Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3785. 1638 oktober 2. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot7.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Heri vidi regemGa naar voetnoot8, reginamGa naar voetnoot9, delphinumGa naar voetnoot10, regem a febre bene liberatum, reginam e puerperio factam vegetiorem, infantem quoque sanum ac validum. Dixi ea, quae tempus ferebat, et quanquam serenissimae ac potentissimae reginae SuediaeGa naar voetnoot11 dominae nostrae bonum hoc significassem, tamen, quod multum interesset itineris, noluisse me differre gaudii testationem et prospera omnia. Addidi apud regem commendationem quam potui calidissimam rerum ducis VinariensisGa naar voetnoot12; revocavi regi in memoriam, qui ostendebat se ejus non ignarum, quantum periculi dux adiisset utroque quidem proelio, sed maxime posteriore ob copias hostilibus impares. Nunc ingentem colligi exercitum ab imperatoreGa naar voetnoot13, BavaroGa naar voetnoot14, episcopis, accedentibus etiam qui in Italiam erant destinati et jungere se parante duce CaroloGa naar voetnoot15. Addebat rex ultro audire mitti adversus ducem etiam a GallasioGa naar voetnoot16 non parum militis, quod literis interceptis deprehensum et ego affirmabam; et id | |
D. BannerioGa naar voetnoot1 quidem patefacturum viam ad fortia ausa, sed ducem tanto majore in discrimine fore, nisi novis magnisque auxiliis fulciretur, praesertim cum vicecomitis TurenaeGa naar voetnoot2 agmen diffluxisset prope omne. Promisit rex se, quantum posset, facturum ad vires ei augendas. Molliter injiciebam mentionem etiam liberalitatis extraordinariae non alibi impendendae utilius tum ob ea, quae obsidio Brissaci desiderat tum ad equos reddendos equitibus ultra bis mille in pedestrem militiam redactis per frequentes equorum mortes. Brissaco capta et cetera in tuto fore, sine ea fluxa omnia. Rex pecuniam non quidem negavit se daturum, sed excusatione usus est gravissimorum, quibus undique Gallia premeretur, onerum. Postremo, cum regi gratias egissem, quod jubendo jus severe administrari demonstrasset, quam sibi displiceret vis mihi illataGa naar voetnoot3, quando exemplo factum esset satis ad conservandam legatorum sanctimoniam, oravi eum multis rationibus additis, ut adhibere huic malo vellet remedium ex clementia, qua virtute ad Deum proxime reges accederent, et reis vitam concederet, bona redderet. Quae quanquam rex, ut ajebat, mei fecisset arbitrii, me tamen inde nihil velle praeter beneficii facultatem. Rex cum id tam serio peterem, mihi se dixit negare id nolle daturumque se mandatum cancellarioGa naar voetnoot4 de indugentia perscribenda signandaque; ad eundem cancellarium me quoque gratias agendi et hujus de venia negotii commendandi causa iturum dixi. Rex AngliaeGa naar voetnoot5 virum nobilemGa naar voetnoot6 misit cum literis gratulationem de prole regia continentibus. Misit et alterumGa naar voetnoot7 Angliae reginaGa naar voetnoot8. Eos cras legati amboGa naar voetnoot9 ad regem reginamque deducent. Quod Veneti nuper piratas Afros in terras usque Turcici imperii ad Aulonem olim, nunc Velonam dictam persecuti sunt ibique eos inclusos in suam redegerunt potestatem, tam irate ferunt Turcae, ut bassa quidamGa naar voetnoot10 oratorem VenetumGa naar voetnoot11 pede percusserit minis insuper adjectis in rempublicam gravissimis. Regina materGa naar voetnoot12 videtur regis concessu in Batavis mansura et acceptura hinc unde vivat. Si de Hispanis habet quod queratur, de rege HispaniaeGa naar voetnoot13 certe non habet, qui ei promissae liberalitatis pensiones omnes bene persolvi jussit et quidem ad mensem usque Septemb. cum Augusto discessisset. E Germania literae nos docent Batavorum advenarum suasu tentari fossam in BernensiGa naar voetnoot14 agro, quae Lemannum lacum cum Iverduno committat juvandis | |
commerciis eventu adhuc dubio; ducis WirtembergiciGa naar voetnoot1 legatosGa naar voetnoot2 Vienna domum remissos cum bonis responsis. Laborare vicinos episcopos ad restituendam concordiam inter ducem Bavarum et Ratisbonam. Mortuum in captivitate RotemhaniumGa naar voetnoot3. GoetsiumGa naar voetnoot4 apud Eslingam esse. Exspectari ibi cum copiis BredamGa naar voetnoot5; apud Constantiam dilectus fieri; etiam ducis Caroli crescere copias multumque ab eo commeatuum Thannum comportari in spem subveniendi Brissaco. Circa id oppidum communire se ducem Vinariensem, sed per morbos et vulnera valde imminutas ei vires. Keisersbergam, Amerswegam, Kinsingam bene custodiri a comite NassavioGa naar voetnoot6. A RosaGa naar voetnoot7 autem caesos hostium non paucos. Tribunum hostium WertziumGa naar voetnoot8 deductum esse Benfeldium. Rumor hic per urbem vagatur mitti ad Brissaci obsidionem adjuvandam ducem LongavillanumGa naar voetnoot9. Id si ita est, mala aequatis imperiis solita accedere et certamen de possessione Brissaci praeformido. Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, res regni Tuaeque Sublimitatis secundet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 2 Octobris novi Calendarii anni 1638.
Hispani Pomaram obsident non longe a Casali. Rex copiarum aliquid in Italiam mittit. Mitto epistolas duasGa naar voetnoot10 a rerum gnaris scriptas de iis, quae ad Fontarabiam evenere. Legi scripta Dantiscanorum pro sua immunitate magnis sane fulta documentis, si vires adsint. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|