Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3493. 1638 maart 15. Aan G. MüllerGa naar voetnoot3.Nobilissime atque Amplissime Domine, Latine igitur scribam, cujus sermonis elegantiae si olim studui, otium cum suppeteret, eam mihi curam et adversa multa et negotia ademerunt. Olim frui, non dicam licuerit, sed libuerit; nunc uti satis est, id est, intelligi. Misi ad aulam aliquoties obtinuique diploma tuti itineris, quod mitto. Exspectabimus te, tuamGa naar voetnoot4, tuosGa naar voetnoot5 ego et uxor; et quicquid nostrae est facultatis conferemus ad sublevandas itineris vestri molestias. Uxor mea et ipsa nolens et me nolente differre in aliud tempus iter suum cogitur maris ob corporis constitutionem impatiens et quominus terrestre iter aggrediatur, territa rumoribus, qui crescunt indies de militum partis utriusque effraeni licentia. Accedit, quod Estampii legatiGa naar voetnoot6 apud Batavos Gallici uxorGa naar voetnoot7 diploma ad aula Bruxellensi impetrare non potuit, nobis autem invidiosum sit obtinere quod ipsi negatum est. BerneggeroGa naar voetnoot8, viro et optimo eruditissimo, omnia precor prosperrima velimque multos reperiri eo judicio, ea animi moderatione. Gratias habeo maximas pro nuntiatis rebus fortissimi ducis VinariensisGa naar voetnoot9. Intelleximus ex eo duo ejus praelia et eorum altero captos hostium duces. Magni sunt dignique tanta virtute successus, sed nihil profuturi Germaniae, nisi validis auxiliis alantur et quidem in tempore. In id laboro quotidie apud regisGa naar voetnoot10 administros; Germanos militum praefectos, hic qui sunt, excito, ut instent mecum et ipsi nec elabi patiantur tam pulchre natam recuperandae patriae occasionem. Postulavi et aditum ad regem, cujus tempus ut mihi significetur, exspecto. Satis intelligo, quantum in celeritate consistit, velimque id et alii intelligant, et qui intelligunt cordi sibi esse velint. Ab Hamburgo nihil habui postremo die. Anterioribus literis didiceram liberatam ab hostilibus copiis Pomeraniam praeter praesidia Dammini, Loytzae et arcis | |
Wolgasti; venisse SchmalchiumGa naar voetnoot1 cum supremis mandatis rectorum SuediaeGa naar voetnoot2 tum ad consummanda pacta WismariensiaGa naar voetnoot3 tum ad fedus faciendum cum AnglisGa naar voetnoot4. Appariturum utrique negotio nihil ab ipsis morae futurum, si amici patiantur se ad aequa deduci. PolonusGa naar voetnoot5 novas parat vires ad tuendum vectigal SpiringianumGa naar voetnoot6 contra se armantibus DanoGa naar voetnoot7 et Batavis. In conventibus partium regni, qui conventum generalem indictum Warsaviae antecesserunt, jurgia et rixae fuere ferme quales et Hungariae super eum vectigalis metum etiam nobilitati gravem. Formido ingens incessit et protestantes Poloniae et Graecae religionis homines ob militiam illam novam immaculatae conceptionis Beatae VirginisGa naar voetnoot8, quam rex pontificeGa naar voetnoot9 instituit auctore. Habet is rex hic unum hominem res suas acturum ForbishiumGa naar voetnoot10 nomine. Audio eum magna clade affectum a Cosaccis, qui imperia ipsius exuere coeperunt. Vale, vir amplissime cum nobilissima familia. Tuae Nobilitati addictissimus
| |
5/15 Martii 1638. |
|