Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3381. 1637 december 12. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Venit ad me D. VosbergiusGa naar voetnoot2 missus huc a conventu foederatorum apud Batavos, quorum ipse pars est, ad poscendas pecunias et proroganda pacta CharnassaeanaGa naar voetnoot3. Multi inter nos sermones. Dicebat inter alia filium Brandeburgici electorisGa naar voetnoot4 cum cura in religione institui, ejus rei praecipue causa venisse eum in Batavos: infensum maxime SvarzenburgicoGa naar voetnoot5, ita ut ei recusarit dare confirmationem donationum paternarum. Fabula haec mihi videntur. Dantiscanum vectigalGa naar voetnoot6, ni in tempore eatur obviam, dicebat eam allaturum PolonoGa naar voetnoot7 opulentiam, quae aliquando in malum Suediae esset eruptura. Ego vero dicebam commode eam rem nobis evenisse, quod rex cum nobilissima civitate ad vim usque dissideret. Ceterum non dubitare me, quin Batavi, Angli et Dani acturi sint id, quod e re sua existiment esse. Apud Batavos actum agique eo de negotio dicebat; ego addebam videri me et Anglis id curari. Adversus Anglicanos ritus graves oriri motus in Scotia et ipse mihi dicebat et ex archiepiscopiGa naar voetnoot8 literis cognovi. Protestantibus Galliae metum injicit inter regni hujus ecclesiasticos homines nova coitio, quam congregationem propagandae fidei vocant: timent enim, ne ad vim ipsis inferendam ea res paulatim perveniat. Ego nihil magni inde eventurum arbitror: sed captari omnibus modis aulae Vaticanae gratias. Ex iisdem protestantibus quidam in amissis ad Rhenum munimentis plus aliquid quam culpam suspectant. Id agere qui Galliam regunt, ut protestantes quam longissime a vicinia etiam et conspectu Galliae amoveantur. CardinalemGa naar voetnoot9 | |
esse, cui rex non modo sacerdotiorum omnium collationem - id enim rex ipse profitetur -, sed et regnum quodammodo ipsum transcripserit: huic proximos in potentia duos, IosephumGa naar voetnoot1 et NoyeriumGa naar voetnoot2, ejusdem purpurae esse petitores. Metui etiam, ne, si dux VinariensisGa naar voetnoot3 trans Rhenum se moverit, liberet ipse sese nec dicto, ut nunc, sit audiens. Is dux quaedam sibi cara, quod in Gallorum aut aliorum regis subditorum manu ea esse nollet, penes me deposuit. Ivit tandem ad eum FeuqueriusGa naar voetnoot4, sed consilii tantum communicandi causa; nam copiae, non ipsi, ut dictum erat, sed LongavillanoGa naar voetnoot5 traduntur, ad quas, si quod periculum ingruat ab hoste, dux receptum habere possit. Pecunia ei solvitur, deberi coepta exitu Novembris. Ea res eum consolabitur, multum enim opulentiae inde ad eum pervenit. Sed ut e Gallia nummos ipsos exportare sibi liceat, nondum obtinuit laborantibus in id BetzioGa naar voetnoot6 HeufdioqueGa naar voetnoot7. Scribitur ad me e castris ejusdem ducis tanto esse Gallos in odio apud Germanos, ut vix quisquam sit Germanus, qui non pacem cum imperatoreGa naar voetnoot8 optet qualemcunque, ut de Gallis ulcisci se possint. Rumor his diebus per urbem erat sparsus venisse hominem, qui ratihabitionem pactorum WismariensiumGa naar voetnoot9 ferret. Id si mulcendae plebi repertum est, fieri potest. Sed timendum, ne ea fama hostem quaerant ad suas perducere conditiones. Angli rursum ab Hispania classem XL ferme navium in Dunquercam induxere ajuntque non desituros se talia facere, donec Batavi foedus suum amplexi fuerint. Hoc vero est extorquere societatem. Mensis Novembris die 14 Stenai arcem in Lotharingia aggressus est praefectus Luxenburgici CantelmusGa naar voetnoot10, sed TibautiusGa naar voetnoot11, qui pro rege oppidum arcemque curabat, Cantelmi militem machinis in eum directis et injectis in fossam ignibus tum ad cognoscenda melius omnia tum ad arcendos, qui scandere parabant, cum damno illius scalarumque et armorum non levi dejecit. Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, regno, reginaeGa naar voetnoot12 Tuaeque Sublimitati faveat. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
2/12 Decembris 1637. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|