi quod spem vivam Deus regi, reginae ac Galliae daret, pro eo nunquam satis magnas ipsi gratias agi posse. Laetari merito Galliam, quae speret perpetuo se visuram in augusta sede regis tanti non sanguinem modo, sed et virtutes, illas praecipue, de quibus dixeram | |
justitiam ac bonitatem. Laetari et socios, praecipue vero Suediam recenti nunc federeGa naar voetnoot1 connexam Galliae, unde bona hujus ad se quoque pertinere credat speretque amicitiam fore aeternam non inter regna tantum, sed et inter posteritatem regis atque eam, quam Deus aliquando reginaeGa naar voetnoot2 daturus esset. Hac gratulatione peracta adjeci preces me praeterea duas Tuae Augustae Majestatis jussu adferre ad regis merito praedicatam a me justitiam deinde et bonitatem. Justitia ipsius dignum fore, si, quod facere cepisset, facere pergeret atque adversus tantum undique concursum novosque dilectus per Bavariam, Saltzburgicam, Bambergensem aliasque Germaniae partes, per Hungariam, Austriam, Stiriam, Bohemiam, ducem VinariensemGa naar voetnoot3 iis firmaret copiis, ut vires haberet aggrediendi aliquid magno suo animo dignum. Bonitatis vero regiae fore, quod orem alterum, si placeat regi tot hostilium ducum compoti curam suscipere reddendae libertatis marescallo HornioGa naar voetnoot4, de cujus virtutibus ideo abstinerem loqui, quod scirem eas regi non esse incognitas. Pro singulari id beneficio habituram Sacram Majestatem Tuam, cujus ipsi literas datas 12 AprilisGa naar voetnoot5 in manus tradidi: simulque narravi KingiiGa naar voetnoot6 prosperam in hostes pugnam, et addidi credere me mense Junio mare transituras e Suedia ingentes copias. Rex amicissimum se atque optime volentem Majestati Tuae professus fedus cum ea sibi dixit gratissimum, ideo literas misisse ratihabitionis et promissam pecuniam, confidere se etiam e Suedia sub idem tempus ratihabitionis pares literas eodem, Hamburgum scilicet, perventurasGa naar voetnoot7. Ad petita minus definite respondit: misisse se ad ducem Vinariensem auxilia ac missurum majora prout exigerent ferrentque tempora; Johannem WaertiumGa naar voetnoot8 non suum esse captivum, sed ducis Vinariensis, cui ipse fidem de eo restituendo dedisset. Respondi non dubitare nos, quin si quid rex pro nobis facere velit, idem et duci Vinariensi sit placiturum, ad quem itidem scriptum ea de re ab Augusta Tua Majestate. Rogabat me rex, an Majestatis Tuae literas ad Venetam rempublicam dedissem legatoGa naar voetnoot9; audierat enim nondum a me traditas. Dixi tradidisse me, postquam misisset ad me legatus ac de quibusdam inter nos certatis satisfecisset mihi. Esse autem literas inscriptas duci VenetoGa naar voetnoot10 et alteras ipsi legato. Ea de re se gaudere rex dicebat, credo quod videret me injuria apud se accusatum, quasi communia commoda morarer. | |
Deus, Serenissima ac Potentissima Regina Domina mea clementissima, det Augustae Majestati Tuae cum bonis consiliis optimos successus. Tuae Augustae Majestatis subditus obedientissimus
| |
Lutetiae, 5 Iunii novi Calend. anni 1638. |
|