Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3580. 1638 mei 16. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot2.Excellentissime atque Illustrissime Domine, De gratulationis officio a me apud reginamGa naar voetnoot3 peracto scripsiGa naar voetnoot4 ad reginam, dominam nostramGa naar voetnoot5. Fecere tantumdem postea AngliGa naar voetnoot6 splendido cum comitatu. Cardinalis BiquiusGa naar voetnoot7 jam intrasse Galliam intelligitur. Venit sine legati nomine ac pompa vitandis, ut creditur, certaminibus, quae antehac exorta super honorum signis. Indutiarum ac pacis fabricationes quin secum adferat, dubium non est. ChavigniacusGa naar voetnoot8 ad regemGa naar voetnoot9 proficiscens significavit mihi se aut rediturum brevi, ut coeptum negotium conficiamus, aut scripturum mihi, eo ut veniam, ubi rex erit. Pecuniae nobis hoc mense Majo incipientis deberi solutionem plane puto coloribus variis differri, donec copiae nostrae mare transierint. CastilionaeusGa naar voetnoot10 pro viginti millibus octo habens Samaram transiit. In aliis quoque exercitibus infrequens est miles, tum quod stipendia non procedant tum quod ingens est apud omnes belli hujus taedium. | |
Ea causa principem ArausionensemGa naar voetnoot1 moratur, ne educat ipse militem. Valde enim cupit obsidioni alicui implicitos videre Gallos priusquam ipse se moveat, ne Gallis aut cessantibus aut levia conantibus tota vis belli e Belgica Germaniaque in ipsum incumbat. Ducis BernhardiGa naar voetnoot2 eques sub TubateloGa naar voetnoot3 RosaqueGa naar voetnoot4 multis in locis rem gessit prospere trans Rhenum. Caesi capti fugati hostium alibi XXX, alibi CXX, alibi LXXX et Alsebergum oppidulum vi irruptum. Apud Kinsingam musquettarii plus LXXX capti in ducis militiam transiere. GuebrianusGa naar voetnoot5 cum SmitsbergioGa naar voetnoot6 jam apud eam esse creditur ducens III millia aut paulum amplius. His copiis auctus dux in hostem ibit, qui collecto undique exercitu satis magno appropinquat. Dicitur ipse imperatorGa naar voetnoot7 in illis partibus bellum gesturus. Romae sinistre acceptum est, quod cum capta signa in templo cathedrali hic suspenderentur, lutherani aliquot adfuerint. Cardinalatus patri JosephoGa naar voetnoot8 promissus, qua de re mareschallus EstraeusGa naar voetnoot9 ad hanc aulum scripserat, nova quadam offensa suborta ei abnegatur; quod ipsum verborum acerborum commutationi inter Estraeum et cardinalem BarbarinumGa naar voetnoot10 causam dedit. Ibidem Romae breves indutias Hispanus legatusGa naar voetnoot11 concessurus videtur; sed rejicit eas Estraeus. Hispanus cardinalisGa naar voetnoot12 ad sororem suam reginamGa naar voetnoot13 mittere vult, qui faustas ominationes ei perferat. Id quoque colloquiis ad pacem viam aperiet. Terrae quassatio illa per Calabriam late grassata est spatio milliarium italicorum plus CC. Tenuissimae sunt per Italiam Gallorum copiae. Mille ac ducentos esse scripsit e Taurinis Valetta cardinalisGa naar voetnoot14. HispanusGa naar voetnoot15 vero praeter PonionemGa naar voetnoot16 captis Aquis et Nicaea Paleae locisque aliis Montisferratensis territorii, qua Mediolanensi confine est, omnem a mari, quod Genuam et vicina alluit, viam Gallis intercepit; ipse autem per Finale facile jam mari copias et quae bello necessaria sunt accipit ac nuper Casale petiit insidiis. Mater Mantuani ducisGa naar voetnoot17 multum optat bello eximi et jam pacta esset ad Parmensis exemplum, nisi in Casalis praesidio Galli essent valentiores. Palatini principesGa naar voetnoot18 cardinalem Riceliacum videre facitque is eis spem fore, | |
ut domus Palatinae tentamenta foveantur pecunia Gallica sub titulo solvendi veteris debiti. Dabitur illis in hac aula honos idem, qui VinariensiGa naar voetnoot1 datus est. Bleteranum in Burgundiae comitatu firmatum a Gallis milite rebusque aliis immissis. Et ex Chavigniaci et ex aliorum sermonibus colligo cupere Gallos, ut uno tantum in loco et ipsi et nos de pace agamus. Ego, quin perstandum nobis sit firmiter in iis, quae Hamburgi nuper placuerunt, plane non dubito. NeoburgicumGa naar voetnoot2 sunt hic, qui sperent in electoris PalatiniGa naar voetnoot3 societatem posse pertrahi. Mihi id non fit credibile, quanquam dure satis eum a caesarianis haberi non ignoro. Presbyter quidamGa naar voetnoot4 eorum e numero, quos patres oratorii vocant, scripserat his diebus in libroGa naar voetnoot5 edito Virginem Mariam permansisse in perpetuo virginitatis proposito sine voti vinculo et id laudabilius esse sponte res sublimes praestare quam ex voti necessitate. Placet id patribus oratorii, qui morem habent votis se non obligandi. Sed ita excitavit ea res crabrones, id est monachos, ut ad eos placandos regis jussu is scriptor Salmurii in vincula datus sit. Galli utut mihi blandiuntur et per D. FeuqueriumGa naar voetnoot6 nuper significarunt nihil se male quam ut hic maneam; amotum hinc quin me velint, non dubito, ideo quod oblatas ab ipsis largitiones constanter repudio neque, ut legati nonnulli, ipsorum me arbitrio versari patior. Ob id ipsum causas serunt, quibus cogar aut de dignitate regni multum remittere, quod facturus non sum, aut odia incurrere, quod vitabo quantum licebit. Sed quicquid fecero in perplexis istis negotiis, erunt quod accusent. Ego me bonae conscientiae fiducia sustento speroque magis ac magis apparituram meam in regnum Suedicum fidem, cui propostio ut vires addat Deus, ipsum precor simulque ut Tuam, Excellentissime et Illustrissime Domine, Sublimitatem cum regno reginaque clemens foveat. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 6/16 Maji anni 1638.
Rumusculi qui hic cursitant ajunt apud Brissacum damni aliquid accepisse Vinarienses, cum aggressi essent eos hostium, qui in suburbanis stationes habebant. Oppida autem a Vinariensium equite capta nominant Aurachum, Altkircham, Goppingam. Sed de his certiora exspectamus. Castilionaeus Bononiam, id est Flandriam versus ire creditur. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|