Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3333. 1637 november 7. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot11.Excellentissime atque Illustrissime D9mine, Incipiam a mira Gallorum felicitate, qui post receptas insulasGa naar voetnoot12 et Picardiam omnem excepto Castelleto, pulsum Languedocia hostem, subito etiam Aquitaniam recuperarunt, ubi structa egregia castella Bordagainae, Carreriae, Socovae et | |
Ciburae, praeter minora Oroniae, Handaiae, Hispani 15/25 Octobris deseruere, quod maxime mirum nulla parte dejecta exieruntque, ut scribitur, sexies mille pedites, turmae decem. De causa tam subiti consilii varie disseritur. Multi grassante pestilentia derelicta loca morbida aiunt accedente etiam aliquo Vasconii insultus metu. Nonnulli gliscentes per Hispaniam seditiones ad se traxisse hunc militem putant. Alii de arcanis indutiis murmurant aliquid, cui tamen suspicioni obstant non pauca. Nam cardinalis Riceliaci interest haud dubie et sparsos et occupatos tenere eos, qui potentiae ipsius se possent opponere, et belli impendia multas et ipsi et consanguineis ejus lucrandi latebras praebent, et jam in annum sequentem LX milliones extra ordinem in belli usus colligendos describit. Accedit quod res Italiae quietem vix passurae videntur. Venit ad proxima Pedemontio Genuatium loca magna celeritate Sabaudus cardinalisGa naar voetnoot1 habens indigenam nobilitatem multum sibi faventem et metuentem Galliae societatis. Jussus fuit emanere. Pater MenottusGa naar voetnoot2, cujus magna jam ibi auctoritas, admittendum in oppidum aliquod et, si quid moveret, ut moturus videbaturGa naar voetnoot3, custodiis circumsepiendum censuerat. Nec minora in Mantuani ducisGa naar voetnoot4 ditione turbarum semina. MaterGa naar voetnoot5 pupilliGa naar voetnoot6 in Hispanos pronior cohibetur a primoribus aliis in participationem tutelae vocatis, et quia Casalis praesidium potiore ex parte e Gallis constat, Venetorum autem mercenario milite tenetur Mantua. LeganesiusGa naar voetnoot7 in agro Mediolanensi habet novem prope millia peditum, equites bis mille. Missae Neapolim naves, quae novas pedestres copias adducerent. Sicut haec non mala sunt, ita summe dolendum est Germaniae curam ita a Gallis projectam hoc anno, contra quam nos et res ipsa monebamus. HaleriusGa naar voetnoot8 vix quadringentos habet ultroque non modo petentibus missionem dedit, sed et obtulit non petentibus. Nova auxilia, quae ad octo aut amplius millia promissa erant, ad mille homines non perveniunt. Dux BernhardusGa naar voetnoot9 mortibus equorum ea passus est damna - septem millia equorum mortua memorantur -, ut ei plus mille sexcentis, qui equis vehantur, non supersint. Imparem hosti se videns castella insulae et trans Rhenum Gallis tradidit aut servanda aut ipsorum cum dedecore amittenda. Ipse ad quartam leucam a Basilea in montanis locis se tenet mandataque regisGa naar voetnoot10 exspectat Burgundiae comitatum hiberna sibi destinans. Capta jam pridem est Dampvilleria, in qoud tempus promissorum pars magna dilata fuerat; sed tardum jam erit auxilia mittere in locis arctis aegre se sustentanti. Nec ipse jam militem, sed pecunias ob pontis impendia et caritatem annonae ex- | |
traordinarias postulat. Insulam interim Brunbacensem incursat hostis quotidie. Quae cuncta quo certius Tua Sublimitas cognoscat, mitto exempla epistolae ducis ad meGa naar voetnoot1 liberum dolorem testantis, alteram ad me filiiGa naar voetnoot2, qui apud ducem est, postulationem praeterea, cum quibus in hanc aulam a duce missus venit TruchesiusGa naar voetnoot3, tabulae etiam, quae penes captivos hostes reperta est, insulam, quam modo nominavi, et apposita ei munimenta depingentis adjecta narratiuncula quadam. Cardinalis Riceliacus magnitudinem suam in dies magis ostentat. Nuper cum laudes mortui ducis SabaudiGa naar voetnoot4 in magno templo celebrarentur, sedem sibi poni jussit qualem regi dempto quod pulvilli non erant liliati: habuit autem secum et satellites suos et satellitum praefectumGa naar voetnoot5, quae cuncta nunquam spectata hactenus. VitriacusGa naar voetnoot6 in Bastilia etiam nunc est, urgetur a provinciae legatis crimine peculatus, non tam falso quam cum praefectis aliis communi. Putatur tamen Halerii fratrisGa naar voetnoot7 favor et odium in eum reginae matrisGa naar voetnoot8 valiturum, ne quid ultra carcerem patiatur ibi violatae dignitatis ecclesiasticae poenas satis graves luiturus. Et dicitur hanc calamitatem parum militariter ferre, homo ferox in secundis, adversorum intolerans. EstampiumGa naar voetnoot9 ad Batavos legatum marchionem rex fecit, quo ceteros legatos praefulgeat. Audio in Frisia Orientali esse viduamGa naar voetnoot10 landgraviiGa naar voetnoot11 in amicitia Gallica constantem satis et eodem ivisse Hanoviae comitemGa naar voetnoot12 cum sororeGa naar voetnoot13. Sed frater defuncti ex secundo conjugioGa naar voetnoot14 turbat res in Hassia et Sigenhemum, ut audio, invasit. Procerum praeterea in iis locis plerique ad pacem festinant. Pater JosephusGa naar voetnoot15, in quem cardinalis pleraque negotiorum reclinat, ita disserit, quasi indicere bellum imperatoriGa naar voetnoot16 non detrectaturi sint Galli. Ceterum appetens romanae gratiae ita pergit favere BavaroGa naar voetnoot17, ut id vel maxime ducis Bernhardi conatibus obstiterit. Principem PalatinumGa naar voetnoot18 se ducem praebiturum exercitui, qui landgravii fuit, | |
rumor hic fuerat, sed AngliGa naar voetnoot1 id negant se credere nec concessura videtur landgravii vidua, nisi magna praestent Angli, quod futurum nondum videtur. Dicenti in colloquio mecum hesterno legato ordinario Anglo agi de Daniae regisGa naar voetnoot2 filioGa naar voetnoot3 marito dando reginae nostraeGa naar voetnoot4 dixi intempestiva adhuc esse de ea re consilia ea reginae aetate, quae moribus septentrionis a nuptiis satis longe abesset. Cum adjiceret credi PolonumGa naar voetnoot5 in pretium novae affinitatisGa naar voetnoot6 aliquid in Suediam si non suo, at imperatorisGa naar voetnoot7 nomine moliturum, respondi vix me id credere, cum nobilitas Polona, cujus maxima potestas est, talis belli sensura sit adversa tantum patente ipsorum terra ad nostros et Moscoviae nobis amicae incursus; ex prosperis autem, si qua regi provenissent, quod vix sit sperandum, nihil accessurum ipsorum genti; libertatem vero etiam in majore futuram periculo. Ajebat idem legatus a rege suoGa naar voetnoot8 liberam electionem nostris aliisque dari, Hagae an Hamburgi, quae urbs mihi semper nostris rebus opportunior visa est, agere de foedere LutetianoGa naar voetnoot9 vellent. Addebat venisse in Angliam legatum a Marocensi regeGa naar voetnoot10, qui ejectis Anglorum ope piratis potius sit Saleae, sed quam jam circumsideat novi vatis exercitus; cui malo valde ab antiquo obnoxia est Afrorum superstitio. Ostendit idem mihi literas ad se D. archiepiscopiGa naar voetnoot11 in me magis quam ausim dicere honorificas narravitque datum a se et collega suo Licestrio principi CondaeoGa naar voetnoot12 Celsitudinis titulum, cum primum regis super idGa naar voetnoot13, quod is titulus subjectis alterius juris dari non soleret, voluntatem explorassent atque is dixisset boni se consulturum honorem domui suae habitum. Ego eorundem legatorum exemplo luctum indui tum de SabaudoGa naar voetnoot14 tum de landgravio reginae nostrae foederato. Princeps Condaeus de itinere in Italiam se excusavit. MaterGa naar voetnoot15 Mantuani ducisGa naar voetnoot16 plus 28 annis non habet. Mortui ducisGa naar voetnoot17 testamentum exsecutores ejus praeceptorum nominat ducem LongavillanumGa naar voetnoot18 et D. DavausiumGa naar voetnoot19. | |
Princeps ArausionensisGa naar voetnoot1 CastilionaeiGa naar voetnoot2 filios duosGa naar voetnoot3 ad se vocavit, ut praeter agnatos plurimos etiam cognatos habeat adminicula potentiae. Mitto praeter quae dixi et ducis RohaniiGa naar voetnoot4 apologeticum libellumGa naar voetnoot5 nullo se magis quam rerum taciendarum silentio defendentis. Maria Nivernensis ac postea Mantuani ducis filia, hujus pueri ducis amitaGa naar voetnoot6, bona ejus domus in Gallia sita sibi vindicat jure AlbinagiiGa naar voetnoot7, quod tale est, ut extra regnum natos a possidendis rebus soli, nisi regis impetra verintveniam, excludat. Mihi non videntur ferre tempora, ut is rigor adversus summi imperii compotem foederatumque Galliae principem usurpetur. Ista habebam hujus temporis; id vero perpetuum, quod Deum precor, Excellentissime atque Illustrissime Domine, pro rebus, regno reginae Tuaeque Sublimitati prosperis. Lutetiae, 7 Novembris novi Calanni 1637. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|