Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3012. 1637 april 6. Van M. CasaubonusGa naar voetnoot5.Responsi huius tarditatem excusarem, vir amplissime, - neque enim deest, quod iustissime caussari possim - si tua tantum interesse putarem, quid rerum agam, ut memor tui vivam, intelligere, quantum publici interest omnium tuarum horarum tibi probe rationem constare. Iratas Musas semper habeam, nisi nunc quoque, cum te cogito, religio sit literis te meis vel tantillum interpellare. Sed cum inter caeteras virtutes tuas singularis emineat - quod iam non uno argumento didici - benignitas, ne intempestiva caeterarum reverentia hanc - cui tu tantum tribuis - minus advertisse videar ipse eaque vel eo nomine indignus, huiusmodi sermones in posterum missos faciam. Gratam tibi fuisse qualemcumque observantiae erga te meae significationem, quam affini tuo, charissimo ReygersbergioGa naar voetnoot6, testatam esse studui - et testatior certe fuisset, si mora eius hic longior - valde gaudeo. At quod tantillum officium tu tanti facias, quanti facere te testes humanissimae et suavissimae tuae literae, non id sane meriti est mei, sed tuae summae benignitatis. Non ea est mea conditio - quae tamen fortasse aliquanto amplior esse potuisset, si id ego agerem -, ut magna polliceri possim. At hoc unum Sancte et ex animo polliceri possum, adeo me quicquid ego sum, tuum esse, ut beatissimum me crediturus sim, quoties ita feret occasio, ut aliquid quod tibi gratum sit, agere possim. Quod si qui erunt deinceps e tuis, quibus has terras lustrare aut linguam addiscere - aut si quid aliud hic est, quod iis ignotum non esse e re sit ipsorum - | |
erit animus, offero tibi meas aedes libentissime, quamdiu erit ipsis commodum; imo nisi unius saltem mensis hospitium mihi concedant, - si nihil, quod obstet -, aegerrime me laturum tibi praenuntio. Reverendissimus archiepiscopusGa naar voetnoot1 - cuius video te libenter meminisse in tuis gaudeoque - idemque dominus meus ac patronus indulgentissimus non cessat - inter tot ac tantas ecclesiae regnique curas - de literis apud nos novis quotidie consiliis beneficiisque bene mereri. Haud facile credas, quantam vim manuscriptorum omne genus, orientalium, Graecorum, latinorum ex plurimis non Europae modo, sed et Asiae locis maximis, opera et sumptibus conquisitorum et congestorum, in publicam Oxoniensis academiae bibliothecam nuper contulerit. Idem et praela et novos typos Graecos - nam hactenus rarus eorum in Anglia usus - Londini provideri curavit ad multorum veterum Graecorum codicum, qui hactenus lucem non viderunt et a multis seu vertendi seu transcribendi suscepti sunt, editionem. Iam TheophylactusGa naar voetnoot2 in Epistolas GraecusGa naar voetnoot3, tanquam primitiae futurae - σύν ϑεῷ δ᾽εἰπεῖν - segetis, ante plures menses eius auspiciis excusus prodiit. Etsi non potest, quin iam pridem exemplaria Lutetiam pervenerint, ut iam serum sit ad te mittere, haud tamen abs re facturum plane credidi, si bibliopolae Londinensi mandarem, ut unum ad te curaret, ea nimirum conditione, ut si iam tu unius es compos factus, istud ad Reygersbergium meum meo - bona tua cum venia - nomine perveniat. Vale, vir summe, et amare perge, Tibi deditissimum
| |
Cant[uari]ae VI. Kal. Apr. 1637. | |
Adres: Viro Amplissimo et Incomparabili Hugoni Grotio, Lutetiam Parisiorum. In dorso schreef Grotius: Casaubon, 25Ga naar voetnoot4 Martij 1637. |
|