Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3320. 1637 oktober 31. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot6.Illustrissime Domine, Minus faventes nunc habuimus ventos et mare, per quos factum est, ut literas tuas datas XXVIII 7 bris et V octobrisGa naar voetnoot7 die demum XXVIII Octobris acciperem. Quae in eis continentur pleraque in meis antehac missis literis attigi exposuique tum quae ad notitiam pervenerant meam tum quae conjectatio suggerebat. De pactis WismariensibusGa naar voetnoot8 eo sum incertior, quod jam aliquot nuncii ad me nihil Hamburgo attulerunt. Et de altero isto negotio, quod Hamburgo Hagam, | |
Haga Hamburgum jactatur, qualis te, me quoque sollicitudo incessit. At haec duoGa naar voetnoot1 sunt e quibus res pendent maximae. Interim diffluit quicquid in Germania speciem corporis retinebat. Suedos nostros intelligo in eo perstare, ne Coloniam mittant et puto eos optimis niti rationibus. Pontificiorum incrementa, ne cum temporis processu malum dent et in Anglia et apud Batavos merito metuunt prudentes. Ac sicut id periculum facile prospicitur, ita remedia invenire non aeque expeditum, quamdiu ipsi inter se protestantes novas partes faciunt. Verissimum est, quod scribis, in Italia fugae plus fuisse quam caedis. Itidem ad Leucatam. Classes otiantur. EstampiusGa naar voetnoot2 jam ad vos advenerit, vir bonae famae. Intelligo LeslaeoGa naar voetnoot3, qui duci BernhardoGa naar voetnoot4 militat, permissum in Scotia milites scribere octingentos. Haec iis, quae in altera epistolaGa naar voetnoot5 scripseram, adjungenda censui maneoque, Illustrissime Domine, Excellentiae Tuae observantissimus studiosissimusque H. Grotius. | |
Lutetiae, XXXI Octob. MDCXXXVII. |
|