Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot–3795. 1638 oktober 8. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot7.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Nihildum definiti dicitur aut mihi aut TruchesioGa naar voetnoot8 LindavioqueGa naar voetnoot9 huc a duce missis VinariensiGa naar voetnoot10, quid auxilii rexGa naar voetnoot11 duci, qui tantis hostium impetitur copiis, velit mittere. Sed de duce LongavillanoGa naar voetnoot12 mittendo sermo est. Id si fit, aemulatio inter duces et de Brissaci possessione certamen evadi vix poterit. Tum vero parum habet militis Longavillanus ad tria millia. Habet praeter hos aliquid BellefontiusGa naar voetnoot13 in eodem Burgundiae comitatu. Ut et hi accedant, nihil adversus tantas, quae coëunt undique, hostium vires. Nam praeter eos, quos BavarusGa naar voetnoot14 et | |
episcopiGa naar voetnoot1 colligunt et quos mittit Bohemia aliaeque Austriaci juris regiones, veniunt et ex Italia cohortes et LamboiusGa naar voetnoot2 cum sua manu et cum parte GallasianiGa naar voetnoot3 exercitus BredaGa naar voetnoot4. Videntur metuere Galli fortem ad fines suos principem Germanum et protestantem. At quanto id satius quam Austriacos habere vicinos et hostem intra Galliae viscera, quod sola ducis virtus hactenus prohibet. Sed multa talia hic peccantur peccarique necesse est, dum is, qui cunctis praesidet ministrisGa naar voetnoot5, multos deligat, qui aut res non satis intelligunt aut sua admiscent studia sive religionis sive privati honoris aut commoda. Pomaram non longe a Casali Hispani captam, quod custodia digna haud vídetur, a munimentis nudarunt. Regina regis materGa naar voetnoot6 nec in Galliam admittitur, cujus rei spes ei facta fuerat, non alio consilio quam ut ex Hispanici juris solo abduceretur et, si in Batavis maneat, etiam dimissis illis, quos rex aut cardinalisGa naar voetnoot7 maxime invisos habent, non tamen impetrat a filio alimenta, qui eam vult ire Florentiam, quo ipsa nihil magis aversatur dedignans privata conspici, unde tanta olim cum pompa deducta est, et propinquis parere, quos tam longe infra se positos habuit. At regii ministri ajunt alicubi eam esse velle, ubi res movere possit; ac ne in Batavis quidem quieturam, ubi multi sint inditiarum appetentes. Miror tamen id de indutiis objici, cum eas facere Batavi non possint, nisi rex pacem simul faciat. An forte sperant Galli etiam se pacem facientibus Batavos largitionibus regis in bella posse retineri? Cancellario FranciaeGa naar voetnoot8 commendavi id, quod nuper regi, indulgentiam scilicet regis pro iis, qui in me deliquerantGa naar voetnoot9, salva vita, bonis omnibus sine delibatione restitutis. Quod ut secundum mores Galliae fiat, sibi curae fore spopondit. Ita isto negotio satis difficili honeste, ni fallor, expeditus sum. Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, det Sublimitati Tuae cuncta salutaria. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae 8 Octobris ex novo Calendario anni 1638.
Est hic quidamGa naar voetnoot10 ab electore PalatinoGa naar voetnoot11 missus. Pecunias petit non impetraturus, quantum video, nisi exemplo majore quam hactenus praeeant Angli. Lindavius a Gallis rogatus, ut ad ducem Longavillanum eat, excusat se et cum Truchesio recta ad ducem Vinariensem redit. | |
Tota Valettarum Domus suspecta fit. Espernonio seniGa naar voetnoot1 rigide interdictum ne rure suo exeat. Dus ValettaGa naar voetnoot2 in aulam advocatur, dubium an iturus. Cardinalis ValettaGa naar voetnoot3 Romam mittitur. Archiepiscopus BurdegalensisGa naar voetnoot4 classem reduxit ad Bellam Insulam Britanniae Armoricae littori objectam. Miles in oram proximam expositus ibi hiemem aget. Aliarum quoque regionum milites in hiberna mittuntur. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|