Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3619. 1638 juni 5. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Misit ad me his diebus ChavigniacusGa naar voetnoot2 unum e domesticis suis. Is dixit Joannem WaertiumGa naar voetnoot3 regisGa naar voetnoot4 esse captivum, cum tamen eum in ducis BernhardiGa naar voetnoot5 esse potestate rex mihi dixisset. Nuper admodum esse captum; neque multas ex eo utilitates ad regem pervenisse, quales hostes percepissent ex longa captivitate HorniiGa naar voetnoot6. Habere et nos viros insignes captivos. Neque regem a nobis ea occasione postulasse quicquam. Actum de liberando Hornio a Suedis cum BavaroGa naar voetnoot7 insciis Gallis ac ne nunc quidem satis se scire, quo in loco ea res esset. Ego, qui certi nihil de iis, quae cum Bavaro acta sunt, cognovissem, ita temperavi responsum, ut dicerem cum Bavaro nihil actum, nisi de danda ei pecunia. Metuere nos, ne captis suorum ducibus mutet sententiam. Itaque ad regis bonitatem nos confugere, non ut quicquam ei praescriberemus, sed ut eum oraremus, si qua se offerat occasio id faciendi, quod ipse ultro se velle dixit, cum hac transiret Tua Sublimitas, ea ne negligeretur. Nescio an mecum expostulare voluerint, quasi hoc peti suaserim. Certe non justa haec est querelae materia. Ceterum si ad me mittatur pactio, quae cum Bavaro est inita, videor nihil iniqui facturus, si orem, ut priusquam liberetur Waertius, cogatur Bavarus iis stare, quae de Hornio convenere. Ad eruditiores sermones delapsi sumus ego et ille, quem miserat Chavigniacus, inter cetera de Thuani historiaGa naar voetnoot8, quam et ipse laudabat, culpare tamen, quod initio ferme historiae dixisset ab Hispanis Caroli V temporeGa naar voetnoot9 datum exemplum, quomodo exclusa pontificis auctoritate defendi servarique posset catholica religio, rectius facturum, si narrata re cogitandum hoc lectori reliquisset. Ego dixi optimo id factum animo, ut, si quando eveniret Galliae regibus, quod | |
evenisset Philippo PulchroGa naar voetnoot1, quod Henricis IIIGa naar voetnoot2 et IVGa naar voetnoot3, quod deinde Venetis, quam ad rem si quis unquam fieret ab Hispana factione pontifex vel alioqui favens Hispaniae aut crescentem in dies Hispani per Italiam vim metuens aut per beneficia ei obnoxius, non defuturus esset obtentus, vel ex foederibus, quae cum protestantibus rex Galliae coleret plane necessaria ceteris societatibus ab HispanoGa naar voetnoot4 occupatis tum scirent Galli, quod huic malo pateret remedium. Neque alio ferme diversam fuisse causam Caroli Quinti, Philippi Pulchri aliorumque a causa protestantium, quam quod protestantes manente mali metu et ita exigente status publici quiete perpetuum id fecissent, quod apud illos alios fuerat temporarium. Haec ideo addere his literis volui, quod quaesita mihi videretur hujus sermonis materia non aliena ab his temporibus, cum pontifexGa naar voetnoot5 hic Gallis aequior a vitae exitu non longe abesse credatur, ita ut et de vita ejus dubitans Galliae legatusGa naar voetnoot6, ut certus fieret, invitis custodibus nuper in cubiculum ipsius irruperit; nec desint in aula imo et inter episcopos, qui, si quis fiat pontifex a Galliae rebus alienior, putent facto a Romana aula dissidio praeficiendum Galliae sacris patriarcham Gallum haud dubie non alium ei oneri destinantes quam eundem, qui regni curas nunc sustinetGa naar voetnoot7. Certe in Italia retro labi res Gallorum multis argumentis liquet. Vix cardinali ValettaeGa naar voetnoot8 sunt duo millia, contra XII millia hostium Montisferratensis territorii reliquiis imminentia. Agitari matrimonium viduae MantuanaeGa naar voetnoot9 cum cardinali HispaniGa naar voetnoot10 multae ex Italia literae credi volunt. Ad SabaudamGa naar voetnoot11 autem missos pacis suasores ex Vienna et Madritio. Huc in aulam cardinalis BiquiusGa naar voetnoot12 de pace et indutiis acturus nondum venit. Sed multae eo pertinentes literae inter cardinales Riceliacum et BarberinumGa naar voetnoot13 commeant: quas ipsi soli custodiunt. Nos a D. Chavigniaco nihildum responsi accepimus, quae de re eum, qui ad me missus fuerat, interpellavi. VenetusGa naar voetnoot14, ut puto, Vienna exspectat responsum. Princeps CasimirusGa naar voetnoot15 retinetur etiamnum in ora Massiliensi, ut Galli nunc vulgant, non tempestatibus eo perlatus, sed consilio explorandi locorum situs, demerendoGa naar voetnoot16 Hispano, a quo classis Portugallicae praefectura ipsi data aut promissa est. Praetextus eum retinendi alius sumitur. In navi, qua ipse Genua venerat, | |
Hispani erant sex. Ea de causa a maritimae rei judicibus, qui hic sunt, navis et quae in navi erant confiscata. Utuntur enim eo jure Galli, ut navem, qua hostes vehuntur, praedam faciant. Merces tamen, quae in navi fuerant, non ut ex jure, sed quasi beneficio redditae Genuatibus. Itemque homines Genuates. Ceteri retinentur Seloni. Maii 17, ut hic numeramus, GoetsiusGa naar voetnoot1 persequente ipsum duce VinariensiGa naar voetnoot2 certus vitare praelium, donec majores ex Austria ac Tiroli copias acceperit, a Constantiae lacu retro cessit transiitque tenuem adhuc illis in locis Danubium. Transiit eundem insistens tergis et dux Vinariensis cum XIV millibus XVIII millia habente hoste. Sed Goetsius clam itinere alio quinque suorum millia partim equitem partim peditem misit ad propinqua Neuburgo, cum quibus conjuncturi se putantur qui per Rhaeticas Alpes descendunt Hispani hoc maxime consilio, ut Brissacum periculo eximant. Brissacum, si Longavillanus duxGa naar voetnoot3 se conjunxisset cum Vinariensi, capi potuit; sed malunt Galli, ut videtur, amoto Vinariensi suis tantum copiis id oppidum aggredi certamque sibi facere possessionem. Ad dilectus illos, qui in Tirolis et Austriae fiunt partibus, CC M ducatorum ab Hispano pervenere. Ad milites alios ferme quinquies mille ex Helvetiis conscribendos pecuniae Lucernam missae. Nonnihil etiam ad ducem LotharingumGa naar voetnoot4. Dux Vinariensis praesidia satis magna in oppidis reliquit. CastilionaeusGa naar voetnoot5 a 22 ad ultimum Maji oppidula quaedam et loca alia, quibus S. Audomari ambitur oppidum, vi aut deditione cepit: S. Pauli, S. Martini in Fraxinis, Pernam, munitionem quandam in ruinis Teruanae, nobilis olim urbis, arces Arquensem et Blandekensem, viam munitam, quae Atrebates a Flandris dispescit, Abbatiam Clarimariscam, Esperlecum, postremo et Casselam, olim Castellum Menapiorum, quo in oppido alimenta exercitui in duos menses reperta sunt. Nunc Castilionaeus habens secum XIV hominum millia et quaedam supplementa exspectans castra munit, paludes adjacentes siccat, amnem ab urbe abducit, ut obsessis adimat usum molarum amnicarum, in suburbio quodam castellum struit. Quae capta dixi oppida et loca non a militibus omnia, quaedam a rusticis defendebantur. Galli contra quam edictum ipsis fuerat incendiis ubique grassantes incommoda sibimet ipsis hospotia fecere. Dux Longavillanus decem ferme habet millia. Chausinum oppidulum metu ad deditionem compellere parat, inde rem majorem, Salinarum scilicet obsidionem, animo agitans. Vicecomes TurenaeGa naar voetnoot6 cum milite illo Leodiensi huc venturus dicitur et in Italiam mitti. De principe CondaeoGa naar voetnoot7, de LafortioGa naar voetnoot8, de BrezaeoGa naar voetnoot9 nihil intelligimus. | |
In Italia Hispani, qui Alexandriae praesidium habent, Parettum cepere. Protestantes Helvetii non desinunt clanculum commeatu juvare Vinariensem. Hostis multum copiae ad victum intra Constantiam habet. Rex Hispaniae, ut controversia de religione praecidatur, paratum se ostendit emere quae bona protestantes intra Vallem Telinam habent. Idem pecuniam mittit Rhaetis suae factionis, qua militem conducant ad compescendos eos, quibus praesentia displicent. Audio landgraviaeGa naar voetnoot1 millionem a Gallis annuum dari. Tantum ei lucri breves indutiae et ne producerentur metus peperere. Anglus legatus ordinariusGa naar voetnoot2 spem mihi aliquam facit propriae pactionis cum Suedis, quae ad foedus illud commune viam struat. D. SpiringiusGa naar voetnoot3 praeceptum se habere negat a Tua Sublimitate solvendae mihi pecuniae pro tempore semestri jam elapso, quam tamen in antecessum mihi numerari Tua Sublimitas, ni fallor, voluerat. Rogo, ut mei in tantis sumptibus quotidianis habeatur, quae debet, ratio. Itinerum, quae feci impendia haud magna sunt. Pecuniae enim publicae, plane ut meae, parco. Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, reginamGa naar voetnoot4, regnum Tuamque Sublimitatem sospitet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 5 Iunii novi Calendarii anni 1638. De Olivarii morteGa naar voetnoot5 non perstat fama. Pater JosephusGa naar voetnoot6 convalescit. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|