Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3742. 1638 augustus 21. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot1.Illustrissime Domine, Valde mihi placet responsum prolusorium, quod Excellentia vestra dedit domino RooGa naar voetnoot2; miror et diffusum dicendi genus et rerum non vacans. Exigit tempus et Germaniae miseria, si ea moventur, ac praecipue domus Palatinae calamitas, ut apertius loquantur Angli et, si pacem communem suoque ex usu volunt, reddant et se bello utiles. Scotici motus an eos facturi sint benigniores in domum Palatinam, sane dubito. Sed speramus ea in Scotiam mandata referre marchionem HamiltonumGa naar voetnoot3, per quae sedari queant istae procellae, quanquam extortum metu parlamentum, extorta synodus faciunt, ut metuam pertinaciam gentis pridem aemulae Anglis, nunc et accensae per vehementissima illa flabra odii theologici. Gaudeo Excellentiam vestram habere mandata sine deliquio. Batavi si eo perduci poterunt, ut etiam in imperatoremGa naar voetnoot4 se bello cum Suedia illigent, sicut in Hispanicum Galliae sunt devincti, mirabor et, quo minus res speranda videtur, eo magis publico gratulabor. Sermones meos tum de federe cum AnglisGa naar voetnoot5 tum de pace cum imperatore ad id, quod Excellentiae vestrae literis didici dirigam. De Gartzio est sane quod gaudeamus: neque hic taceri debet tam bonus successus. Caetera de D. BannerioGa naar voetnoot6 et de GalassioGa naar voetnoot7 discemus cum tempore. Electoris BrandenburgiciGa naar voetnoot8 tanta minati extra Germaniae fines abitus fugae quam itineri est similior. Rex DaniaeGa naar voetnoot9, quantum video, magis videri vult agere quam agit. Magnus est, quantum conjectura possum assequi, nodus ille, qui pacis colloquium implicitum tenet de formula tuti itineris pro Germanis. Plerique eorum non meriti sunt, ut multum pro eis Suedia laboret: sed si quae se bonae spes ex bello ostentant, et sunt sane aliquae, haud absurdum est consilium alienis etiam controversiis speciosa facere arma nostra. Vale, Illustrissime Domine. Excellentiae Vestrae omni studio
| |
Lutetiae, 11/21 Augusti 1638. |
|