Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3521. 1638 april 8. Van M. BerneggerGa naar voetnoot1.Summe virorum, Exeunte superiori Februario commisi amplissimo MulleroGa naar voetnoot2 ferendum ad te cum literisGa naar voetnoot3 Tacitum a me generoque FreinshemioGa naar voetnoot4 nuper editumGa naar voetnoot5, non sine pudibunda quadam formidine tuos tanti censoris oculos subiturum, nisi tot argumentis abunde cognita in nos nec meritos benevolentia tua singularis excusso pudore fiduciam iniecisset. Id quicquid est munisculi forte tardius expectatione nostra reddetur, Mullero nostro Basileae, ut apparet, aliquantisper haesuro, ut et magis ex propinquo felicissimi progressus Franco-Suecicarum victoriarum spectator et magis ex certo nuncius earum apud suos esse possit. Accidit autem interea nec opinato quippiam, ut praecedentem illam epistolam meam hac altera vel antevertere vel non longe subsequi pretium operae putarem. Quod quidem negotium omne Freinshemio meo commisi perscribendum, non tam quod longa valetudine - nunc in melius per Dei gratiam eunte - contracta torpedo redderet ad scribendum ineptiorem, quam ne inutili repetitione dicato gravissimi momenti negotiis otio tuo nimis abuti videremur. Hoc tantum addere liceat, si suffragatione tua, quae summae apud omnes autoritatis est, spes conatusque nostros iuvandos censueris ac provehendos omni nos ope connixuros, ne vel tuum in suscipiendo patrocinio iudicium vel nostrum in referenda pro virili publice privatimque gratia officium quisquam desiderare merito possit. V. 29 Martii Iuliani 1638. D. MügGa naar voetnoot6, Nobilitatis Alsaticae Syndicus curavitGa naar voetnoot7. |