Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3579. 1638 mei 16. Aan Christina van ZwedenGa naar voetnoot10.Potentissima ac Serenissima Regina, Domina Clementissima. Cum rexGa naar voetnoot11 per hominem ad id missumGa naar voetnoot12 mihi legatisque aliis significasset | |
reginamGa naar voetnoot1 uxorem suam esse praegnantem, Angli autem legatiGa naar voetnoot2 in Angliam id perscripsissent mandata ad eam rem pertinentia expsectaturi. Ego, quod praeviderem me, si scriberem, responsum accipere non posse, nisi tanto temporis intervallo, ut sera ac ob id minus decora futura esset gratulatio, aditum ad reginam hanc postulandum mihi censui eumque consecutus die 8 Maii hujus calendarii dixi ei, simulatque exorta nobis fuit spes sobolis ex rege et ipsa, non omisisse me ejus rei significationem Tuae Augustae Majestati edere; non tamen ausum exspectare specialia mandata ob loca tam longe disjuncta, ut multum temporis inter literas et responsa intercederet, praesertim cum spei susceptae nova securitas Deo dante accessisset. Itaque properasse me, ut quod Majestatem Tuam velle scirem, gaudium ejus omniumque eorum, qui Tuae Majestati adsunt, super hac re testatum facerem et quaecumque a Majestate Tua grata ipsi possunt proficisci serio offerrem. Incidisse me in Graecam inscriptionem datam honori reginae GraecaeGa naar voetnoot3 breve habentem sed magnum elogium fuisse eam filiam regis, sororem regis, nuptam regi, matrem regis neque tamen in tanta fortuna elatos eam unquam habuisse animos. Virtutem hanc bonitatis et modestiae tanto in ipsa esse illustriorem, quanto ejus sors et illam reginam et omnes alias superaret, ut quod nupta esset regi, cujus provinciae, imo et urbes regnis pares essent, filia regisGa naar voetnoot4 neptisque regum et imperatorum, qui ad vetustissima, quae tenerent, regna, plurima et regna et imperia per quatuor orbis partes sibi peperissent, soror itidem regis potentissimiGa naar voetnoot5. Unum defuisse prosperitati ejus, ut mater quidem fieret non quidem regis - optare enim Galliam et amicos ejus omnes, ut rex omnium regum longaevitatem vinceret -, sed principis nati ad capiendum sceptrum florentissimae gentis. Id quoque adjectum Deum velle, quomodo sacra nos doceat historia, matronae idem cum regina ferenti nomen, patientiae ardentissimisque precibus concessam a Deo desperatam jam fecunditatem. Tam vero sacris quam profanis monumentis doceri nos, qui ita praeter exspectatum nascuntur infantes, tolerantiae precumque fructus, eos a Deo ad res eximias destinari. Cogitanti mihi, quid ab hoc futuro partu sperandum nobis esset, occurrisse illud, quod rerum naturae inquisitores nos docent, delphinum, quoties multum se commovet, finem adferre tempestatibus et serenum mare facere. Sic et nos praesagire cum hoc, quem optaremus, delphino redituram Europae serenitatem pulsis, quae eam agitant, belli procellis. Evenisse commode hoc ipso tempore, ut mandata Augustae Tuae Majestatis acciperem ad colloquendum cum regiis hic ministris super pace aut, si pacem difficultates adhuc morarentur, super induciis. Eo id mihi evenisse laetius, quod scirem in hoc labore auxilio futuras nobis | |
ipsius reginae preces, quas res ipsa doceret, adeo potentes esse, ut quae miraculis sunt proxima, ea a coelo obtinerent. Ostensuram Augustam Majestatem Tuam arma regis Gustavi MagniGa naar voetnoot1 ac sua non aliud sibi habuisse propositum quam orbis christiani quietem statumque tranquillum. Optare me ex animo et hujus tractandi jam negotii bonum exitum et ipsi reginae facilem uteri solutionem partumque talem, qui perpetuo in gloria rebusque prosperis crescat. Dixit regina se de benevolentia Tuae Majestatis ejusque votis pro sua incolumitate neutiquam dubitare ac vicissim a se ipsi optari prosperrima omnia et quicquid suae esset facultatis ipsi offerri. Haec Augustae Majestati Tuae signifacanda duxi, ut cogitet, siquid ultra dicendum faciendumve imperare voluerit. Scribebam Lutetiae, Serenissima ac Potentissima Regina, Domina Clementissima, Deumque precabar Tuae ut Majestati semper adsit propitius. Tuae Augustae Majestatis obedientissimus subditus
| |
Lutetiae, 6/16 Maii anni 1638. |
|