Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2935. 1637 januari 27. Van S. BielkeGa naar voetnoot1.Magnifice ac Generose Domine, Legate, D. amice plurimum observande,
Nostri interim partim per praesidia dispositi partim in hyberna per Neo-Marchiam deducti sunt, ut complendis, quoad ejus fieri possit, cohortibus vacent ac ne occasionibus, si quae sese e propinquo abscessu hostium ostentent, desint. Leslaeus iam inter Albim ac Visurgim cum exercitu suo eique iunctis Hassiacis copiis nonnullis situs est, ut supplementa paret, Westphaliae possessa loca tueatur ac duci LunaeburgicoGa naar voetnoot11 a latere sit. Banerius vero cum HatzfeldiumGa naar voetnoot12 GötziumqueGa naar voetnoot13 diu frustra insecutus fuisset nec attigisset, stabilitis in Hassia primum landtgraviiGa naar voetnoot14 rebus nutantibus in Thuringiam rediit, ubi Erffordiam maximo ad bellum iis in locis gerendum momento ob rerum omnium copiam futuram urbem pactione cepit inque fidem, a qua desciverant, postliminio adactam, misso sito praefectoGa naar voetnoot15, quod invenerat tuendam reliquit praesidio urbano. Castellum tamen urbi adiacens - Cyriaci-burgum appellant - per suos custodiendam dedit. Verum ista ex transactione adiecta luculentius haurientur. | |
Inde in Misniam perrexit ac Torgaviam ad Albim sitam occupavit. Capti in ea urbe feruntur supremi vigiliarum praefecti duo vulgo General Major WiltzdorffGa naar voetnoot1 ac DehneGa naar voetnoot2 ac multa praeterea vexilla maxima praesidiariorum parte in stipendia transcripta, cum paulo ante Hala Saxonum nullo edito defensionis ullae indicio cum arce sibi iuncta se dedidisset. Iam Witeberga vel alius aliquis locus potitur, de quo postea. Elector interim Brandeburgicus, qui una cum Moguntino pacis conciliandae curam ab imperatoreGa naar voetnoot3 electorumqueGa naar voetnoot4 collegio Ratisbonae sibi commissam ait, marchionem SigismundumGa naar voetnoot5 subdelegatum suum brevi huc missurus nunciatur, forte ut tentamento pacis in medium proiiciat. Ea vero cuiusmodi sint futura, tunc adparebit. Sane iam vel serio animum ad pacem cum regno Sueciae faciendam adiungere caesar dicitur nullas honestas conditiones detrectaturus. An id fiat Suecos forte a sociis divellendi causa, quo hisce gravior postea incumbat, an vero cum his quoque una pacisci imperiumque filio suo, nunc Romanorum regi factoGa naar voetnoot6, pacatum tradere cupiat, an ob vires accisas longoque exhaustas bello tempori ac necessitati tandem cedere cogatur, id brevi evidentius patescet. Mihi certe eo redactus videtur consumpto pene GallassiiGa naar voetnoot7 exercitu in Gallia Hatzfeldii a praelio Wittstochiensi nondum refecto Saxonico novis cladibus subinde altrito imminutoque Götziique solo non sufficiente oneri nec unde novae in posterum parari possint copiae, tanta militum ac pecuniae inopia, satis liquido; ut aut pace honesta utrinque rebus suis tandem prospiciat vel extremam fortunam subire cogatur; praesertim si in partes quoque serio tandem AnglusGa naar voetnoot8 veniat. Sed M.D. Vra huc diiudicabit pro sua prudentia. Ego, quod superest, Deum precor, ut ipsi novi huius anni pluriumque subsequentium initia, decursus ac metas quam felicissima esse velit jubeatque. Magnificae ac Generosae D.V.rae
| |
Dab. Stetini d. 17 Ian. anno 1637. | |
Boven aan de brief: Rec. 24 febr. 1637. In dorso schreef Grotius: 17 Ian. 1637 Bielke. |
|