Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3380. 1637 december 12. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot5.Illustrissime Domine, Non multum hic agitur, ut per hyemem cessari his in locis solet. Rediit cardinalis ValettaGa naar voetnoot6, exspectatur et CandaliusGa naar voetnoot7. De nudando a munimentis satis tenuibus Cimaco deliberatur. Cum duce VinariensiGa naar voetnoot8 consilia communicat FeuqueriusGa naar voetnoot9. Sed quae mittuntur eas in partes copiae, eques Gallus, pedes Germanus, non Feuquerio dantur regendae, se LongovillanoGa naar voetnoot10, ut ad eum, si quid durius ingruat, recipere se dux Vinariensis queat, cui pecunia numeratur, cujus dies fine demum Novembris venerat. Hujus regni ecclesiastici non pauci inter se consilia communicant, regisGa naar voetnoot11 permissu. Ea congregatio propagandae fidei dicitur suspecta valde protestantibus Galliae metuentibus, ne ad vim ea res spectet. Anglis non placet Polonicum vectigal apud Dantiscum; an fortiter contra ituri sint, dubito. Male habebit Batavos, quod iidemGa naar voetnoot12 Angli classem navium ferme XL in Dunquercam rursus introduxere. An ea agendi ratio profutura ipsis in hoc sit, quod sperant, ut Batavos in fedus suum pertrahant, mihi certe non constat. Cardinalis SabaudusGa naar voetnoot13 Genuae aut vicinis se tenet locis. Lumellum, a Bremo non longe, munire pergunt Hispani. Leganesius, Mediolanensis territorii rectorGa naar voetnoot14, | |
Helvetios pontificios rogat militem et ad Lindaviae praefectumGa naar voetnoot1 scripsit III millia ut sibi mittat Germanorum. Creditur Hanoviae comesGa naar voetnoot2 non omnem abjecisse spem paciscendi cum imperatoreGa naar voetnoot3 et episcopi WurtsburgensiGa naar voetnoot4 eaque causa iter ingressus in illas partes. Comes LingariusGa naar voetnoot5 ex Hispania in Brasiliam mittitur etiam privatorum attractis eo navibus. Seditionum in Portugallia fuit aliquid. Sed quod fama suo more extulit supra verum. WaertiusGa naar voetnoot6 ad Kentzingam manet; an a castello Drusenhemi repulsus sit, ut hic fert rumor, adhuc incertum nobis est. Apud Helvetios laborare pergunt comitatenses Burgundi, ut sibi a bello libertas impetretur ex pactis veteribus, quae cum Helvetiis habent. Sed Galli tam bona hyberna nolunt amittere multaque a comitatensibus facta ajunt, propet quae pro spectatoribus belli haberi non debeant. Literas tuas jam accipio scriptas exeunte NovembreGa naar voetnoot7. Quin pacem Suedis offerant caesariani dubium non habeo, sed pacem segregem et Gallis primum, deinde Suedis nocituram. Non facile futurum et caesarianis puto expellere Hassos de iis, quae trans Anasium cepere locis propinquo praesertim a Batavis subsidio aut ad eos receptu. Iniquum est quod Darmstadiensesaant.Ga naar voetnoot8 postulat eandem ob causam ob quam Romamane aant. leges cavent, ne pupillus apud substitutum educetur. Andreae ReioGa naar voetnoot9, legato Polono, quas tribuis laudes, eas firmari video consentiente multorum testimonio. Sed de bello Turcico videtur mihi frigidior excusatio, quam ut aut vectigalis asperitatem leniat aut abstergat injuriam factam domui Palatinae regique AngliaeGa naar voetnoot10. Stenaii arcem in Lotharingia Cantelmus, Lutsenburgici praefectusGa naar voetnoot11, XXIV Novembris nocturna oppugnatione aggressus cum esset, diligentia TibautiiGa naar voetnoot12, qui pro rege Galliae oppidum arcemque tutabatur jactis in fossam, ut cuncta apparerent, ignibus machinisque in aggressores directis depulsus est cum suorum, scalarum, aliarumque rerum damno. De vectigali quid facturus sit DanusGa naar voetnoot13, multum refert. Rogo, ne te pigeat saepe me de iis, quae aguntur quaeque ad res Suedicas aut directe aut per consequentiam pertinent, edocere. | |
Deus, Illustrissime Domine, te tuamque familiam protegat. Lutetiae, II/XII Decemb. MDCXXXVII. Excellentiae Tuae observantissimus eique addictissimus
| |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Red. Hagae A.o 1637 10/20 Xbris. |
|