Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3332. 1637 november 7. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot4.Illustrissime Domine, In magno hic sumus non gaudio tantum, sed et admiratione, quod incredibili Gallorum felicitate, post receptas insulasGa naar voetnoot5, Languedociae oram, Picardiam, praeter Castelletum, etiam Aquitania quae Bajonam respicit liberata sit subito discessu hostium 15/25 Octobris, ex castellis justis quatuor ad Bordegainam, Carreriam, Socoviam, Ciburam, minoribus aliis ad Oroniam et Handajam, quae omnia ita ut erant integra Gallis reliquere mulla satis gravi apparente causa, nisi quod pestis accusatur. Et exiere sub duce NoceraGa naar voetnoot6 sex millia peditum, turmae decem. Quidam seditionibus per Hispaniam ortis quaesitum hinc remedium conjectant. | |
Atque ut haec sunt insigniter laeta, ita est quod doleamus de curatis tam negligenter Germaniae rebus. Dux BernhardusGa naar voetnoot1 suo equitatu peste equos absumente ita imminutus est, ut ultra mille sexcentos ei non restent; HalerioGa naar voetnoot2 plus quadringentis non habente, eo autem, quod ei post tot promissa ac tanta tam tarde advenit, auxilio ad mille simul equites peditesque non perveniente pontem, insulam et quae adjacent munimenta Gallis tradidit tutanda, si possint; ipse ad Basileae vicina concessit pecuniasque extra ordinem postulans ob eximiam alimentoram caritatem videtur in comitatu Burgundiae acturus inertem hyemem. Tantum nobis morae ex moris et res multum intra verba stantes nocuere, ut jam Dampvilleria, quod exspectavimus, capta serum sit eo copias mittere. Cardinalis SabaudusGa naar voetnoot3, cum jam ad fines Pedemontii pervenisset, viduaeGa naar voetnoot4 literis emanere jussus est crediturque in Genuatium solo haerere atque inde concitare partes ex fastidio Gallicae amicitiae. Nosti illud vetus: Novisque rebus infidelis AllobroxGa naar voetnoot5.
MantuaniGa naar voetnoot6 pupilliGa naar voetnoot7 materGa naar voetnoot8, annorum XXVIII foemina, Hispanis favere creditur, sed adjuncti ei sunt ad tutelam primores Galliae bene volentes testamentoque cautum, ut voluntatem ultimam exsequerentur dux LongovillanusGa naar voetnoot9 et DavausiusGa naar voetnoot10. Praeterea in Casalis praesidio praevalent Galli; Mantuam tenet Venetorum miles. Saleam, Mauritaniae urbem, piratarum diu latibulum, Anglorum ope suam fecit Maroci imperatorGa naar voetnoot11 sive rex dicendus est. Sed obsidet eam vates, efficax apud superstitiosas gentesGa naar voetnoot12 malum. Hamburgi aut Hagae electionem, ubi de foedere agatur, liberam nostris se relinquere ajunt Angli. Cardinalis Riceliacus LX milliones extraoridinarios in annum sequentem bello persequendo parare se dicit. Jam tuas accipio, non sane veteres, datas 16/26 Octob.Ga naar voetnoot13. Quae ad eas dici possunt, posui pleraque in his, quas antehac misi literisGa naar voetnoot14; habes et in his quaedam eo pertinentia. Filio tuoGa naar voetnoot15 opto felicem ad vos reditum. BrandeburgicumGa naar voetnoot16 ad pontificios magis indies se vertere multi nuntiant. Nescio an verum sit, quod hic dicitur, Sigenhemum a landgravii fratreGa naar voetnoot17, ejus dico | |
qui obiitGa naar voetnoot1, ad novas res occupatum. Ego et pro duce Bernhardo laboro quotidie, et landgravianii exercitus curam regiGa naar voetnoot2 multis argumentis commendavi. Legati BritanniciGa naar voetnoot3 te amare deque tuis curis sperare optima pergunt. Videntur mihi Angli in Suedia, plane ut in Batavis non foederis inspiciendi potestatem facere, sed summam quandam ostendere. Verum lege tota non perspecta ex parte ejus judicare, non tantum, ut iurisconsulti ajunt, incivile est, sed et a prudentia alienum. Regem DaniaeGa naar voetnoot4 filio suoGa naar voetnoot5 ambire reginae nostraeGa naar voetnoot6 matrimonium, PolonumGa naar voetnoot7 autem arma cum imperatoreGa naar voetnoot8 jungere etiam per Angliam rumores ferunt); sed ut illa consultatio immatura est, ita nobilitatem Polonam arbitror non immixturam se bello, unde nihil praeter libertatis et alienae et suae periculum habeant exspectandum. Bulionaeo duciGa naar voetnoot9 mansuram Trajecti ad Mosam praefecturam arbitror et Galliae regis et avunculiGa naar voetnoot10 favore, quanquam id cum praeceptis in ista republica jam diu valentibus pugnare satis apparet. Maris curam recte faciunt Batavi, quod potius hominibus mandant, qui per gradus navalis militiae increverunt, quam iis, qui socordiae obtedunt fumosas imagines. Omnia optima, Illustrissime Domine, et tibi et tuis comprecor. Lutetiae, Novemb. VII novi Calend, anni MDCXXXVII. Excellentiae Tuae observantissimus eique addictissimus
| |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. 5/15 Novemb. A.o 1637. |
|