Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3322. 1637 oktober 31. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Dampvilleria jam perductis ad vallum operibus obsidentium dedita est commodum in ipso articulo, cum ad oppugnanda castra IsolanusGa naar voetnoot2 et CantelmusGa naar voetnoot3 advenissent. Urgebimus nunc, ut impleantur ea, quae in hunc eventum rexGa naar voetnoot4 nobis de mittendo ad ducem BernhardumGa naar voetnoot5 milite promiserat. Nam huc usque tenues sunt, quae ad eum venere, copiae, ut mihi scribit, ibi qui militat, ringraviusGa naar voetnoot6. De Hanovia melius sperare incipio, quando qui hic ejus urbis res agitGa naar voetnoot7 comitemGa naar voetnoot8 abrupisse cogitationes itineris illuc narrat, et rex XX millia florenorum comiti, totidem pro factis impendiis et ad emenda alimenta RaamseioGa naar voetnoot9 neque minus militi mittit. Cardinalem HispanumGa naar voetnoot10 auctum intelligimus MM Croatis et equitatu aliquo. Sed neque illi neque Gallis quicquam moliendi tempus indulgebit annus. Vitriacus, Provinciae praefectusGa naar voetnoot11, in carcerem Bastiliae datus est. Haec illum poena sequitur ob pulsatum archiepiscopum BurdegalensemGa naar voetnoot12, quae res ad injuriam ecclesiae pertinere creditur. Reginae matriGa naar voetnoot13 in multis adversis aliquid feret solatii veteris inimici calamitas. In EspernoniumGa naar voetnoot14 manent offensae, tanquam is in Aquitania illa, quae Hispaniam attingit, bellum malit quam victoriam hostisque possessionem firmet dissimulando. At Chevreusii uxorGa naar voetnoot15 non satis tutam se sub regis imperio putans relicto Benearno intra Hispaniae fines concessit. Pugnae aliquae factae in comitatu Burgundiae et signa quaedam capta hostium. Heri magno cum honore celebrata justa et laudes praedicatae ducis Victoris SabaudiGa naar voetnoot16, cujus frater cardinalisGa naar voetnoot17 palam sibi partem tutelae deberi vulgat. In Portugallia motus esse aliqui nuntiantur, et rex, quo hostium mala et questus plebis intendat, vetuit ex maritimis regni sui provinciis cannabim aut cannabinas telas exportari, sine quibus naves instruere Hispani nequeunt. Sed | |
Gallicorum praefectorum avaritia metuere nos facit, ne satis serventur talia edicta. De Anglis nihil dum video, cur meliora sperem quam antehac; nam quod LeslaeusGa naar voetnoot1 in usum ducis Bernhardi permissus est DCCC milites conscribere, beneficium tale est, quale et Hispanis saepe conceditur. Majoribus opus sit testimoniis, ut eos serio publicis commodis studere credamus, quanquam Batavi juvenis OgnatiiGa naar voetnoot2 fastum gravem esse Anglicae aulae credunt. Ipsi Batavi super foedere Gallo-Britannico consiliis studiisque distrahuntur, quantum intelligo. RohaniiGa naar voetnoot3 opera videntur usuri Veneti regis concessu. Volunt enim illi patres non quidem misceri bello, sed arma ostentando suae tutelae totique Italiae consulere. Videntur Hispani sugillationemGa naar voetnoot4 hic nuper regiae uxorisGa naar voetnoot5, Hispanae, ulcisci velle aspernando probris gravibus regis sororemGa naar voetnoot6, quae in Sabaudia est, licentius sane viventem quam mores Itali ferant. Iniere Dampvilleriam 27 mensis hujus ex novo calendario, cum pridie trecentos Cantelmianorum militum castra sua adortos cecidissent. Venit ad me Venetus legatusGa naar voetnoot7 narrans intellectum sibi ex sermonibus, quos hic habuisset D. MullerusGa naar voetnoot8, displicuisse in Suedia literas, quae reginae nostraeGa naar voetnoot9 solum Serenissimae, non et Potentissimae, dedissent nomen. Non id factum, quod minoris quam oportet regnum Suedicum aestimarent, sed ex suo more veteri: nec regi Galliae scribi aliter quam Serenissimo et Christianissimo nec regi HispaniaeGa naar voetnoot10 quam Serenissimo et Catholico. Respondi nos nihil Venetis praescribere; ceterum reges Suediae a Galliae Angliaeque regibus salutatos semper Serenissimos et Potentissimos neque aequum esse, ut ab ullo principe aut republica aliter salutentur. Reges, quos nominaret, Christianissimi forte titulum et Catholici tanti aestimare quanti illum Potentissimi. Suedorum potentiam oblitam longinquis gentibus, quod gravia cum vicinis bella eorum vires pridem detinuissent, solitas ceteroqui longe lateque nosci. Addidi et alia, quae ad dignitatem gentis pertinebant. Dixit scripturum se suis rectoribus. Tam Hispanicus quam Gallicus exercitus, ut nos recentes literae docent, in hiberna abeunt cura obsidendi Castelleti dilata in annum venientem. Vitriacus satis rigide custoditur jussis in agros discedere et uxoreGa naar voetnoot11 et filioGa naar voetnoot12 Provinciae praefectura comiti AlaisioGa naar voetnoot13, qui a rege Tuae Sublimitati missus fuit obviam, mandatur. Duci AlovinoGa naar voetnoot14 ob res ad Leucatam bene gestas marescalli Franciae honos obtigit. | |
Scripsit cardinalis Sabaudus viduaeGa naar voetnoot1 venire se velle, ut coram ei omnia praestet obsequia. Ipsa respondit id tempori non convenire. CrequiacusGa naar voetnoot2 arcem Romansiam in subalpina regione ab hostibus recepit. Ab aula Hispanica literae ostendunt mandata inde Romam missa agendi de indutiis. Legato, qui ibi est, AnglicoGa naar voetnoot3 benigna verba liberaliter dari in negotio Palatino spe abstrahendi Anglos ab iis, quae nunc celent, foederibus. De tribus millionibus in Flandriam mittendis rumorem magis esse quam rem paratam. Et Ulyssippone et Eborae ob tributa ita motam plebem, ut ab incendio etiam regiarum domuum sibi non temperaverint. Principi ThomaeGa naar voetnoot4, qui in Belgica militat, data sex millia scutatorum annua ex fructibus eorum, quae in regno Neapolitano possedit dux Sabaudus. Quartam partem usurarum, pro quibus pignora data sunt, item mercedum aedium locaturum regem per duos hos annos sibi sumere: id ei valiturum milliones duodecim. Ex Neapolitano regno salis oneri adjectos carolinos duos statimque repertos mercatores, qui millionem auri eo vectigali sibi obligato promitterent partim praesentem pecuniam partim in menses distributam. Ex sexdecim nummis, qui grana dicuntur, in focos confieri ibidem CXI millia scutatorum. A Mediolano etiam de pupilli MantuaniGa naar voetnoot5 tutela disputari inter sanguine propinquos. Octingentos ibi a Neapoli exspectari equites. Addam his preces, Excellentissime et Illustrissime Domine, pro Tuae Sublimitatis regnique rebus prosperis. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
21/31 Octob. 1637. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|