Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3794. 1638 oktober 8. Aan G. MüllerGa naar voetnoot11.Nobilissime Domine, Felicem me putarem, si qua in re potuissem ostendere, quanti prudentiam, | |
eruditionem, humanitatem denique Nobilitatis Vestrae faciam. Servabo hanc in animo sementem fructum daturam, ubi bona se dederit occasio. Literas interim meas, qualecunque animi obligati optimeque volentis testimonium non ingratas fuisse plurimum gaudeo. Ac sicut hoc me oblectat, ita doleo valetudinem Nobilitatis Vestrae non fuisse, qualem velim. Mea itidem vexata fuit febri non tam periculosa quam molesta tertiana. Sed Dei bonitati plurimum debeo, quod non valetudinem tantum, sed et vires recupero. Vices autem Vestrae Nobilitatis in me edocendo ea, quae scire intererat, abunde supplevit Nobilis D. Camerarius paterGa naar voetnoot1 ejusque dignus parente majoribusque suis filiusGa naar voetnoot2; quibus pro eo officio, sed Vestrae Nobilitati imprimis, unde origo data est, debeo plurimum. CurtiusGa naar voetnoot3 etiamsi nihil egisset aliud quam quod simulata cum rege DaniaeGa naar voetnoot4 amicitia veteres Suedorum in Danos suspiciones simultatesque auxit, non periit ei opera. Sed cum eum regem sua nobilitas fraenet, non puto futurum, ut ejus regis in Suedos si quod est odium aut obsequium ejus emptum ab imperatoreGa naar voetnoot5 in publicum aliquod malum erumpat. Dubitandum non est, quin pacem cupiente, pacis etiam egente Germania bellantes utrinque ejus moras alter in alterum quaerant rejicere. Quare sicut prudentiae est caesarianorum in nos eam derivare invidiam, ita nostra erit tales ferre conditiones, quae hominibus aequis et extra nostros aestus positis se probent. Et dies ad conventum indici et domus conduci Lubecae facilius possunt quam convenire de diplomatis, quae nostri indefinite pro principibus civitatibusque Germaniae postulant, etiam iis, quae jam cum imperatore transegerunt, quod imperator, si quid VenetoGa naar voetnoot6 credi potest, non est passurus. LandgraviaGa naar voetnoot7 jam sequuta est exempla tot principum, quos, non jam dicam, quibus de causis, pertaesum est nostrae societatis. Elector PalatinusGa naar voetnoot8 auxilium a nobis in rebus arctissimis accepit, priusquam ullo se federe nobiscum illigaret. Anglia quam suspenso gradu procedat, videtis. Multumque metuo, ne Scotici illi tumultus eam impellant in consilia neque nobis neque domui Palatinae optanda. Pro chartis gratias habeo; sunt sane dignae et lectu et consideratu. PenziumGa naar voetnoot9 non miror ad imperatorem se vertere magisque etiam id facturum puto, ubi intellexerit, quas sibi fortunas MelanderGa naar voetnoot10 Hassica pactione pepererit. Magna pars hominum non religione, non partium studio, quanquam haec magnifice praetenduntur, sed utilitatibus suis ducitur. Laudo plurimum illustrissimi domini SalviiGa naar voetnoot11, cui me plurimum commendo, | |
prudentiam in collatione cum Angliae legatoGa naar voetnoot1 et rectorum SuediaeGa naar voetnoot2 mandata ipsius consilium probantia. In diplomate pro Hollandis non est mora. Datum jam est missumque Romam sine vitio. Nec in eo pro Italis principibus plus erit difficultatis, nisi quod metuendum est, ne duae foeminaeGa naar voetnoot3, sexus meticulosus, id faciant, quod fecit Hassica Germanici fortiorisque generis. De induciis plane cum regni Suedici rectoribus sentio non minus eas habere tricarum quam pacem ipsam. Magnum hic et serium fuit gaudium populi ob delphinumGa naar voetnoot4 natum 5 Septembris novi calend. ante meridiem, unde oblivio inducta malorum, quae Gallia ad S. Audomari oppidum et ad Fontarabiam accepit minime compensata captis Rentiaco et Casteleto in fine Belgico. Batavorum hoc anno mala non memoro. Sunt enim ea vobis propiora. Soli partium famam sustentavere VinariensisGa naar voetnoot5 et BanneriusGa naar voetnoot6, hic Suedus, ille ex Suedica disciplina. Deus Nobilitati Vestrae ejusque familiae semper faveat. Nobilitatis amplissimae vestrae ad
| |
Lutetiae, 8 Octobris Nov. Call. anni 1638. |
|