Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3656. 1638 juli 3. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot6.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Maximo cum dolore meo video atque intelligo res ducis VinariensisGa naar voetnoot7 sic trahi neque subministrari ei in tempore tam necessario pecunias, unde alimenta exercitui suo comparet, neque auxilia eum accipere, quibus Brisacum premat, ubi circumductam ab hoste molae suburbanae fossam abducta aqua sibi fecit perviam jam ipsa aggressurus ejus loci munimenta simulque machinamenta, quae lutoso itinere tardata sunt, parata habens ponti diruendo, nisi jam forte conatus isti suos successus habuerunt, sed nobis non nuntiatos. Moras aulae hujus in occasione tam praecipiti, sunt qui NoyeroGa naar voetnoot8 imputent, homini mire addicto pontificisGa naar voetnoot9 sententiis studiisque; alii putant crescentem potentiam Vinariensis in Galliae vicinia suspectam esse, tum ut Germani tum ut protestantis. Quidam etiam magni nominis mihi suggesserunt cum BavaroGa naar voetnoot10 Gallos aliquid in arcano moliri. Dux LongavillanusGa naar voetnoot11 Pauliniacum non, ut Divione ad nos perscriptum fuerat ceperat, sed voluerat capere. Praevenit enim cum exercitu decem ferme millium dux CarolusGa naar voetnoot12 interque eos pugnae fuere 19 et 20 Maii. Caesi aliquammulti utrinque. Longavillanus, quod duas campestres machinas ceperit, pro victore se gerit neque tamen ad ducem Vinariensem progreditur, cum praeter illud iter, quod | |
insedit dux Carolus, alterum sit, quo nuper GuebrianusGa naar voetnoot1 incessit. Obtendit subsistendi consilio curam pro Burgundia et, quo validior fiat, vicecomitem TurenaeGa naar voetnoot2 ad se vocat. Ad S. Audomari oppidum castra nunc demum munita sunt multo inter opus absumto tempore, quod et palustria, quae intercedunt late diffunderent ambitum et hostis in propinquo minime otiosus saepe turbaret. LafortiusGa naar voetnoot3 centenos aliquot suorum amisit, dum structum a Gallis apud Ardresam Castellum ab hoste captum recuperare calidius laborat. At trans Alpes apud Vercellas fortuna Gallis adfuit. Nocte enim inter 19 et 20 Maji diem mille et quingenti per amnem Sesiam pectore tenus madentes in oppidum penetravere captis etiam ac dirutis in transitu munimentis hostium duobus, quae ad ripam amnis arenosa ex humo excitata facile diffluebant. Id obsessoribus morae nonnihil adferet, praesertim cum et panis copia ad exercitum veniens ad ValettaeGa naar voetnoot4 milite sit intercepta. De belllo ad Hispaniae finem magna nos sperare Galli jubent. Terret me, quod video bona cardinalisGa naar voetnoot5 destinata inter manus secundarum ac tertiarum operarum corrumpi aut administrari segniter adeo ipsorum specialia ignorante, ut nuper pro certo adfirmaverit CastilionaeiGa naar voetnoot6 et Lafortii copias ad XL millia efficere, cum junctae XX millibus haud multo sint majores. BrezaeusGa naar voetnoot7 Carlemontium sit obsessurus an additurus se Castilionaeo, in incerto est. Sed haud dubie spes magnae se Gallis dabant in Flandria promovendi limitem, nisi Batavorum in alia Flandriae parte coepta per missorum eo formidinem non leve reipublicae damnum, plus etiam ceteros metus intulissent; qua de re historiam D. CamerarioGa naar voetnoot8 scribendam relinquo. Alterum Gallicis per illa loca processibus impedimentum est ab Anglorum aemulatu, qui per hos dies ingentem vim pulveris igniarii omnisque bellici instrumenti Dunquercam intulere spreta Batavorum classi, quae portui adsidet. Negantque Angli se a tali commercio abstituros, donec Batavi in ipsorum foedus venerint, quod quominus fiat Gallos ajunt clam obstare. Bullitio ista contra bullas romanas deferbuit hic nonnihil. Impetravit enim pontificis nuntiusGa naar voetnoot9 spatium sesquimestre ad experienda remedia, inter quae pater IosephusGa naar voetnoot10 futurum putat, ut cardinalitiam purpuram pertinaciter sibi negatam hactenus adipiscat ur. Non desunt tamen me quidem non audente tam vasta animo concipere, qui cardinalem ab his initiis insurrecturum putant sibique vindicaturum jus patriarchicum, id est prope papale: et ut inclinatis ad credendum | |
animis cuncta eo rapiuntur, in eum sensum trahunt nonnulli versus hos NostradamiGa naar voetnoot1 nobilis quondam astrologi, a quo multa futura vere praedicta vulgi opinio est: Celui qui estoit bien avant dans le regne
Ayant chef rouge, proche hierarchie
Aspre et cruel et se fera tant craindre
Succedera a sacrée MonarchieGa naar voetnoot2
Vidua SabaudicaGa naar voetnoot3 ab Helvetiis militem petit. Pontificii vero Helvetii Hispano quotidie militem mittunt. CaesarianiGa naar voetnoot4 Hagenoviae imminent late populati agrum circumjectum nec minus, quae vicina Argentorato. Rodericus, princeps WirtembergicusGa naar voetnoot5, in hostium manus venit. Dux Vinariensis per pontem, qui ad Neuburgum est, faciles habet Rheni transitus crediturque in hostem iturus, si validior esset aliquanto copiis, quarum partem non exiguam praesidia absumunt. Livo isteGa naar voetnoot6, de quo scripseram antehacGa naar voetnoot7, quantum ex literis ipsius, quas Venetiis scripsit, conjectamus, jam Constantinopoli est, ubi quid agat, brevi intelligemus. Rogo Sublimitatem Tuam, ut, si utilis esse possum, me, sicut fecit hactenus, tutari velit, qui quicquid feci hactenus optimo feci in rem Suedicam animo nec parum negotii habui, dum gentis non ita pridem hic cognitae gloriam verbis factisque attollo. Si vero opera mea utilis esse non potest, multo malim in privatam fortunam reverti, quam onus regno, mihi dedecus accersere. Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, det reginaeGa naar voetnoot8, regno Tuaeque Sublimitati cuncta prospera. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 3 Iulii novi Cal. 1638.
Pransus est his diebus apud me EuskerckiusGa naar voetnoot9, agens Batavus, cum quo colloqui possum nullo dignitatis certamine, ut et VenetusGa naar voetnoot10 facit. Ceterum si videatur Sublimitati Tuae Batavos ita ut Venetos per omnia aequandos regibus, non invidebo popularibus quondam meis hanc majestatem. Quae de Bavaro dicta mihi sunt, non disconveniunt ab iis, quae intellexit D. WolfiusGa naar voetnoot11 id tentari, ut in Galliae tutela sit MaguntiacensisGa naar voetnoot12. | |
Scripsit monitu meo ipse HeufdiusGa naar voetnoot1 ubertim Sublimitati Tuae de pecuniario negotio. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|