Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2962. 1637 februari 16. Van Willem de GrootGa naar voetnoot3.Frater optime, Spero has, quas jam scribo, litteras secundo vento brevi in manus tuas perventuras. Certius tamen est iter terrestre, cujus aliqua spes a Brabantia expectatur, quanquam vereor et eam cum tota pace Coloniensi decolaturam. Quod aliqui hic mercatores publico programmate palam fecerunt singulis septimanis Sceveringa soluturam scapham, qua ad tos litteras deferat, id vero ego quoniam publica auctoritate non fulcitur neque a partibus Galliae paria offeruntur, assis non aestimo. | |
Ad tuasGa naar voetnoot1 ut veniam, scias GraswinkeliumGa naar voetnoot2, qui Mileterii libros et contra eum affertGa naar voetnoot3, nondum comparere, namque et nostra et suarum nuptiarumGa naar voetnoot4 spe post habita, i(n) Angliam, tanquam illac melius ad nos transfretaturus navigavit. Notata tuaGa naar voetnoot5, donec libros videro, servabo neque minus tamen interea tecum sentio, ita uti judicas, scribendum adversus homines haud firma compage inter se cohaerentes. Sed de his alias latius. DaetselarioGa naar voetnoot6 quae ad AissemamGa naar voetnoot7, novum jam Amelandiae tettrarcham sed imaginarium, scripsisti, misi, ut sciat tibi quae commendasti cordi esse: inserui et alia quae ipsius commercia proprie spectant. Apud nos, ut verum fatear, parum geritur; neque manipularium numerus ullo pacto minuitur, ut tu recte conjectabas, iis, qui publicam armorum necessitatem te[n]uitati virium nostrarum praeferendam ducunt, haud dubie praevalentibus. In comitiis Hollandiae multa discutiuntur, nihil decernitur, de rebus eorum, qui hactenus militibus stipendia solverunt, nihil actum de mandatis, quae Faederatis danda credebantur tantundem. Interea magnis animis agitatum, an nobiles Hollandiae soli, omnes vicos et agrestes totamque apud nos campestrem ditionem repraesentent, quam qualitatem sibi in diplomate principi ArausionensiGa naar voetnoot8, ut nobilitatis nostrae principi dato, sibi refragantibus civitatibus asscripserunt! Et audio tuam pro nobilibus auctoritatem allegari, qui id ipsis concedere alicubi non sis gravatus. Soli jam Suedi gnaviter rem gerunt, jam enim certos de BaneriiGa naar voetnoot9 victoria nuntios ad te pervenisse arbitror. Nupera illa dico, nunc enim iterum in eo res esse audio ut paucos intra dies cum GotsioGa naar voetnoot10 proelii avido et cum magno equitatu advolante manum conserturus aut eum opere facto, qui nobis mos est, exclusurus sit. Hermesteinii defensor post male tentatam obsidii dissolutionem ab Hassis monitus se suaque uti propere dedat, respondit nuntios eos post tres menses redire demum debere, magno sane animo, dummodo edulia, vestimenta aliaque necessaria non desint. Parentes nostriGa naar voetnoot11 jam non incommoda fruuntur valetudine. PetrusGa naar voetnoot12 vester ad nos nondum venit, sed eum sub initium Quadragesimae expectamus. | |
LosecatiumGa naar voetnoot1 melius apud vos ibi, quam apud suos hic esse scio, quare in hoc sum, ut in paucos menses prorogetur ejus commeatus. Vale, frater optime, cum uxore et liberisGa naar voetnoot2 amicisque a nobis omnibus. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XVI Febr. 1637.
E Selandia audiuntur rumores aliqui, quasi plebs illic minus audiens dicto sit magistratibus. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède A Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 12 Martii. En in dorso: 16 Febr. 1637 W. de Groot. |
|