Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2980. 1637 maart 5. Van S. BielkeGa naar voetnoot1.Magnifice ac Generose Domine, Domine Amice plurimum observande, Transiit hac nuper baro RortaeusGa naar voetnoot2, christianissimi regisGa naar voetnoot3 olim apud aulam Brandeburgicam, nunc vero - ni fallor - Hamburgi ordinarius residens, ad comitia Polonica, quae hoc mense celebrantur, iter habens. Is in transitu me allocutus tria proposuit nomine regis sui, absque tamen literis fidei, quas ad Excell. Dn. regni cancellariumGa naar voetnoot4 tantum se habere professus caeterum heic quoque suffecturas arbitrabatur, postquam suae Excell.ae vices per Germaniam ego sustinerem. Eae tamen non monstratae, multo minus lectae sunt. Proposuit ergo: 1. Vetus illud ac tritum: Firmiter adhuc animo stare regi Galliae sententiam, quae nolit admittere separatos ullos a regno Sueciae tractatus; velit bello insistere, donec universalis pax utrique regno commodis justisque legibus coalescat. Ei rei argumento esse, repulsos tam valide HispaniGa naar voetnoot5 caesarisqueGa naar voetnoot6 adsultus in Galliam ac in conventum Coloniensem non alia lege adsensum datum, quam ut in eo regni quoque Sueciae cum caesare lites dirimerentur. Rogare ergo regem christianissimum, ne particularibus tractatibus, si qui forte ab hoste oblati forent, - uti nuper adeo electorem BrandeburgicumGa naar voetnoot7 fama sparserat a caesare mandata nonnulla accepisse, quae mihi per marchionem SigismundumGa naar voetnoot8 communicaturus sit - locus daretur; cum ii distrahendis tantummodo animis ac viribus foederatorum servirent nec syncerae tamen rei quicquam continerent: maxime quod certo constaret, in Ratisbonensi conventu planissime decretum esse, ne a sanctionibus pacificationis PragensisGa naar voetnoot9 vel latum, quod ajunt, unguemGa naar voetnoot10, recederetur, utcunque in novos tractatus cum Suecis Gallisque consensum sit. Ad conventum potius Coloniensem - qui universalis foret pacis -, deputati quantocius mitterentur. Interim vero bello acriter insisteretur. 2. Deinde iter se ex mandato regis sui certorum negotiorum causa in Poloniam ad comitia nunc instituere. Cumque rex PoloniaeGa naar voetnoot11 per ZawachiumGa naar voetnoot12 aliosque ministros suos haud obscuram significationem ediderit, fieri fortassis posse aliquando, ut rex Poloniae vel Silesiae recuperandae ac una caesaris adcrescenti potentiae ipsi Poloniae non minus quam caeteris vicinis regnis formidolosae, repaguli ponendi causa in partes belli adversus caesarem veniret; eo sibi in mandatis datum esse, ut a me exquireret, an consultum ducerem, ut baro de Rorte regem Poloniae huc inducere conaretur; vel si id obtineri a rege non posset, ut | |
saltem ab auxilio caesari ferendo nostrisque rebus incommodando abstraheret; nam ex consilio meo caeterorumque coronae Sueticae ministrorum ista vel prosecuturum vel omissurum. 3. Denique si forte sua regia M.tas SueciaeGa naar voetnoot1 alias ob causas Polonica arma in Silesiam translata nollet ac ipsa potius Silesiae occupandae studeret, id ut significaretur, enixe petiit. Utpote futurum sibi in negotiatione sua lumini. Quippe regem christianissimum eo casu quatuor millia Cossaccorum in Polonia conscribere constituisse jamque regis Poloniae adsensum ei rei impetrasse, quem praeterea pecuniam subministraturum haud obscure innuebat. Eos se Cossaccos campimareschalli WrangeliiGa naar voetnoot2 imperio subditurum, ut iis pro bono causae communis uteretur, si vellet, modo diribitoria ac stationes assignaret in Pomerania vel Marchia, vel si mallet, ut Silesiam, qua regno Poloniae contermina est, ingrederentur - id, quod rege Poloniae vel auxiliante vel non impediente haud difficile futurum esset - ac mox se Wrangelio ab hac parte Silesiam invasuro coniungerent, in eam se partem iturum. Respondi ad 1. laudabiliter facere regem christianissimum, quod in proposito perseveret non admittendi separatos a regno Sueciae tractatus ac belli continuandi, donec pace utrique regno fida consopiri possint exorta dissidia. Eo animorum viriumque distractioni praeclusum iri occasiones ab hostibus procul dubio quaesitas, quo desertae parti graviores inde incumbant. Haud diversas a Sacra R.a M.te regnoque Sueciae rationes hactenus initas nullosque particulares tractatus institutos. Nam Megapolitani ducisGa naar voetnoot3 negotiationem non nisi universalem spectasse pacem. De Brandeburgico electore quae fama sparserat, eaeGa naar voetnoot4 talia esse, ut cuivis Gallico ministro patere possint; - uti adeo quae hactenus acta sunt, ex consilio meo per SalviumGa naar voetnoot5 baroni de Rorte communicata sunt, ne quid huisce negotii christianissimum regem clam esset -; generales nempe ad pacem honestam, tutam ac securam invitationes ac vice versa animi a tali pace non aversi demonstrationes. Caeterum in re ipsa nihil hactenus gestum vel susceptum nec adhuc certo constare, an elector Brandeburgicus ab imperatoreGa naar voetnoot6 plenipotentiam tractandi habeat. Licere cuivis etiam foedere alteri alligato audire, discursus instituere. At ubi ad tractatus ventum fuerit, heic aliam rem esse. Ita enim utrinque se gerere convenientissimum fore, ne separando rationes nostras, quas commune jungit periculum, hostibus fiamus obnoxii; quaeque plura in eam sententiam dici solent. De bello continuando quod admonemur, in omnium oculis esse praeclaras BaneriiGa naar voetnoot7, LeslaeiGa naar voetnoot8, Wrangelii actiones, quae cum ipsae loquantur, non necesse esse hanc rem ultra sermone prosequi. Conventum quod spectaret Coloniensem, ex responso ab administratoribus | |
regni SueciaeGa naar voetnoot1 haud pridem Dno D'AvaugourGa naar voetnoot2 Stocholmiae dato procul dubio intellexisse baronem Rortaeum, quam graves ob causas conventum illum declinare necesse habeant S.R.M.tas regnumque Sueciae. Eas me rationes tam validas ac praegnantes deprehendere, ut diversum non ausim suadere Dnis administratoribus, donec viderim conventum Coloniensem vel alium quemcunque convenienti modo institui. Ad alterum de rege Poloniae in partem belli trahendo vel, ne noceat, praecavendo, respondit animadvertere me haud facile inductum iri caesarem ad aequa pacis consilia, ni vel insigni adhuc victoria res nostrae auctae forent, vel alii quoque reges ac principes in societatem armorum descenderent, in quibus Polonia, si periculum sibi imminens juste vellet ponderare, haud leviores quam alia vicina regna inveniret causas caesari se opponendi, quod patens undique sit irruptioni nec munimentis ac propugnaculis, ab ea praesertim per se, obvallato, maxime quod perpetua suspitione torqueatur, insidiari libertati suae domum Austriacam. Tum ita in universum comparatum esse hoc negotium, ut quo plures nobis amicos ac hosti hostes parare possimus, eo res nostras stabiliores, hostiles vero magis fluxas efficiamus. Ip ipsum saepius inter Sueticos Gallicosque ministros fuisse disceptatum nec aliter me meminisse, quam in eo rem fuisse aliquando, ut tractatui VismariensiGa naar voetnoot3 huiusce nonnihil insereretur. Ut eas ob causas pluresque arbitrarer plurium momenti ad caesarem in consilia pacis inducendum adferre posse, si non Poloni saltem, sed et alii quacunque adducti causa vires caesaris distrahere vellent. Caeterum suadere vel dissuadere rem tanti momenti particulariter, id a speciali mandato dependere, quo nunc quidem destituerer, vellem tamen regni administratoribus quantocyus referre. Alteram tamen secundi huius articuli propositionem quantum attinet; non peccare posse Dnum Rortaeum in eo, si regem Poloniae a nocendo abstrahat. Denique quod ista non nisi ex consilio R.ae M.tis ac regni Sueciae ministrorum peracturum confirmat, in eo adfectum R.ae M.tis christianissimae elucere, cui pari studio et adfectu respondere R.am M.tem Sueciae, Suaeque M.tis ministros, ut firmiter credat me serio rogare. Ad. 3: Haud diffiteri me quidem Silesiae occupandae consilium Wrangelio suadere, imo necessitatem imponere tum vicinitatem provinciae, tum hostiles, quae in ea stabulantur, copias, quibus nisi mature obviam eatur, verendum sit, ne auctiores factae ipsam, quod aliquoties antefecere, denuo invadant Pomeraniam. Prudentis autem esse periculo occurrere foris, non domi. Cassaccorum conscriptionem quod spectat, posse forte eam rem usui non nemini esse. Diribitoria tamen ac stationes in Pomerania dari non posse, quod pro Suecicis copiis nimis angusta sit. Marchiae dispositionem ad Banerium spectare. De Silesia rem esse ancipitem: Sed ut ut in ea stationes acquiri possent, videri tamen non eum, qui speratur, fructum ex ministerio Cassaccorum istorum trahi posse, si unius Dni auspiciis colligantur, alterius regantur; cum id genus hominum ex levissima quaque causa tumultuari ac discessum agitare soleant. Cum si regem christianissimum pro suo in bonum publicum inclinati animi adfectu - qui | |
maximi semper a nostratibus fit - res Sueticas hisce in partibus iuvandi lubido incessit, posse majore cum utilitate rem administrari, si colligendis vel Cossaccis vel melioribus equitibus pecunia Wrangelio subministretur. Ei notas esse vias, quibus parari possint tales homines. Transcribendos vero in obsequia Suetica. Ita impedimentis de stationibus locoque delectus, tum licentiae tollendae prospectum fore. Ad ista Rortaeus nonnulla regessit, quae, ne excrescat epistola quam par est longius, nunc omitto; id recensendum: noluisse de pecunia adsentiri, quod sibi ipsi in mandatis datum, ut Cossaccos conscriberet, affirmaret. Ita vale dicto coeptum iter prosecutus est. Me vero in ancipitem cogitandi curam ista conjecerant haud facile quid sibi vellent, assequi valentem. De tractatu quidem quae memorabantur ac prosequendo bello, satis adparere abstrahendis a separato tractatu animis nostrorum dicta, quo Gallis interim res suas agere ex arbitrio ac commodo suo liceat. Verum regem Poloniae in bellum nobiscum venire, pecuniam subministrare velle ac coetera, Oedipo divinatore indigere videntur. Caeterum ut de marchione Sigismundo, quod supra attigi, exequar, prae se tulit is velle huc venire expositum mandata nonnulla ab imperatore electori Brandeburgico commissa super inceptando novo tractatu eamque in rem jam a me commeatum impetraverat. Verum inter medias hasce spes praesidiarii Custrinenses ex mandato electoris, uti ajunt - nam is quidem nunc Custrini est - eruptione facta pauculos nostrorum Berowaldii per stativa locatos interceperant majora damna meditati in repulsi mox poenas audaciae dedissent injecto a nostris igne in suburbium, quo totum ab ea parte conflagravit. Eo parum synceri subesse injecta mihi suspicio est. Hanc ergo ob causam, et simul quod plenipotentia caesarea electorem destitui ipsos mussitare videam electorales ministros, haud facile huc venturum marchionem suspicor. Sin tamen congressus expetitur, instituetur is forte medio aliquo loco, de quo, ubi certi quid constiterit, perscribam. Interim adversus Banerium in Misnia feliciter agitantem Leslaeumque ad Salam situm validae coeunt copiae praelium aliquod decretorium, uti rumor est, spirantes. Sed aderit illis numinis divini auxilium, quo fastum ac duritiem hostilem infringant, victriciaque arma iustae causae vindices porro proferant. Wrangelii copiae postquam Landsberga ab hoste deserta nobis cessit, nunc in Drisae trajectu occupando laborant. Deus iis quoque successum largiatur. Cuius protectioni M. ac G.D.V.ram quam commendatissimam cupio. M.cae ac Gn.sae Dom. V.rae ad officia
| |
Dabantur Stetini, d. XXIII Febr: A.o M.DC.XXXVIIo. | |
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 26 Martii. |
|