Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3793. 1638 oktober 8. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot3.Illustrissime Domine, Cum nihil ferme novi hic se offerat, sequar filum epistolae, quam 27 SeptembrisGa naar voetnoot4 ad me misit Excellentia vestra actis primum pro tam amica opera gratiis. Acceptum ad Fontarabiam vulnus hoc quidem anno non est, ut sanetur. Ex Veneto legatoGa naar voetnoot5 didici diploma pro Batavis missum Romam, quale desiderare possint. Disputationes de diplomatibus pro Germanis, ut res hactenus se ostendit, intricatiores sunt quam ut brevi videantur posse transigi. Itaque etiam de domini magni cancellariiGa naar voetnoot6 adventu in Germaniam dubitare cogor. D. NicodemiGa naar voetnoot7 prudentiam saepe laudatam memini. Quare non tam ipsi quam Suediae gratulandum est, quae ex ejus ministerio fructus, quos optat, consequetur. Deus, cujus in manu sunt regum corda, ad aequam pacem ea flectat Germaniaeque acerbissimis calamitatibus bonum imponat finem. Verum est vires ab hostibus maximas colligi etiam ex Italia et Bohemia | |
contra ducem VinariensemGa naar voetnoot1. Nos, nisi ei magna mittantur auxilia, periculum ducis, exercitus ipsiusque Galliae ostendere non desinimus. A Gallis, ut verum dicam, et levius et lentius tractatur hoc negotium quam oportet. Loquuntur de mittendo LongavillanoGa naar voetnoot2. Copiae ejus sunt exiguae et aequata imperia bene processura vix sperandum est. Regis DaniaeGa naar voetnoot3 sicut omnes actiones et consilia bene suntGa naar voetnoot4 inspectanda, ita amicitia, si quo modo parari potest aut certe vitari offensa, dignum est, in quo ponatur opera. De CurtianoGa naar voetnoot5 effugio super re Palatina meminero apud AnglosGa naar voetnoot6. Qui huc ab electoreGa naar voetnoot7 missus estGa naar voetnoot8 pecuniam non facile impetrabit, nisi Angli majore exemplo praeeant. LandgraviaeGa naar voetnoot9 pacem video pro consummata haberi et MelandrumGa naar voetnoot10 conciliaturae non exigua referre praemia. Ad KingiumGa naar voetnoot11 spectat ejus facti ultio. Interim sapientiae erit, quem illa habuit militem aut transducere ad nostras partes aut saltem ab hostili militia avertere. Durum est, quod electori evenit a principe consanguineoGa naar voetnoot12 et ab hospitibus suis. Sed Anglos, ut bono sunt stomacho, hoc etiam facile concocturos puto. D. BrederodiusGa naar voetnoot13 pro natalium suorum splendore venire huc non potest, nisi μετὰ πολλῆς φαντασίας. Batavorum autem res parsimonia indigent nec est quod opulentiam ostentent, ubi inopiae professio utilior est. Res belli, ut glires, puto totam hyemem dormient. Laborat pro regina matreGa naar voetnoot14 KnutiusGa naar voetnoot15, sed hactenus haud multum proficit. Alimenta ei promittunt regii ministri, si eat Florentiam, quod illa pejus purgatorio habet. Metuunt hi, ne apud Batavos non satis quiescat, sed eos accendat qui inducias volunt, quas tamen nemo est, qui facere velit nisi Gallia simul paciscente. De nato delphinoGa naar voetnoot16 nulla reginae matri facta est significatio. Non parum effecit cardinalisGa naar voetnoot17, quod spe reditus in Galliam eam ab HispaniGa naar voetnoot18 patrocinio abduxit et simul causam, quae inter pacis moras esse poterat, sustulit. In Anglia non expeti ejus adventum et ego hic comperio. | |
Sollicitum me habent res ScoticaeGa naar voetnoot1. Ego, si ea gens liturgiam suscepisset anglicanam et ritus antiquitati consonantes, sicut episcopos jam ante acceperant, nihil peccaturamGa naar voetnoot2 fuisse arbitror potuisseque etiam ad coagmentandos magis unius regis populos pertinere istam morum congruentiam. Verum nunc, cum aversi sint animi, non tam forte e rebus ipsis quam e suspicionibus, alia est et sane difficilis commoto populo regisque auctoritate labefacta consultatio, quae ut in partem cadat regi regnisque salutarem, Deum supplex veneror. Academia Abredonensis in Scotia hos motus ut illegitimos et christianis indecoros damnavit. Sed id an sedare possit adeo concitatos, sane dubito. Quid Hamburgi acturus sit BisterfeldiusGa naar voetnoot3, lubens cognoscam. Ex TurcaeGa naar voetnoot4 imperio ne nos quidem quicquam habemus cognitu dignum. Deus christiani orbis res in melius ducat idemque Excellentiam vestram servet sospitem florentemque. Excellentiae vestrae singulari
| |
Lutetiae, 8 Octobris Novi Calendarii anni MDCXXXVIII.
Malus ad Fontarabiam eventus Valettis imputatur. Itaque senex EspernoniusGa naar voetnoot5 jubetur rure suo se continere. Dux ValettaGa naar voetnoot6 nescio an satis sit habiturus fiduciae ut in aulam vocatus quanquam a regeGa naar voetnoot7 veniat. Romam mittitur cardinalis ValettaGa naar voetnoot8. Milites undique in hyberna mittuntur. Classis regia sub antistiteGa naar voetnoot9 Burdegalensi reversa est ad Bellam Insulam, quae Britanniae ArmoricaeGa naar voetnoot10 praejacet. Qui in classe fuit miles, in ora proxima hyemem transiget. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. In de copie te Uppsala boven aan de brief in margine: A. 1638. Redd. Hagae, d. 6/16 Octob. |
|