Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3753. 1638 augustus 30. Van I. JaskyGa naar voetnoot6.Illustrissime et Excellentissime Domine, Domine observandissime, Nulla abit dies, quin non grata memoria recolam benevolentiam, qua me complexa est Excellentia Vestra, et vota faciam pro prosperitate et incolumitate eiusdem, cuius rei testes has rogo literas Excellentia Vestra accipere dignetur. Quae licet nihil solidi habent, nihil dignum Excellentia Vestra, tamen hoc habent, quod ab observantissmo Excellentiae Vestrae cliente proficiscuntur, cui potissimum in votis est commodam adipisci occasionem, qua observantiam suam - qua Excellentiam Vestram prosequitur - reipsa testari et effectus verbis subdere possit. Nihil dicam de his, quae hic geruntur aut quo in statu res nostra teloniareaGa naar voetnoot7 sit. Nam haec exactius Excellentia Vestra a Generoso Domino Du MaurierGa naar voetnoot8, amico meo collendissimo - qui ex gratia sua has Excellentiae Vestrae tradere in se recepit - intelligere poterit, cui omnia, quae in hanc rem dicere possem optime constant. Rationes autem nostras prohibitiGa naar voetnoot9 telonii et curam, quae contra illud allegamus ex adiuncta informationeGa naar voetnoot10 et utilitates quas respublica Polona ex novo hoc telonio sperat, speciatim cognosces. Excellentiae Vestrae firmam valetudinem et prosperrimos rerum successus ex animo precor eamque humillime rogo, ut me solito suo amore prosequi velit. Excellentiae Vestrae observantissimus
| |
Dab. Gedani, 30 Aug. A.o 1638. | |
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 29 Sept. |