Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3784. 1638 oktober 2. Aan I. JaskyGa naar voetnoot8.Nobilissime Domine, Venit ad nos MaureriusGa naar voetnoot9, mihi semper amicus, nunc etiam gratior, quod Nobilitatis tuaeGa naar voetnoot10 ad me literas adferat, et cum literis argumenta, quae pro vectigali a regiis contra vectigal a vestris adferuntur. Legi ea quanquam ex morbo recens alacriter multum gaudens me in hac nobili controversia ea conspicere, quae a causae utriusque patronis plurimum habere ponderis judicantur. Vos pacta adfertis non obscura, illorum rationes | |
pleraeque ab utili ducuntur. Doleo vobis non regemGa naar voetnoot1 tantum, sed et corpus Poloniae adversari, unde nisi externa habeatis praesidia, durum vobis erit certamen. Suedi nostri non dubium est, quin vestrae immunitati, cui consultum etiam suis pactionibus voluere, foveant. Ego vero a prima aetate semper fui φιλελεύϑεϱος. Quare, si quid possim civitati vestrae gratum facere, nulli sum parsurus operaeGa naar voetnoot2. Nos hic Delphini natiGa naar voetnoot3 gaudio sensum malorum, quae Galli ad S. Audomari oppidum, deinde ad Fontarabiam, Batavi vero ad Scaldim Mosamque et trans mare in Brasilia accepere, abstergimus. Sed et ne de belli fortuna nimium queramur, virtus ducis VinariensisGa naar voetnoot4 et BaneriiGa naar voetnoot5 faciunt. Ad Bannerii res noscendas vos propiores estis. Dux Vinariensis postremo ad Wittenwerium praelio cepit hostium signa LXXXIV, quae ad regemGa naar voetnoot6 perlata sunt. Vale, nobilissime domine. Tuae Nobilitati omnia volens optima
| |
Lutetiae, II Octobris novi Cal. anni MDCXXXIIX. aant. |
|