Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3176. 1637 juli 24. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot5.Illustrissime Domine, Quae ad me scripsisti Iunii diebus 17/27, 18/28 et ante XXII novi CalendariiGa naar voetnoot6, ea cuncta ad me eodem tempore, die scilicet hujus mensis 9/19 pervenere. Tabulas tuti itineris pro Germanis a cardinali HispanoGa naar voetnoot7 datas non vidi, sed tales esse intelligo. In quibus nihil desideretur. | |
Multum hic gaudii attulit motus principis ArausionensisGa naar voetnoot1, in Flandriam, ut putatur. In easdem partes credo iturum cardinalem ValettamGa naar voetnoot2 et MilereiumGa naar voetnoot3, ubi Landresium ceperint, cujus nunc partim ad propugnacula partim ad fossam perventum est. Ac praeter quas eo duxit copias, habet is ad Bononiam VI ferme millia. In Comitatu Burgundiae dux LongavillanusGa naar voetnoot4 Orgeletum, dux VinariensisGa naar voetnoot5 Balmas et Montemmartini cepit. Hic an in Germaniam iturus sit, dubitatur etiamnunc et queritur dilabi HaleriiGa naar voetnoot6 equitatum, ita ut vix ducenti supersint. Non placet Gallis Rhenum transgredi. Et quam parum curent Transrhenana, documento est Ehrebreiststenium amissum et RansoviiGa naar voetnoot7 neglectus miles. Non negant Angli multa a suis invecta Dunquercam. Sed et ab eo se abstituros ajunt et piscatoribus quietem fore, si quod cum Gallia pepigere faedus, ei se Batavi adjungant; quod et significaturum ipsis principem PalatinumGa naar voetnoot8. Fedus ipsum non vidi; quae vero eo contineri dicuntur, scripsi antehacGa naar voetnoot9. Belli paratus ab Anglis in ver parari audio hyemem sumturos ad exercendum militem. SanctichaumontiusGa naar voetnoot10 nondum huc venit, sed venturus creditur. Prae se ferunt Angli non nolle se, ut Hagam transferatur conventus de federe, quando Hamburgi non satis libera futura sit deliberatio. Ex Hispania literae nos docent id laborare TellerumGa naar voetnoot11, ut ab imperatoreGa naar voetnoot12 legatio in Angliam veniat. Aequissimum mihi videntur Suedi nostri dicere non debere expertes esse belli onerum, qui ad pacem suo ex commodo faciendam aliena opera uti volunt. Multum praedicatur D. BaneriiGa naar voetnoot13 non fortitudo tantum, satis cognita, sed et in rebus disponendis prudentia speramusque, si non quo usque vellemus procedant Gallorum arma, tamen in id valitura, ut parte hostilium virium D. Banerium liberent. Ego Gallos coram, D. ducem Bernhardum per literas incendere non desino. Commoda D. landgravioGa naar voetnoot14 ad pascendum militem esset Frisia Orientalis, sed an id placiturum sit Batavis, equidem nescio. Intelligimus et FerdinandumGa naar voetnoot15 et OenipontanamGa naar voetnoot16 parare se, ut Poloni sponsamGa naar voetnoot17 fines versus deducant. In Italia postquam Anglianam arcem XXII Iunii cepit, nihil promovit | |
HispanusGa naar voetnoot1. Mittitur tamen e Neapolitano regno eques Mediolanum. Captas nuper eo in mari Batavorum naves ulciscitur pirata ab Algeria et Biserta oram tam Liguiriae quam Calabriae ita impune incursans, ut et municipia quaedam diripuerit. Genua magis magisque suspectas habet Hispanorum in se molitiones. Gaudemus omnes comitis SuessionensisGa naar voetnoot2 tranquillatum animum concesso ipsi in aulam venire aut emanere suo arbitratu, dum nequid regno noxium tentet: ita bono Galliae rerumque communium abstractus est ab iis consiliis, quae ipsi dabat Bruxellensis aula et ei favens SanctibarriusGa naar voetnoot3. Non dubium est, quin D. principis Arausionensis ducisque BulioniiGa naar voetnoot4 benevolentiae in se multum debeat comes et ob eum servatum ipsa Gallia. Etiam de equitatu ducis LotharingiGa naar voetnoot5 pars aliqua a ducis Vinariensis milite caesa est. Landresium tribus cuniculis oppugnatur. Cessurum creditur ante 6Ga naar voetnoot6 diem Augusti. Qui obsidet exercitus habet XIIIes mille pedites, VIIIes mille equites in magna copia commeatuum. Sex illa millia quae ad Bononiam fuerant, Caletum venere. Dux rusticae seditionis, GalostiusGa naar voetnoot7 nomine, ad regios duces non acceptis commeatus liberi literis cum venisset, in vincula ductus est. Vidi exemplum literarum tuti itineris pro legatis, qui pacis faciendae causa ituri sunt Coloniam, in quo nihil desideratur, nihil est quod offendat. Deus, illustrisime Domine, te ac tuos sospitet. Excellentiae Tuae observantissimusGa naar voetnoot8
| |
Lutetiae 14/24 Julij MDCXXXVII. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. 3 Aug. st. n. A.o 1637. |
|