Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3177. 1637 juli 24. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot9.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Non negant Angli se Dunquercanis, quorum oppidum impeti hoc tempore a Gallis et Batavis credebatur, subvectasse necessaria et recte id se facere autumant, quamdiu nondum Batavi foederi inter se Gallosque facto accessere. Ejus rei | |
spem si faciant Batavi, tum passuros se rem de piscatu quiescere hoc tempore ac putare se Palatinum principemGa naar voetnoot1 mandata id significandi habere. Galli VenetoGa naar voetnoot2, MantuanoGa naar voetnoot3, aliis affirmant probata pacta WismariensiaGa naar voetnoot4. Ego me nihil certi habere dico; ceterum sperare me bene conventurum; pacem autem nolle Suedos nisi communem. Ait Venetus Viennae dici ab iis, qui res administrant datas tuti itineris literas etiam ad Coloniam, si eo mittere velint, pertinere. Ego nostris Coloniam pro loco conventus dixi a caesarianisGa naar voetnoot5 non esse propositam, sed alias urbes. Cardinalis HispanusGa naar voetnoot6, quas dedit literas pro Germaniae principibus, qui in bello sunt, in iis nihil audio esse, quod reprehendatur; sed quas pro Batavis dedit imperatorGa naar voetnoot7, eas non placere Batavis, credo, quod cum Batavis tanquam sibi obsequii aut reverentiae aliquid ab antiquo debentibus agere imperator velit. Bene evenit, quod comitis SuessionensisGa naar voetnoot8 placide transactum est negotium permissumque ei in annos quatuor manere ubi est, in aulam venire, non venire, suo arbitratu et sine regisGa naar voetnoot9 offensa salvis ipsi bonis atque honoribus reddita et matriGa naar voetnoot10 commorandi, ubi voluerit libertate. Mansurus, ubi est, creditur. Multum ei ad res bene ponendas inserviere adversarii inter se in ipsum certantes studiis, hinc Bruxellenses Hispani, inde princeps ArausionensisGa naar voetnoot11 cum duce BulionioGa naar voetnoot12, Sedani domino. Nam eo ipso, quo rex ei has conditiones misit, tempore redibat a Bruxellis missus a comite SanctibarriusGa naar voetnoot13 multa magnaque offerens. Princeps autem Arausionensis et pecunias misit comiti, ut quem dicerit nihil in regem commisisse; si quae privatim inter eum ac cardinalemGa naar voetnoot14 essent controversiae, cavendum, ne eae in malum publicum erumperent. Ad Landresium alibi ad oppidi propugnaculum moenibus adhaerens alibi ad fossam pervenere opera brevique speratur deditio, non ea vi PiccolominiiGa naar voetnoot15, qui in agri Luxemburgici proximis agit, ut bene munita castra adoriri audeat. MileraeusGa naar voetnoot16 praeter eum militem, quem in ista castra adduxit, alium ad sex prope hominum millia habet ad Bononiam Morinorum crediturque et ipse et capto Landresio cardinalis ValettaGa naar voetnoot17 Flandriam, quo mari se fert princeps Arausionensis, terra petituri. Nova hostis ad Gravelingam munimenta et quod portus ibi ad naves | |
capiendas et deprimitur et dilatatur, tum Gallos urit metu, ne Caletum exhauriatur, tum Batavos, ne majus inde quam a Dunquerca, cujus portus recessu maris denudatur et arenis magis magisque obstruitur, damnum accipiant. Habeo literas abs duce BernhardoGa naar voetnoot1 et a filio meoGa naar voetnoot2, qui apud eum est, datas 15 et 18 Iulii novi calendariiGa naar voetnoot3: praeterea accessit me is, qui hic res ejus agit, RotenhaniusGa naar voetnoot4. Ex iis disco capta duci Balmas et Montemmartini, Gallum vero sub HalerioGa naar voetnoot5 militem ita dilabi, ut de omni equitatu aegre ducenti supersint. Consilii, quod PyrrhonGa naar voetnoot6 pridem habuerat de RijnfeldioGa naar voetnoot7, consciusGa naar voetnoot8 is, qui Montempellicardum tenet, GranchaeusGa naar voetnoot9, praeripere Pyrrhoni id voluit metu LactucariorumGa naar voetnoot10, ne si Pyrrhon eo potiretur, sibi teneretGa naar voetnoot11, non VindiciGa naar voetnoot12. Literae, quas ea de re scripserat Granchaeus, ita negligenter curatae sunt, nisi et dolusGa naar voetnoot13 latet, ut in hostium manus venerint. Conqueritur ea de re in hac aula dux; et tamen si haec spes fefellerit, sperat alia via se venturum trans RhenumGa naar voetnoot14. Illud quoque compertum mihi duxi non tacendum PonicaeGa naar voetnoot15 data quotannis a TerentioGa naar voetnoot16 XVIII millia florenorum: tanti illis erat ipsius dominum pro arbitrio versare. Alsatica nobilitas de praefecto BenfeldensiGa naar voetnoot17 pergit conqueri. Ego rerum, quae ibi geruntur, ignarus judicium non interpono meum literasque ad me scriptas tuae mitto Sublimitati. Naves ex Hispania Junio ineunte digressae, cum quibus XVIII scutatorum millia exspectat cardinalis Hispanus, nondum comparent resque ipsi arctas faciunt. Genuates tum ob formidinem, ne ipsorum portubus insidias struat Hispanus, tum ob captas nuper ab Hispanis naves Batavorum decem nec redditas, quae in iis merces ad Genuates spectabant, id student, ut Gallorum Batavorumque amicitia expediant se nimiis Hispanorum nexibus. Caeterum in Italia nihil magni agitur post arcem Aglianam captam ab Hispanis. Id evenit 22 Junii. Scribitur ex iis locis Astae et Albae imminere LeganesiumGa naar voetnoot18. Sed alii magis putant in loca Montisferratensis territorii incubituram vim | |
belli. CrequiacusGa naar voetnoot1 ad Casale advenit cum quatuor cohortibus. Non est libera Italiae ora a Turcarum Algeriensiumque incursibus: ii nuper in Calabriae litus exscensum fecere Tuni et Cereale Genuatum juris municipium irruerunt, morati quidem non diu, sed ita ut praedam captivosque abegerint. Neapolitano in regno duriora in dies rectorisGa naar voetnoot2 imperia nec est, qui querelas in Hispaniam deferre audeat. Sex inde turmae mittuntur per Brutios in agrum Mediolanensem. Ab EtruscoGa naar voetnoot3 it legatusGa naar voetnoot4 ad regem PoloniaeGa naar voetnoot5 et ad imperatorem. Imperator ipse et AenipontanaGa naar voetnoot6 ad fines aut non longe a finibus deducturi putantur eam, quae Polono pacta estGa naar voetnoot7. Basilea sero videt se duobus castellis a caesarianis premi. Poscitur frumentum a Vinariensi. His de rebus, etsi forte comitatui Burgundiae pericula - quod futurum non puto tam bonis Gallorum processibus - averti possint, Badam rursus coeunt Helvetii, magni, ut semper, cunctatores. Austriaci eorum, quae circa ea loca tenent, oppidorum auxere praesidia: LongavillanusGa naar voetnoot8 in comitatu Burgundiae Orgeleto capto a Bleteravio rejectus est. RohaniusGa naar voetnoot9 ob inimicitias cum principe CondaeoGa naar voetnoot10, quominus eas in partes veniat, se excusat. Gravatur invidia alienae culpae circa res Rhaeticas: de peracta in mensa GallasiiGa naar voetnoot11 caede GordoniiGa naar voetnoot12, qui Fridlandio necem intulerat, vulneratis et aliis qui in illo facinore Gordonio adfuerant; itam de PensioGa naar voetnoot13, legato Dani spoliato in itinere a caesarianis, congruunt nuntii. Multum heic exspectatur adventus in Germaniam tuae Sublimitatis. Det eum Deus prosperum, Excellentissime atque Illustrissime Domine, pariterque res cunctas ipsius, bono regni reginaequeGa naar voetnoot14, sospitet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 14/24 Julii 1637.
Venit jam nunc ad me Melitensis ordinis legatusGa naar voetnoot15, qui me rogavit ad Tuam | |
Sublimitatem ut scriberem, quod eo minus omittere potui, quando et rex, qui illam societatem majorum suorum exemplo in sua tutela complectitur, hoc ipsum mihi negotium per admissionalemGa naar voetnoot1 suum commendat. Quid petant, ex commonitorio, quod adjunxi, videbit Sublimitas Tua, quae id, rogo, constituat, quod ex aequo bonoque et usu plublico esse judicaverit. Quicquid autem constitutura est, id ut ne ignorem, rogo, ac habeam etiam in hoc negotium normam, ad quam sermones regam. Tres cuniculi facti sunt adversus Landresium speraturque cessurum Gallis ante 6 Augusti. Exercitus constat XIII mille peditibus, VIII mille equitibus, cui alimentorum benigna copia. Sex illa millia hominum, quae Bononiae erant, Caletum venere propius Gravelingam. Rex parlamento huic interdixit, ne quid ad se adferrent statum publicum tangens. Si qua essent negotia ipsorum corpus spectantia, se auditurum. FayettaGa naar voetnoot2 habitum sumpsit monasticum. Dux rusticae seditionisGa naar voetnoot3 cum ad Gallos duces sine permissu sponte venisset, captus est. Nomen ei Galastio. Mittit jam nunc Venetus legatus exemplum literarum tuti itineris pro Suedis legatis Coloniam, quas ipse a cardinali Hispano a nemine, nisi a Gallis, rogatus impetravit. De industria omissus est et Serenissimae et Potentissimae titulus. Galli titulum Regalis Celsitudinis fratri regioGa naar voetnoot4 ad Hispanorum exemplum coeperunt dare et cancellarium Franciae appellare magnum cancellarium. |
|