Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3436. 1638 januari 30. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot3.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Galli et cum Gallis Angli in malis rebus nostris id gaudent, quod pacis non modo bonae, verum etiam tolerabilis conditiones nobis in longum tempus periisse existimant. Agunt interim AngliGa naar voetnoot4 cum Gallis, ut quam pecuniam Galli dare landgravioGa naar voetnoot5 solebant, eam dent electori PalatinoGa naar voetnoot6, ut is copias suas, quas privatorum, ut ajunt, liberalitate adjutus scribet - regem enim suumGa naar voetnoot7 in hac re nominari nolunt - ad Hassiacas addat et utrumque suscipiat regimen. Cum duce BernhardoGa naar voetnoot8 pacta praeformaverat tantum FeuqueriusGa naar voetnoot9; in iis est, ut sex millia peditum, duo equitum ei det rex ad bellum in Germania gerendum. In iis firmandis versatur jam heic ducis mandatu BetziusGa naar voetnoot10. Ut rata jam haec fiant, nisi Germanos duci miserit rex, nihil bonae spei apparet. Ita Galli omnes a Rheni transitu ex, quam ex priorum temporum experientia metuunt, fame abhorrent. Atque adeo cum nuper dux Gallis ob hiemem, siqui discedere vellent, id liberum faceret, nemo plane manist postremusque abiit HaleriusGa naar voetnoot11. Tum vero comesis omnibus, in quibus locis fuit hactenus dux Bernhardus, cogetur incitare sedes Burgundiae, ut puto, tam hostili quam amica pro sua usurus. | |
Argentoratum ivere MullerusGa naar voetnoot1 et ScavaliskiusGa naar voetnoot2, ut civitatem nutantem in partes suorum trahant. Nec levis conficiendi negotii inde spes est, quod pontificii jam ex ea urbe ejecti esse scribuntur. Rhaetorum legatiGa naar voetnoot3 ab Hispania bene excepti bene donati abiere. Apud Helvetios post mutatas res Rhaeticas pars pontificia, id autem est Hispanica, fit indies audentior. Protestantes languent. Sed de eorum locorum rebus scribo parcius, quod id officium bene fungitur MarinusGa naar voetnoot4, cujus literas ut et ducis Bernhardi mitto. Est hic quidam LivoGa naar voetnoot5, qui LactucaeGa naar voetnoot6 suadet ut MoldaviamGa naar voetnoot7 accipiat ab AristophaneGa naar voetnoot8, atque inde bellum faciat ManlioGa naar voetnoot9. Est in hac urbe princeps CondaeusGa naar voetnoot10, cui negotia Suedica, quantum potui, commendavi. Promisit se collaturum, quod suae esset potestatis, De BulioniiGa naar voetnoot11 tenacitate queritur. Est in aula princeps Condaeus regiGa naar voetnoot12 reginaequeGa naar voetnoot13 spem partus gratulatus est dixitque eo se id magis optare, quod sibi cum fratre regisGa naar voetnoot14 non usquequaque conveniat. Creditur mitti ad bellum circa Pirenaeos montes faciendum, quod EspernoniusGa naar voetnoot15 negligentia an alia de causa bonas occasiones de manibus emisse dicatur. Rediit ad me retentus diu apud Batavos filiorum meorum natu maximusGa naar voetnoot16, qui Tuae Sublimitati pro summa in se benevolentia ac beneficentia plurimum debet et pro eo etiam ego. Dabo operam quotidiana institutione et exercitatione, ut aliquando, quod velimGa naar voetnoot17 maxime regno Suedico utilis esse possit. Rex nondum a PalatinisGa naar voetnoot18 salutatus est, quomodo eos sit excepturus incertum estGa naar voetnoot19, quando scriptum huc est ex Anglia episcopum CantuariensemGa naar voetnoot20, cum electoremGa naar voetnoot21 fratresque ejus ad se vocasset, electori locum supra se et fratribus infra se dedisse. Haec postquam scripseram, adii ChavigniacumGa naar voetnoot22 de isto negotio, de quo per | |
notas scripsi modo. Promisit se acturum cum rege meque facturum participem de eo, quod is constituet. Ex eo venit ad me noster admissionalis BerlisiusGa naar voetnoot1: dixit perterritam esse aulam rumore pacis, quam dicatur cudere BanneriusGa naar voetnoot2. Respondi, quantum meae esset notitiae, nullam ejus rei potestatem alii datam quam Tuae Sublimitati et D. BielchioGa naar voetnoot3 sub tua Sublimitate. Domini Bannerii partes esse armis hostem aggredi aut repellere. De causis eorum, quae nobis hoc anno adversa accidissent, addidi aliquid; neque tamen eos esse Suedos, quibus cum fortuna deciderent animi. Nihil fore, quod in eorum fortitudine desideretur, modo amici quod suae est opis adferant. Mitto Sublimitati Tuae exemplum eorum, quae inter ducem Bernhardum et Feuquerium acta sunt. Est nunc in aula etiam Feuquerius; fuit ibidem Betzius, sed is mihi dicit in praesens nihildum peractum de sex illis et duobus hominum millibus. Satis temporis hinc ad Majum mensem fore, ut id pertractetur; nunc se instare, ut de sumptibus extraordinariis quibusdam dux servetur indemnis et ut hoste per regem avocato ad novas aliquas sedes duci patescat aditus. Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, reginae, regno, Tuae Sublimitati det res secundas. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 20/30 Ianuarii 1638. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|