Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3501. 1638 maart 20. Aan P. SchmalzGa naar voetnoot10.Vir Praestantissime, Salvum te Hamburgum venisse gaudeo eoque magis, quod metuebam, ne hyems illis in regionibus acris semper, nunc autem etiam solito intentior tuo itineri obstaret. Video non falsum sententiae me fuisse, cum difficiles fore Gallos credidi in bello indicendo imperatoriGa naar voetnoot11, quem regem Hungariae hic vocant. Persto idem credere. De caeteris putem posse inveniri inter eos consentiendi vias. | |
Auxilia, quae duci VinariensiGa naar voetnoot1 post occupata ad Rhenum oppida, post captos hostium duces, in tanta rei gerendae occasione non mittuntur nisi brevia et ea ipsa nondum mittuntur, cum nos in flagitando assidui hic simus, efficiunt multi ut credant Gallos Austriacis quidem negotium quaerere, sed nolle eos res protestantium illis in locis multum invalescere. Sed quotidie multa evenient, quae nobis ad rectas judicationes viam monstrent. Quamdiu cum Gallis transactum nondum est, recte facere vos puto, quod CurtianisGa naar voetnoot2 conditionibus aures non occluditis. De Anglis illud mihi displicet, quod in sermonibus suis negant pecuniam a se dari posse; quod tamen multo minus est quam exercitum suo nomine mittere. Naves autem, quas afferunt, quem nobis usum praebere possint quidem non video. Si quid propius ab ipsis cognovero, non parcam perscribere. Vale suaviter. Tuae Praestantiae addictissimus
| |
10/20 Martii 1638. |
|