Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3062. 1637 mei 7. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot10.Legi his diebus, mi frater, comoedias Aristophanis et memoria revolvens quod legeram a Platone DionysioGa naar voetnoot11 dictum, si vellet rempublicam Atheniensem ejusque mores plane noscere, ne alio quam Aristophane ad id magistro uteretur, observavi | |
plurima ibi esse monita, quae Batavos possent meliores sapientioresque efficere, praesertim cum et temporum magna sit similitudo ob pertinaciam PeloponnesiaciGa naar voetnoot1 Belgicique belli. Quare cum Batavae gentis ingenia eo jam ascenderint, ut in omni ferme scribendi genere palmam controversam antiquis facere audeant, miror ad illam veterem ac libertatis alumnam comoediam, praesertim ad Aristophanis exactissimum exemplar, nemini curam hactenus se vertisse. Cogitare poteris, si in quem incidas, cui sit judicium ac lepor, an non is aut imitari velit festivissimum poetam aut etiam aliquam ejus fabularum vertere ea libertate, qua EuclioGa naar voetnoot2 versus est. Siqua sunt nimis Ithyphallica, possunt prudente ambitu declinari. Est quidem comicus ille reconditae eruditionis eoque non omnibus obuti intellectus. Sed Graece aliquid intelligentibus scholiastae, ubi exstant, alibi etiam latinae versiones Florentis ChristianiGa naar voetnoot3 et aliorum facem praeferre poterunt. Laudantur hic mihi ab amicis liber PuteaniGa naar voetnoot4, cui titulus Linea Urbaniana, et libri partim mathematici partim meteorologici Galli cujusdam De Cartis editi in BatavisGa naar voetnoot5. Si eos invenis, poteris cum caeteris, quae petii, per PetrumGa naar voetnoot6 mittere. Venit et aliud in mentem. Inter ParrhatiiGa naar voetnoot7 opera eximium fuit, quod Plinii verbis describam. Pinxit et Δῆμον Atheniensium argumento quoque ingenioso. Volebat namque varium, iracundum, injustum, inconstantem, eundem exorabilem, clementem, misericordem, excelsum, gloriosum, humilem, ferocem, fugacemque et omnia pariter ostendere. Qualis haec fuit virilis imago, talem muliebrem reipublicae Hollandicae, aut etiam Unitae velim fieri ab optimo pictorum MireveldioGa naar voetnoot8, audeoque spondere immortalem ei operi gloriam. Velim pingi virginem, sed talem, cui virginitas sua oneri sit. Vides me non plane meorum oblitum. Vale cum parentibusGa naar voetnoot9, uxoreGa naar voetnoot10, amicis. Tuus totus
| |
Lutetiae, 7 Maji Novi Cal. 1637. |
|