Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3502. 1638 maart 21. Aan G. MüllerGa naar voetnoot3.Nobilissime et amplissime domine, Postquam priores meas ad te literasGa naar voetnoot4 LitzavioGa naar voetnoot5 dederam, quem tunc discessurum illico putabam, retentus autem is fuit multo ultra speratum lentitudine ac tepore hujus regiae circa res Germanicas, accepi tuas 21 Feb. vet. Cal. datasGa naar voetnoot6, neque multo post per EbsteniumGa naar voetnoot7 historiam felicissimi praeliiGa naar voetnoot8, quo hostium duces et tot hostium in manus venere. Habeo gratias pro sumpto labore neque multum, quod reponam, habeo, nisi auditum me a regeGa naar voetnoot9 ante hos dies sex. Cum ei ostenderem, quam necessarium esset duciGa naar voetnoot10 auxilia neque pauca neque tarda mitti: id ni fieret, cuncta parta esse in periculo multumque id difficultatis ad ambiguas hoc tempore Suedorum consultationes allaturum. Contra si properaretur, magnas spes bonorum successuum turbidis Hungariae Poloniaeque rebus nec citra metum belli etiam externi. Adjeci et alia, quae movere poterant, non immemor et Palatinae domus misere oppressae et Hassiae lapsantis, ni sustentetur. | |
Dixit rex id jam se agere, ut augeatur dux VI M sub GuebrianoGa naar voetnoot1 partim Gallis partim Germanis et inter hos SmitsbergioGa naar voetnoot2. Ego metuo, ne, ut hic fieri solet, multum de eo numero decedat: deinde ne minus festinetur quam poscunt tantorum rerum momenta. Itaque non desino quoscunque video incitare aut etiam impellere. SchmalchiusGa naar voetnoot3 Hamburgi est cum plenis mandatis ad res Gallicas et Britannicas. Novos nodos nectit DavausiusGa naar voetnoot4 nec de pecunia tantum, sed et de bello CaesariGa naar voetnoot5 indicendo. Et non desunt a Caesare novae Suedis ad pacem incitamenta. Putat ille tamen venturos ad aequa Gallos et iter ipse in Galliam ita ferentibus, ut ait, mandatis meditatur; quae mandata habeat, ubi venerit, videbimus. Nostri omnes Tuam Amplitudinem tuosque omnes amantissime salutant. Tuae nobilitati amplissimae addictissimus
| |
11/21 Martii 1638. |
|