Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3240. 1637 september 5. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot6.Excellentissime atque Illustrissime Domine, In magna exspectatione est haec aula, quid futurum sit Hamburgi super pactis WismariensibusGa naar voetnoot7, et Hagae super Anglicano foedereGa naar voetnoot8. Venit ad me Venetus legatusGa naar voetnoot9; ait in Hispania plane recusari literas tuti itineris pro Batavis. Orat, si missuri sunt Coloniam Suedi, ut Venetorum operam in impetrandis tuti itineris literis gratam habeant; additque intelligere se e Gallis in pactis Wismariensibus, quae jam probatum iri pro certo habeatur, Coloniam locum colloquio placuisse. Dixi nihil definite ea de re convenisse, sed pro eo, qui tunc erat, rerum statu visum eum locum non incommodum. Evenisse interea multa, quae sententiam mutare possint, circumsessa omnia hostili milite, legatumGa naar voetnoot10 ita se in protestantes | |
gerere, ut praeter ludibria nihil sit exspectandum; propositum ab Anglis, ut antequam cum hostibus ineantur colloquia, prius cum ipsis agatur de modo legibusque poscendae pacis. Interea nuntius, qui hic est, pontificiusGa naar voetnoot1 e regisGa naar voetnoot2 Galliae ministris quaesivit, an aliud quid obstaret conventui Coloniensi praeter tuti itineris pro legatis literas. BoswellusGa naar voetnoot3, qui res Anglicas in Batavis curat, ut nunc mos esse incipit, principem ArausionensemGa naar voetnoot4 prius quam Ordines convenit, ut ei placeret eligi aliquos, cum quibus agi posset. Respondit princeps Arausionensis videndam prius formulam conceptam Lutetiae. Id video minus ex voto esse. Anglorum legatus ordinariusGa naar voetnoot5 ab Anglia dixit intellexisse se ex BulionioGa naar voetnoot6 fore, ut pro Suedia foedus aut a me aut ab aliquo secretario signaretur. Dixi mihi ex aequo esse mea an alterius opera ad signandum foedus, si probaretur, reginaGa naar voetnoot7 uti vellet. IdemGa naar voetnoot8 mihi dixit CaeciliumGa naar voetnoot9 in rebus agendis fideiGa naar voetnoot10 esse malaeGa naar voetnoot11. Avennas Hannoniae oppidum coepit obsidere cardinalis ValettaGa naar voetnoot12 parte suorum aliqua ad muniendum Malbodium relicta. Sunt in praesidio Avennis mille quingenti. De successu Galli nonnihil dubitant, quia quinque bona propugnacula habet vallum urbis et extra id opera lunata vergitque jam annus. De Socova in Vasconico litore oppugnando jactantur sermones. Sed is locus firmus est ab operibus et milite facilesque ex Hispania aditus habet, ut ex tabula quam mitto, Tua Sublimitas cognoscet. Dampvilleriam in Luxenburgico municipium circumsidet CastilionaeusGa naar voetnoot13. Apud Bleteravium in Burgundiae comitatu caesi sunt hostium pedites, equites aliquammulti in Luxenburgico apud Olisium. Venit a duce BernhardoGa naar voetnoot14 ManicampiusGa naar voetnoot15, Colmariae praefectus; ait is pontem e navibus impositum Rheno, rursum feliciter in Waertianos pugnatum. Regem suppetias orat, quae nisi accelerentur, vix erit, ut insessa tutari possit dux Vinariensis, si verum est quod scribitur accessisse ad WaertiumGa naar voetnoot16 sub SavellioGa naar voetnoot17 equitem et sub ForgatioGa naar voetnoot18 Croates GranamqueGa naar voetnoot19 cum machinis adventare eodem; ducem vero Carolum LotharingumGa naar voetnoot20 a tergo semet inferre. Additur his quosdam Vinariensis milites ex insidiis caesos et credibile est inter | |
tam vicinos exercitus multas fore in utrumque proeliorum vices. SanctichaumontiusGa naar voetnoot1, quantum intelligere datur, apud regem DaniaeGa naar voetnoot2 nihil obtinuit et huc venit. Hagenovia egressi Galli apud Kaltenhusium castella quaedam cepere inter duos amnes in proximo coëuntes. Colligunt copias BavarusGa naar voetnoot3, MoguntiacensisGa naar voetnoot4, ColoniensisGa naar voetnoot5, WurtsburgensisGa naar voetnoot6, contra Hanoviam an repellendo duci Bernhardo incertum adhuc. Dum omnia scrutor Suediae antiquitatis monumenta incidi in locum Constantini PorphyrogennetaeGa naar voetnoot7, imperatoris Constantinopolitani, ex quo manifestissimum est et Vandalos et Langobardos, contra quam vult CluveriusGa naar voetnoot8, Gothicae esse originis. Is locus ex Graeco in latinum versus sic habet ex Theophanis historiaGa naar voetnoot9 desumptus. ‘Erant tum temporis Gothi aliaeque gentes et multae et magnae in Septentrionalibus terrarum ad Danubium usque. Inter eas praestant Gothi, Gepidae, Vandali, nominibus non re alia diversi, eodem sermone omnes, Arii prava placita sectantes omnes. Hi sub Arcadio et HonorioGa naar voetnoot10 transgressi Danubium in Romani imperii locis se collocaverant. Et Gepidae quidem, divisi postea in Langobardos et Avares Sirmio et Singedoni circumjecta insedere. Visigothi cum AlarichoGa naar voetnoot11 Romam populati in Galliis se posuere devictis ibi populis. Gothi cum Pannoniam primum tenuissent Theodosio minoreGa naar voetnoot12 concedente, cum is annum nonum et decimum regnaret, in Thracia sedes accepere ibique morati per annos LVIII, ducem habentes TheoderichumGa naar voetnoot13, qui et patricius et consul erat, ZenonisGa naar voetnoot14 concessu, Occidentis potiti sunt imperioGa naar voetnoot15.’ Haec ille, apud quem sequuntur et alia ad eosdem populos pertinentia. Jam nunc venit ad me TruchesiusGa naar voetnoot16, qui huc missus est ad negotia promovenda ducis Bernhardi. Docet me duo non bona. Ducem Carolum Brisaci Rhenum transiisse cum IV millibus equitibus plerisque. HaleriumGa naar voetnoot17, qui octo millia ex promisso habere debebat, non habere secum plures octingentis: ceteros aut missos ad alios regis exercitus aut fuga dilapsos. Queritur per Manicampium dux tantum | |
temporis jam amissum, etiam ex quo Rhenum transiit. Qui vero ipsi auxilio venturi promittebantur, ubi res exigeret, LongavillanumGa naar voetnoot1 nihil habere militis, CastilionaeumGa naar voetnoot2 abiisse longius, quam ut necessitate urgente adesse posset. Retulit etiam regi sermonem ducis Bernhardi, non tamen tanquam jussus, Manicampius; videre ducem id agi a Gallis, ut ipsum perderent, quomodo RohaniumGa naar voetnoot3 et Rhaetos perdiderunt. Se vero idGa naar voetnoot4 daturum operam, ut, si pereundum sibi esset, honesta periret. Haec omnia perpulere regem, ut et pecuniam sub finem hujus mensis numerari juberet, quae duci debetur, ad sexcenta florenorum millia, pro quibus spondet HeufdiusGa naar voetnoot5, et militem promitteret, tria scilicet peditum millia, equitum quingentos. Hos, si Rhenum transire recusent, censet in praesidia distribuendos Manicampius; contra ex Alsatiae oppidis et Montepellicardo sumendos ad parem numerum, qui ducem sequantur. Videtur is ardere in proeliumGa naar voetnoot6 et omnes quaerere occasiones. Argentoratensis civitatis pronus in ipsum favor. Viginti quinque naves inde ei submissae, unde pons factus est. Sed mos est illi civitati aliisque multis, ut ventus est, ita velum vertere. Itaque si illis in locis res hostium invaluerint, facile ab illis studiis deseretur. Haec sunt, quae nunc videbantur scriptu digna, quae ut meliora faciat Deum rogo simulque, Excellentissime et Illustrissime Domine, ut regno, reginae Tuaeque Sublimitati clemens aspiret. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
5 Septembris novi Cal. anni 1637.
Scribitur principis Francisci Nicolai Lotharingi uxorGa naar voetnoot7, quae in Batavia est, uterum gerere. Id difficiliorem Gallorum causam ad retinendam Lotharingiam faciet. Scribit e castris cardinalis Valettae DegenfeldiusGa naar voetnoot8 captivos dicere etiam PiccolominiumGa naar voetnoot9 ire adversus ducem Bernhardum. Arduum erit ei, ut video, certamen. Literae 3 Septembris ex castris cardinalis Valettae nuntiant Avennarum derelicto obsidio ob plurimas difficultates translatam curam ad obsidium Capellae. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|