Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3109. 1637 juni 4. Aan P. SchmalzGa naar voetnoot4.Nobilissime Domine, Rem mihi gratam facis, quod scribis saepiuscule. Et tibi ab Oresundio Suediam petenti et D. GrubbioGa naar voetnoot5 eunti ad BanneriiGa naar voetnoot6 castra iter prosperum resque omnes secundas opto. Avebo intelligere copiarum e Suedia in Germaniam adventum et quid de suo itinere aut domi mansione constituturus sit magnus D. cancellariusGa naar voetnoot7. Hamburgi civitatis me miseret, quae tam gravem adeoque implacabilem vicinum habeat. Sed in eo negotio occupatus minus, ut puto, quicquam ausurus est nobis, quod sit adversum. Si quid in ejus regisGa naar voetnoot8 molitionibus proprius cognoveris, rem nobis pergratam facturus es, si nos non patiaris ignaros. Dux BernhardusGa naar voetnoot9 in Campania haeret nunc quoque magno occasionum dispendio. Belli interni, quo a rusticis in tributa insurgentibus excitatum est, metus partem regiarum virium illuc trahit, id est in Petrocorios, Avernos vicinosque, estque id inter impedimenta, quominus quantis oportet copiis animisque in hostem eatur. Sunt et qui secreta de pace colloquia suspectant. Palam certe negant Galli se suam causam a sociis segregare velle: idque significaturus Coloniam, quo jam | |
et Mediolanensis cancellariusGa naar voetnoot1 venit, mittitur nobilis Gallus LagardiusGa naar voetnoot2, cum regni Suedici mareschalloGa naar voetnoot3 sanguine nomineque conjunctus. Angli Hispanos audire non desinunt, qui Palatinatum inferiorem statim se ajunt velle reddere: ad obtinendum a BavaroGa naar voetnoot4 superiorem velle se contribuere non operam tantumGa naar voetnoot5, sed et pecuniam. Electoralis juris per vices inter familias duas commutandi, ubi vita excesserit hic Maximilianus Bavarus spem faciunt. Incendunt iidem illam Anglorum cum Batavis de mari controversiam, quae quamdiu si non sublata, certe sopita non erit, nihil ab Anglis forte, quod sit expectandum, asseverare nonGa naar voetnoot6 dubitem. Vale. Nostri te salutant. Lutetiae, 4 Iunii novi Cal. 1637. Tuae Nobilitati ad omnia officia paratissimus
| |
In dorso: [Praesent.] Holmiae, die 23 Junii st. vet. 1637. |
|