Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3498. 1638 maart 20. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot6.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Ob res a duce VinariensiGa naar voetnoot7 prospere gestas hymnus Te DeumGa naar voetnoot8 in ecclesia hujus urbis cathedrali cantatus est. Ei supplicationi frequens interfuit parlamenti senatus, qui paucis ante diebus dignum veteri gravitate decretum ediderat rescissa sodalitate, quae propagandae fidei aut exaltationis Sanctae Crucis sibi nomen | |
indiderat auctore ejus instituti Hyacintho cappucinoGa naar voetnoot1, probatore pontificeGa naar voetnoot2 et cardinalium collegio, quod Romae eidem negotio propagandae, ut loquuntur, fidei praeest. Multa moverunt parlamentum ad evertendam hanc molitionem, inter cetera, quod religionis obtentu abstrahi a parentibus liberi coeperant. ForbesiusGa naar voetnoot3, qui huc a rege PoloniaeGa naar voetnoot4 venit, in ejus regis literis vocatur legatorum externorum receptor, et nunc ejus regis nuntius ad Galliae regemGa naar voetnoot5. Vocem nuntii pro legato voluit accipi, quod regii admissionalesGa naar voetnoot6, qui hic sunt, nolunt ei concedere. Si legatum voluisset dicere rex Poloniae, usurum fuisse eo ipso legati vocabulo, praesertim cum legatorum mentio in iis ipsis literis praecessisset, quorum ille scilicet non autem nuntiorum receptor dicitur. Interrogante, quid mihi hac de re videretur, comiti BrulonoGa naar voetnoot7 dixi mihi quoque videri nuntii nomen subsidere infra legati dignitatem. Die 6/16 mensis hujus regem adii. Gratias egi, quod felicis proelii me ante alios gnarum fecissetGa naar voetnoot8 neque dubitasset, quin ea re, ut par erat, essem gavisurus. Affirmavi ei gaudere me ex animo, tum quod regis res multum hoc successu promoverentur, tum quod duci Vinariensi omnia velim optima; praeterea vero quod praeviderem futurum, ut Tuae Sublimitatis labores in conventu Ordinum Suediae ad fortia consilia perducendo multum hoc tam felici nuntio adjuvarentur. Auspicatissimi esse ominis, quod in victorias annus se panderet et ver novum prius laureas pareret regi quam flores ceteris. Gravem superbis Deum severe repressisse elatos spiritus, qui primam atque potissimam christianarum urbium suis rapinis ausi fuerint destinare. Scriptum nobis omnes caesarianos duces nullas merces avidius sibi comparare quam Galliae tabulas, ut qua intrari ea posset, speculentur. Non invidere nos eis aditum in Galliam, sed ea lege ac conditione, qua eam visuri sunt SavelliusGa naar voetnoot9 et WaertiusGa naar voetnoot10. A bonis ominibus ad hortamenta versus oravi regem, ut tam pulchris coeptis ad majores res gerendas uti velit detque ducis virtuti crescendi materiam justis ac celeribus auxiliis. Regem HungariaeGa naar voetnoot11, qui sociorum suorum mala satis securus spectaverit, in proprio domus suae damno, praesertim in iis locis, quae velut claustra essent Helvetiorum terrae, non fore negligentem. Nec magis quieturum BavarumGa naar voetnoot12, qui in se iter parari videret. Quicquid aut huic aut illi esset virium, illuc concursurum, ac ni propere capiatur Rinfeldum, etiam alia jam capta haud extra | |
periculum fore. Peditatu opus partim quidem e Gallis pugnacissima gente partim e Germanis, qui gnari locorum multas habentes in Germania necessitudines rem communem provehendi opportunitates plurimas suggerere possint. Id si curetur, ingentia me brevi sperare incrementa. In Hungaria discordias ad mutua procerum vulnera processisse. Etiam Poloniae regem haud obscure studentem affinium suorum Austriacorum rebus domesticis dissidiis et vicinorum inimicitiis implicari. Hamburgi Suediae legatumGa naar voetnoot1 in id incumbere, ut foedus WismarienseGa naar voetnoot2 consummetur, deinde Angli invitentur ad societatem. Pomeraniam extra pauca praesidia ad nostros rediise. Tentatam infeliciter ab hoste Rugiam, quem non exigua clade affecerit WrangeliusGa naar voetnoot3. Si et Batavi, quod speratur, cito se moveant, et rex bellum, priusquam id ad se perveniat, in hostiles inferat terras, non dubitandum, quin fecundus rebus prosperis futurus sit hic annus. Illustrissimarum domuum Palatinae et Hassiae curam, illa ut e longis calamitatibus resurgat aliquando, hujus ut praecaveatur ruina, non tam commendandam, quam laudes ei gratiasque agendas, quod haec cordi sibi esse factis egregiis demonstraverit pridem pergatque demonstrare. ReginamGa naar voetnoot4 rectoresqueGa naar voetnoot5 Suediae laetissimis animis accepturos res regis secundas, ut qui perpetuo Deum precentur, rex diu ut floreat et post eum ipsius posteritas, cujus quod spem aliquam nobis Deus fecerit, de eo nos Deo gratias agere acturosque apertius, ubi regis, reginaeGa naar voetnoot6, Galliae, amicarumque Galliae gentium vota rata fecerit divina bonitasGa naar voetnoot7. Cum animi alacritate et hilaritate vultus audiit haec omnia rex dixitque se duci Vinariensi missurum ad quinque peditum millia, ut aliquid de numero decedat sicuti fieri solet, certe tria futura millia. Additurum et equitis aliquid. Fore inter ituros SmitsbergiumGa naar voetnoot8, cujus laudes me probante praedicabat. Summam imperii in auxilia GuebrianoGa naar voetnoot9 se daturum. Rogavi rursum, ut quamprimum id fieret et quam maxima possent mitterentur auxilia. Deinde D. CrusiumGa naar voetnoot10 admovi ad regem, qui eum valde comiter amplexus est spoponditque gratissimum semper futurum, quoties ad se accederet. Dixi eum spectata regia urbe ire visum alias partes, unde cum redierit stiturum se regi, ut nuntios de ipsius valetudine quam recentissimos in patriam suam summopere eam ob rem gavisuram ferat. De supremo proelio, quod in silva Rinfeldo non longe pugnatum est, haec accepimus. Johannem Waertium conspecto apud oppidum ducis equitatu partem tantum ibi esse copiarum hostilium existimantem sperasse corona eos posse circumveniri. At ducem, qui non equitem tantum omnem, sed et peditem et quod ei supererat machinarum assumserat, ter explosisse machinas, dumque id fit, accessisse propius propriusque. Ac primum musquetarios, quos in oportuni situs fossa | |
Waertius locaverat inde ejectos ibique de tribus, quas priori proelio dux amiserat, machinis receptas duas. Non multo post labefactatos ordines peditum, quibus aderat Waertius, equitem a TubateloGa naar voetnoot1 in effusam pugnam datum. Captum Waertium in ipsa fuga pugnantem pertinaciter. Savellium in fuga itemque SperruterumGa naar voetnoot2, et hunc quidem in vico Ruga Basileae propinquo; captos et milites ad mille octingentos; occisos DC admodum, cum e Vinariensibus non plures X desiderentur. Provecto longius Tubatelo venisse in ejus potestatem castellum Hunningam et hoc non longe a Basilea. Repetitam obsidionem Rinfeldi a victore, in quo oppido servantur ab hoste SchaveliskiusGa naar voetnoot3 et ErlachiusGa naar voetnoot4, cari duci, capti priore proelio. Coenasse cum victore hostiles duces exceptumque Waertium paulo durius, quod irreverenter de duce solitus esset loqui; comiter Savellium, et hunc quanquam imperio minorem in mensa collocatum supra Waertium eosque duos, dum culpam infelicis proelii alter in alterum conjiciunt, suaviter a duce auditos. In regiis literis, quibus supplicatio pro re bene gesta jussa est fieri, quas mitto, rex exercitum ducis a se ali non tacet aitque hoc successu justa consilia armorum suorum a divino Numine approbata. Legatorum AnglorumGa naar voetnoot5 tentavi animos sponte mea, an ex usu existiment foederi LutetianoGa naar voetnoot6 communi praemitti foedus speciale Suediam inter et magnam Britanniam pro regnorum securitate, libertate commerciorum, salute protestantium. Nihildum responsi accepi, nisi cogitaturos ipsos hac de re. Queruntur de Gallis, Galli de ipsis non minus. Dubitant baro DegenfeldiusGa naar voetnoot7 et, qui hic res agunt ducis Vinariensis, TruchesiusGa naar voetnoot8 et LutsaviusGa naar voetnoot9, cupiantne Galli bene procedere res protestantium trans Rhenum. Ejus rei haec habent argumenta: quod in occasione adeo ancipiti tam tarda mittuntur auxilia; quod ea ipsa supra millia tria futura non videantur; quod ductor illis imponitur non e Germanis, sed e Gallis pontificius Guebrianus; quod pater JosephusGa naar voetnoot10 dixerit Germanos id iter defugere, cum ipsi valde id se dicant expetere, praesertim Degenfeldius qui et consilia et arma conferre velint, ut in patriam sibi redire liceat. Magnum quidem Galli praeter haec auxilia exercitum pollicentur, sed adulta aestate. Interim bene evenit, quod Caroli LotharingiGa naar voetnoot11 incursus in eas partes, in quibus agit dux Vinariensis, a Guebriano in comitatu Burgundiae ducis LongavillaniGa naar voetnoot12 copias regente inhibiti sunt. | |
Ego non desino apud omnes, quotquot video, urgere, ne tanta res geratur segniter, praesertim cum inde Suedi conjecturas capturi sint, quid in posterum a Gallis sperandum sit. Deus bene haec cuncta prosperet favensque adsit, Excellentissime et Illustrissime Domine, Tuae Sublimitati, regnoque ac reginae. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
10/20 Mart. 1638.
Sperruterus ut reus custoditur. Audio et Waertium et Savellium missos Benfeldium magnamque pro iis pecuniam offerri a rege. Jam nobis nuntiatur, nescio quam certo auctore, ex hostium partim captivis partim transfugis MDCCC equites, pedites vero MCC ad Vinariensis exercitum accessisse. Sermo ibi est de permutando Savellio cum marescallo HornioGa naar voetnoot1. Mitto indicemGa naar voetnoot2 eorum, qui capti sunt et qualitatum, eundem quem dux misit regi. Dicitur Poloniae princeps CasimirusGa naar voetnoot3 sperare Portugalliae praefecturam. Helvetii nullos a se milites exire patiuntur. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|