Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2953. 1637 februari 12. Aan S. BielkeGa naar voetnoot2.Illustrissime Domine, ChemnitiumGa naar voetnoot3, etiamsi mihi literae tuae Illustrissimae DominationisGa naar voetnoot4, cujus apud me semper maxima erit, ut esse debet, auctoritas, non commendassent, satis conciliabat et nota virtus et communes literae et patrisGa naar voetnoot5 dignitas et aviGa naar voetnoot6 summa cum pietate eruditio ac praeclara horum omnium in rem communem merita. | |
Recte evenit, ut paulo post acceptas eas literas huc veniret dux VinariensisGa naar voetnoot1, quem illico ejus negotii causa conveni repperique jam admonitum nec minus id cordi habentem quam ego habebam. Itaque scripturum se sine mora dixit ad hostium duces nec ante quieturum quam virum optimum restituisset luci ac libertati. Compellavi eadem de re D. PonicamGa naar voetnoot2, cujus magna apud ducem gratia est, ut adjutor is mihi esset ad peragendum hoc opus. Credo enim praestiturum quod suscepit, ego insuper non dormitabo. Venit huc cardinalis ValettaGa naar voetnoot3 pridem, jam nunc et dux Vinariensis parum concordes. Spes fit duci fore, ut seorsim exercitum habeat cumque eo in Alsatiam aut ultra mittatur distrahendo hosti liberandaeque Galliae a molestis hospitibus. Magno cum gaudio accepit haec civitas omnisque Gallia regemGa naar voetnoot4 Aurelianum et Blesas inter fratriGa naar voetnoot5 collocutum multis utrimque lacrimis verum amorem redditum testantibus. Putatur cum rege in urbem hanc venturus, dum durat nobilis in hoc suburbio S. Germani mercatus. Quid facturus sit comes SuessionensisGa naar voetnoot6, ad quem comes BrionusGa naar voetnoot7 index rerum transactarum a fratre regio missus est, haud dum liquet, nisi quod Sedani mansurus creditur potius quam se commissurus eorum fidei, qui ipsum totius hujus motus tam alieno tempore suscitati reum agunt. Matrimonium fratris regii cum LotharingaGa naar voetnoot8 tanta vi per Galliam, tanta Romae oppugnatum nunc ut valeat, convenit. Haec scribenti interveniunt datae ad me Decembri Illustrissimae Dominationis Tuae literaeGa naar voetnoot9, quarum liberalitas in me edocendo ea, quae ad Fuhram Viadrumque geruntur, magno me beneficio obstringit. Erit mihi magno usui haec scire, ut rerum Suedicarum commemoratione eorum, qui hic plurimum possunt, animos excitare queam ad res pari fortitudine gerendas: quare rogo Illustrissimum Dominationem Tuam, quotiescumque materia aderit - et spero saepe adfuturam - majoraque negotia id permittent, me eorum, qui gerentur, gnarum facere, ne grave ducat; ego ne quid in mea diligentia desideretur, curabo Deumque precibus adibo, Illustrissime Domine, ut Illustrissimae Dominationi Tuae semper favens adsit. Tuae Illustrissimae Dominationi omni cultu observantissimus
| |
|